PDF
EXPORT
In memoriam Iulii Salvadori - 1929
AUTHOR
ALOYSIO PIETROBONO
Scholarum Piarum splendido lumini
collegae incomparabili
qui
cunctationes meas
sustinuit vicit
haec varia latinitatis exampla
grati animi ergo
devote dico
IN MEMORIAM IULII SALVADORI
1
Gravi nuper affecta est dolore Italorum schola Magistri optimi atque doctissimi morte, quum novus a recipientibus fasces instauratus ordo integros viros bene sibi conscios, adulescentium animos verbis regentes exemploque trahentes iure desideret.
2
Fuit enim Iulius Salvadori species optima magistri, qui parentis animo, apostoli fervore quinquaginta fere annos innumerabiles instituit discipulorum coetus, sacram in omnibus pietatis veritatisque flammam excitando atque alendo.
3
A Gymnasii Lyceique munere ad reconditiorem pro gressus Athenaeorum doctrinam, semper ei ubique mentis cordisque opes liberalissime profudit, neque umquam valetudinis imbecillitati perpecit, donec, ut fortis miles, in campo honeste concidit.
4
Praeclara nunc tacet vox, at eius imago perpetuo in amicorum, admirantium fideliumque animis discipulorum suaviter personabit, itemque omnium qui eius opera, Dei veneratione caritatisque ardore subnixa, lucis et amoris fontem caputque merito existimabunt.
5
Referant nunc porro nostrae litterae, cum Praestantissimi obitu aequius probabuntur laudes, in optimorum numero quae inscribuntur opera - Carmina civilia - edita anno MDCCCLXXXIX, atque - Memoriae humilis Italiae - editae anno MCMXVII, ubi humanitatis nostrae maximae praedicantur gloriae extolliturque Christi doctrina, vis omnis vitae cultus sane praecipua.
6
Liceat igitur mihi in choro egregio amicorum observantiumque laudatorum, qui iam de eo dignissime dixerunt, aliquid addere vocis, numerorum et pedum moderatione, “si quid - ut Horatius ait - loquar audiendum” ad debitum ingenio eius praestandum honorem.1
Original Footnotes
-
1) Dovrebbe seguire l’Asclepiadea Il riportata innanzi a pag. 77