PDF
EXPORT
[Speech by Mussolini, 2 October 1935] - 1937
AUTHOR
THEMES/GENRES
L. MIORI
Orationes tres praecipuas, quibus bellum Aethiopicum restitutamque Imperii maiestatem Benitus Mussolini Italorum dux est prosecutus, e novo in antiquum sermonem transtulit L. Miori
Estratto dall’ “Annuario” per gli anni 1934-35-XIII E. F. – 1935-36-XIV E. F.
ROVERETO
TIPOGRAFIA CARLO TOMASI
1937
Oratio de bello Aethiopico coorto, habita ad populum postr. Kal. Oct. anno MCMXXXV.
1
Socii militesque qui fasces restituistis, Itali qui omnes in Italia focos, omnes domos tenetis, et vos quoque qui trans montium arces mariumque aequora incolitis, animum quaeso audientes intendite: magnum enim urgentibus fatis patriae tempus adpropinquat, dum hominum ducenties centena milia in cunctis Italiae foris intenti erectique adstant; numquam autem, quousque hominum memoria penetrat, tantae multitudinis exstitit spectaculum, cum tamen in hoc ingenti numero unus sit animus, una voluntas, una obstinatio. Quorum omnium consensus universis orbis terrarum gentibus demonstrat atque testator, summa iam concordia omnes in Italia cives cum illis viris consentire, qui ad restituendos fasces corporum robora contulerunt animorumque virtutes. Quod si quis negat, eius mentem patet densissima esse caligine involutam, cum omnino ignorare videatur quantopere nostrae gentis animi, mores, instituta commutata sint ad hunc millesimum nongentesimum quintum et tricesimum recentioris aevi annum, qui est a restitutis fascibus tertius decimus.
2
Iam multos menses faventibus fatis audaces instabamus obstinatique; sed eadem hoc momento temporis tanto impetu ad praefixum terminum properare coeperunt, ut nulla iam vi sisti possint. Non solum enim armatorum paratae instructaeque virorum acies, sed quadragies quadringenties unanimorum hominum centena milia id unum spectant, id adfectant, ut atrocissimam avertant iniuriam, qua nos perfidi hostes finium exiguitate oppressos exstinguere volunt.
3
At tamen anno millesimo nongentesimo quinto decimo, cum Itali maximi illius immanisque belli pericula obierunt seque cum sociis nationibus in omnes rerum vices firmissimo foedere coniunxerunt, quam multae audaciae nostrae laudes, quam multa promissa! Postquam autem communi sanguine, communi labore bellum prospere confectum est, in quo non minus Italicorum hominum sescenta septuaginta milia ceciderunt, quadringenta1 detruncati, decies centena vulnerati sunt, frustula tantum2 ex opulentissimis hostium coloniis maligna pax Italis tribuit. Quod opprobrium tredecim iam tulimus annos, quibus fortissimae gentis nostrae vivacitatem alienis angi avaritiis livoribusque passi sumus. Aethiopum autem iniurias, quas quadraginta annos tulimus, a nobis non posse patet tolerari diutius.
4
Interea in maximo illo, quod perhibent universarum gentium concilio, de re publica nostra punienda verba fiunt; nedum nostra iura respiciantur ac necessitates. Ego autem non possum sine validis argumentis credere, quae re vera nobilissimae Galliae gentes sint, ab iis poenas illas probari, quibus nos quidam adficiendos esse dicunt. Quod si ita sit, sex illa milia militum qui apud Blinisium tam impavido prosilientes impetu ceciderunt, ut ipse hostium dux admiratione eos summa sit prosecutus, perturbati exhorrescant, licet iamdudum vita defuncti sint terraque contecti. Idem recuso quominus credam, quae re vera Britanniae sint gentes, quas nulla umquam odia, nullae dissensiones rei publicae3 nostrae opposuerint, eas nunc ingentibus cladibus summoque excidio Europae populos exscindere velle, scilicet ut Afrorum regnum quoddam sospitent a cultu atque humanitate alienissimum ideoque ab omnibus fere contemptum nationibus.
5
Quae cum ita sint, qui nos commerciis impediendis coercere conabuntur, ab iis severa nos morum disciplina, vitae frugalitas, animus ad omnia paratus defendent. Si quis autem arma paraverit, et nos parabimus, si bellum intulerit, ne bellum quidem abnuemus. Nemo igitur se animos nostros flexurum speret, nisi antea acerrimo contenderit bello. An ulli populo, qui modo quicquam pretii virtuti tribuat ac gloriae, aliter loqui, aliter etiam sentire licet? Sed tamen iterum et saepius hoc pollicendum puto, nec recuso quin me sacro vobiscum iure iurando obstringam, nos summa ope esse nisuros ne hoc certamen, quod de quibusdam terris in Africa occupandis est, in atrocissimum totius Europae erumpat incendium. Hoc enim illi forsitan cupiant qui e novo bello ultionem quandam ipsorum doctrinis sperant, quae tamquam templa vetustate et neglegentia diruta corruerunt; nos certe non cupimus.
6
Quas autem ingenii laudes, quam morum disciplinam Italica gens per longas temporum vices insignibus ac luculentissimis saepe protulit exemplis, eas quam maxime nunc conspicuas in lucem prodidit. At vero hanc gentem sunt qui contendere audeant et puniendam et coercendam esse, ignari scilicet universos orbis terrarum populos maxima cultus et humanitatis incrementa huic genti debere, quam inlustrium poetarum, eximiorum artificum, virorum bellis, navigationibus, migrationibus clarissimorum infinita prope series nobilitaverit.
7
Consurgite, igitur, indomita validae prolis vivacitate pollentes, consurgite Itali, memores victoriae quam in Venetis apud Victorium egregiam peperistis, memores novae eximiaeque disciplinae quam inimicis constituistis oppressis. Quodsi haec vestra conclamatio firmissimae audaciae praenuntia immensa coeli spatia compleverit, non ullum maius militibus in Africa exspectantibus erit solacium, non acrius amicis incitamentum, non gravior hostibus ubique insidiantibus monitus. Quae conclamatio, ut ex integerrima optimi iuris conscientia effunditur, sic utinam secum ad pulcherrimum nos triumphum vehat.