PDF
EXPORT
Pro lingua latina - 1929
AUTHOR
THEMES/GENRES
NAZARENO CAPO
ordinario di lettere latine e greche nel Liceo Nazareno
CARMINA SELECTA
SOLUTAE ORATIONIS EXEMPLA
ET
FRUSTULA VARIA
RELIGIONE
E
PATRIA
GROTTAFERRATA Scuola Tip. Italo-Orient. <<S. Nilo>>
PRO LINGUA LATINA
1
Praeclaro superioris1 fasciculi capiti iisdem verbis inscripto, pauca, ad rem opportune confirmandam, mihi addere liceat.
2
Quis enim neget haec ad nostram aetatem maxime pertinere, ex quo instauratio studiorum in Italia, Gentile auctore, tot scholarum generibus latinam linguam patrio sermoni perdiscendo callide attribuerit quumque, in nova reipublicae moderatione, tam multa romanae antiquitatis in moribus institutisque restituta cotidie videamus; tot autem artis thesauri in excavationibus tanto ardore domi susceptis et quocumque triumphalia Romae signa processerunt, maximam nostri atque externarum gentium admirationem habeant?
3
Iucunde illa tenent aures ferventis vatis nostri: “omnia magna, augusta etiamnunc romana esse”; iam perculsis oculis tota apparet moles ingens “fulgentis Capitolii” tam foedis adiacentibus locis vacuefacti; rident iterum sereno Italorum caelo Fora, Circi, Thermae, tectoria, signa, nec quisquam divinare potest quae splendida miracula litterarum et artium Herculaneum resurgens navesque Nemorenses in lucem redditae nostrae reservent admirationi. Utinam nova papyra aliqua proferant tot antiquitatis operum, quae invida abstulit praeterita aetas!
4
Non sane celebrarentur furore illo praeteritis saeculis antiquitatis studia apud nos recolentium, qui tum ad summum fortunae gradum ascendisse putabant, quum “magnos eloquentiae magistros a Gallorum Germanorumque ergastulis liberavissent” quique, velut umbrae antiquorum patrum, inter monumenta atque ruinas semper vagabantur; sed certe in resurgente Italia una cum litterarum aucta copia gentis animos excitarent illaque humanitatis, quae dicuntur, vel sapientiae et eloquentiae studia apte firmarent, ad liberalem educationem atque elegantiam comparandam utique recolenda, neque tantum ad sterilem rerum cognitionem.
5
Latina lingua, quae, ut verbis utar clarissimi nostrarum litterarum scriptoris, terrarum orbem beneficiis et amore subiit potius quam armis subegit, quae mutationem sanxit Urbis in Orbem, iure Laurentio Valla maxima visa est Romanorum gloria. Quae quidem brevis et pressa in titulis, edictis, communibus locis; ampla, gravis et ornata in oratorum scriptis, magnifica in versibus imperatorium populum extollentibus, si graecae cedit elegantia, copia, facilitate et numerosa versuum concinnaque suavitate, haud dubie orationis vigore et significatione praestat maximeque apta ad divinam voluntatis incitationem esse videtur.
6
In pristinum igitur revocetur honorem pulcherrima lingua Vergilii et Ciceronis, ut Pomponii Leti temporibus, qui numquam loquebatur nisi latine idemque purissime et emendatissime, praeclari autem illius qui amoris delicias et amoenitatem cecinit Parthenopes sinus, vel - homerici adulescentis - ut vulgo est appellatus Politianus ille, Italorum Athenarum praecipuum ornamentum.
7
Iam pridem vero docta Bononia ferocesque Bruttii dederunt semperque dant lectam antiquitatis cultorum manum, qui carminum venustate Vergilii Horatiique numeros referant, quique in certaminibus nostris externisque praemia laudesque consequantur, quae ubique comprobent Italiae principem locum in avorum lingua; sed hic Romae, in augusta Pontificis sede, ubi praeter monumenta aër ipse videtur romanitatem spirare: hic, inquam, honestissimum resurgentis humanitatis studiorum domicilium exsistat inque Capitolii fastigio dignissimis renovetur altissimus honor, qui iam summo contigit Arretino.
8
Ad tantam humanitatis studiorum instaurationem scholae maxime antiquis utriusque linguae scriptoribus dicatae nonnihil afferre debent, maiorum linguae amorem studiumque commovendo, adeo ut discipuli, suis ipsorum soluta oratione vel carminibus scriptis, illorum aemulentur artem atque in ipsis nostris aliarumque gentium latinitatis certaminibus vel cum horum peritioribus studiorum fidenter contendant.
9
Aptissime quidem in recenti oratione summus Italiae studiorum Moderator latini sermonis puri emendatique studium maxime dixit industrieque se curaturum.
10
Faustum sit hoc auspicium renascentis fortunae linguae illius, qua Joannes noster Pascoli desideratissimus gloriam suam iam tantam italici vatis fere superavit. valeatque Schola ad sacram hanc flammam vehementer alendam, ut decursu temporis, rebus faventibus in magnum exardescat incendium, votumque tam diu a doctis conceptum tandem perficiatur, ut ille Namatiani versus creberrime usurpatus, quo omnes gentes in Romam consociatas praedicaverit, fiat vox communis latinae linguae ab omnibus gentibus in doctrinae regno rite assumptae.
Original Footnotes
-
1) Cfr. il numero del Gennaio 1929 del periodico «Alma Roma»