PDF
EXPORT
De Patria - 1939
AUTHOR
IV.
De Patria.
1
Sed aliud est genus adfinitatis, quae plurimas familias ac gentes arctissimo nodo coniungit.
2
Homines in eadem regione inhabitantes, qui una lingua loquuntur, qui Deum una religionis ratione colunt, qui una origine, una maiorum memoria, iisdem moribus, iisdem legibus inter se consociati sunt, quasi fratres una Matre prognati existimari solent.
3
Haec mater, alma parens omnium civium, Patria vocata est.
4
Italiam nostram populus Romanus antiquissimis temporibus in unam nationem redegit.
5
Uniuscuiusque Italorum fluit in venis sanguis latinus; permanet in nobis illa eximia virtus Romanorum, qui armis, sapientia, legibus tot feras gentes ad civilem cultum perduxit.
6
Fascibus instauratis, Duce Mussolinio, Patria nostra Imperium restituit.
7
Maximum officium est omnium novae Italicae aetatis adolescentum animos fortiter confirmare, ut Patriam defendant eiusque Imperium augeant.
QUAESTIONES.
8
Cur Patria quasi maxima familia existimanda est?
9
Quid egit populus Romanus de Italia nostra?
10
Quid fluit in venis nostris? Quid permanet in nobis?
11
Quid restitutum est?
12
Quòd est iuventutis Italicae maximum officium?