PDF
EXPORT
[Speech by Mussolini, 5 May 1936] - 1937
AUTHOR
THEMES/GENRES
L. MIORI
Orationes tres praecipuas, quibus bellum Aethiopicum restitutamque Imperii maiestatem Benitus Mussolini Italorum dux est prosecutus, e novo in antiquum sermonem transtulit L. Miori
Estratto dall’ “Annuario” per gli anni 1934-35-XIII E. F. – 1935-36-XIV E. F.
ROVERETO
TIPOGRAFIA CARLO TOMASI
1937
Oratio de victoria ex Aethiopibus parta, habita ad populum a. d. III. Non. Mai. anno MCMXXXVI.
1
Socii militesque qui fasces restituistis, vosque omnium Italiae domorum homines, Itali Italorumque amici trans montium arces mariumque aequora incolentes, scitote hora decima huius diei, qui est dies a Non. Mai. III, Addis Abebam a victricibus copiis nostris esse occupatam; hoc autem Badolius ipse, summus et amplissimus earum imperator, qui primus urbem est ingressus, per aetherias mihi plagas nuper nuntiavit.
2
Licet triginta clarissimae historiae saeculis multos memorabiles dies Itali vixerint, hic tamen hodiernus procul dubio inter candidissimos est habendus, quo Italiae gentibus totique terrarum orbi hoc bellum nuntiatur esse confectum, pax esse parta; neque sine summa elati animi laetitia, septem iam acerrimae inimicitiae mensibus transactis, magnum hunc vobis affero nuntium. Cui tamen hoc palam et aperte statim censeo addendum, hac formula nostram romanamque pacem portendi, cuius haec est lex, ut Aethiopum universae regiones Italico imperio esse adiectae significentur. Quod ut brevissimis verbis continetur, ita fixum est atque immotum; nam et rerum eventu probatur, cum illa tellus a nostris victricibus copiis sit occupata, et iure quoque optimo probatur, quod una cum nostrarum legionum adventu humani cultique mores de barbaris moribus triumpharunt, aequitas de atrocissimo arbitrio, miserorum nova felicitas de antiquissima servitute.
3
Cum Aethiopiae igitur gentibus pax firma et diuturna manet; variae enim ac diversissimae nationes quas imperium illud complectebatur, quod a leone Iudae nomen repetebat, manifestis ostenderunt indiciis velle se sub nostris vexillis et vivere et ea omnia quae ad usus vitae necessarios pertinent tuto obire. Regulus autem ceterique fusi et fugati principes adeo perculsi iacent, ut nulla eos hominum vis in pristinam dignitatem possit restituere.
4
Quod tamen postr. Kal. Oct. vobis sollemni ritu pollicitus sum, me summa ope esse nisurum ne parvum in Africa bellum in atrocissimum totius Europae extendatur excidium, hoc me religiose servavisse patet. Idem nunc multo etiam magis pro certo habeo, si quis Europae pacem turbaverit, eum Europam funditus esse eversurum. Hoc autem denuntiare non dubito, nos paratissimos esse fulgidam hanc nobilissimamque victoriam eadem audacissima et inexorabili obstinatione defendere, qua eam nobis paravimus. Quod cum profitemur, intelligimus nos eorum voluntati obtemperare a quibus in Africa bellum est gestum, itemque eorum qui pro patria fortiter pugnantes strenuam obierunt mortem: quorum memoria per temporum infinita saecula in mentibus animisque omnium Italorum penitus haerebit. Quid autem et novarum legionum et veteris exercitus milites memorem, qui his septem mensibus ea pugnantes egregia facinora ediderunt, ut totum terrarum orbem eximia novaque admiratione percellerent? Hos omnes patria religiosis grati animi sensibus prosequitur, nec non simul centum operariorum milia qui his mensibus ultra humanum modum gravissima quae mandata erant munera sunt exsecuti.
5
Hic igitur dies numquam ex annalibus evanescet qui magnas res a restitutis fascibus gestas posteris tradent; populus autem italicus qui omnium gentium obsidioni atque inimicitiae fidens animosusque obstitit, summo iure dignus est qui hunc praeclarum diem praeclarus vivat.
6
Nunc autem, socii militesque qui fasces restituistis, vosque omnium Italiae domorum homines, cum hanc viae nostrae metam contigerimus, pace parta, reliquum iter corripiamus, ea officia obituri quae nova consurgent, quibus audacia, fiducia, constantia nostra pares nos futuros esse confidimus.
7
Vivat semper valeatque nomen Italicum!