PDF
EXPORT
Mare nostrum - 1936
AUTHOR
THEMES/GENRES
1
Praeest terrigenum Roma phalangibus
2
Principumque globi fert diademata,
3
Venusti capitis sic rutilant comae
4
Ut plaudant dominae millia gentium
5
In suam patriam Dux aquilam refert,
6
Romam restituens imperialium
7
Temporum veterum magnificentiae
8
Et nostrum pelagus grande repostulans
9
Nulli qui noceant hoc mare nantibus
10
Quantiscunque opibus noverimus frui,
11
Nullius metuunt robora qui prius
12
Stabant quam steterint Gallia et Anglia
13
Caesarum imperio paruit utraque,
14
Obniti nequiens, atque proconsules
15
Romanos habuit, neutra mare intimum
16
Audacter petiit, non licitum sibi.
17
Verum temporibus posterioribus
18
Ambas conspiciens Dux validissimas
19
Effectas monuit ne veterascere
20
Africam cuperent in manibus suis.
21
In terras reducem mox fore Numidum
22
Norint Italiam quotquot eam negant
23
Vetustis facibus posse resurgere,
24
Occidisse rati sidera Caesarum.
25
Gallorum populo non fuit Hannibal
26
Hostis terribilis, Gallia proelium
27
Nullum indixit Afris: ut Scipionibus
28
Carthago suberat, Gallia Caesari
29
Quae Gallis igitur jura tenentibus
30
Tyrrheni mediam Corsicam et auream
31
Punicam regionem, unde Quiritium
32
Aucta tantopere est pristina gloria?
33
Cunctis innotuit quatenus imperent
34
Gentes Ausoniae, scilicet Africae
35
Provinciis quator. Dicite, quaesumus,
36
Quibus terrigenis hoc mare pertinet?
37
Compelli nequeunt finibus egredi
38
Interni oceani, Roma quibus potens
39
Sireni1 Hannibalis temporibus fuit
40
Et quorum tenuit sceptra diutius.
41
Expergiscimini, volvite palpebras,
42
Nolite in tenebris progredi, ut hactenus
43
Vobis impositum a conciliabulis,
44
Sed nos intuiti, nos imitamini!
45
Mussoliniaca pace fruentium
46
Dies praetereunt dulciter admodum:
47
Spectate Hitlerium, teutonicum auspicem,
48
Magni axis columen strati opera Ducis.
49
Utriusque opera sphaera revolvitur
50
Satis magnifice, bella abeunt procul,
51
Fraterna accipiunt vincla libentius
52
Alter alterius qui sitiunt necem.
53
Hebraeis tribubus sic penetralia
54
Suarum domuum claudere gestiunt
55
Et staliniacis, ne redeant datum
56
Virus pestiferum magnopere inquinans.
57
Nonne Anglos volumus sic resipiscere
58
Ut Gallos retrahant pernicie quoque?
59
Cum staliniacis intereuntibus
60
Fascium intereant quot doleant struem
61
Quam mirum facinus nuntiat organon!
62
Ratus frugiferum non regimen fore,
63
Mavult sarmaticas scindere cellulas
64
Seque Moscoviae dicere Caesarem.
65
Delusa est igitur Gallia, quam decent
66
Non hujuscemodi foedera turpia,
67
Quae terras rubricent purpurea nece,
68
Verum cum populis nobilioribus.
69
O Galli, geminis utimini polis
70
Axis pacifici, non secus egerit
71
Britannus populus; pace ita maxima
72
Vetustissima pars floruerit globi.
73
Sic oportuerit stringere foedera
74
Europam populos qui mediam incolunt
75
Partesque occiduas ut frui ad invicem
76
Sinantur paribus conditionibus.
77
Et tunc viderimus quot maria effluunt
78
Ex nostro pelago ferre orientium
79
Stellarum jubar et pace resurgere
80
Saturni auriferi tempora fulgida!
Critical Notes
-
1) Sireni : Originally Sirenni , corrected by FLT editors.