PDF
EXPORT
De fastis Patriae diebus - 1939
AUTHOR
VI.
De fastis Patriae diebus. (I)
1
Pater. Quid iam diu apud mensam sedes, càlamum manu tenens, nec quicquam scribens?
2
Lucius. Mecum, pater, rèputo, quid scribam; sed nihil proficio.
3
Pater. De quanam re magister te scribere iussit? Fac ut videam.
4
Lucius. Ne exordium quidem invenire possum. Haec est res, quam nobis proposuit : «De fastis diebus Patriae nostrae paullum dissèrite.»
5
Pater. Nonne prius explanavit quòmodo haec verba «fasti dies» intellegenda essent?
6
Lucius. Explanavit quidem : dies fastos apud maiores nostros fuisse, quibus praetor ius diceret, cives negotiis operam darent, sacra solemnia rite celebrarentur, res romani populi veterumque virorum praeclara facìnora in memoriam revocarentur.
7
Pater. Recte, ut arbitror, explanavit; nunc autem tuum est negotium mente perspicere, num aetate quoque nostra notandi sint dies, qui praecipua memoria vel celebratione digni videantur. Quid? Ne unum quidem cogitando reperies?
8
Lucius. Immo plures. Sed, cum ad scribendum me adhibeo, a quo incipiam non invenio.
9
Pater. O miram mentis tuae celeritatem, qui tam levi muneri ìmparem te praebeas! Me àdspice! Quid nonnumquam cernis me pectore gerentem?
10
Lucius. Saepius, mi pater, militari veste atque argenteis phalèris insignem te video.
11
Pater. Cur igitur aequum legitimumque est me pectus argenteis phalèris exornare?
12
Lucius. Hoc satis scio. Apud exercitum nostrum, praepositus maior, stipendia meruisti, italico bello per quattuor annos interfuisti, fortiter ac strenue pro Patria pugnavisti.
13
Pater. Recte. Sed ad haec mihi responde : Quibuscum bellum gessimus?
14
Lucius. Cum Germanis, nisi fallor, vel potius cum Austrorum Ungarorumque imperatore Iuliae et Tridentinae Venetiae in libertatem vindicandae causa.
15
Pater. Vicimusne an superati sumus?
16
Lucius. Vicimus, mehercule; hostes profligavimus, eorum copias disiecimus; homines innumeri aut capti aut caesi, imperium fùnditus eversum.
17
Pater. Quo die, victoriam adepti, belli finem fecimus? Num hoc tibi mente dècidit?
18
Lucius. Minime, pater! quarto Novembris, vel potius, Romanorum lege, pridie nonas Novembres.
a. D. MDCCCCXVIII.
a. D. MDCCCCXVIII.
19
Pater. Ergo hic est primus, mirificus, splendidus Patriae nostrae fastus dies; hic igitur praeter ceteros maxime notandus.
VII.
De fastis Patriae diebus. (II)
20
Pater. Deinde... Italiam mente circùmspice. Frùimur apud nos pace an non?
21
Lucius. Frùimur sane, ut nemo alius apud exteras nationes!
22
Pater. Num censes a victoria, tot laboribus, tam multo sanguine parta, ad hanc pacem nos pervenisse?
23
Lucius. Multum abest ut hoc censeam. Magister enim de factionibus, de civilibus dissensionibus nonnumquam mentionem fecit...
24
Pater. Quae Italiam crudelissimo ac diuturno bello confectam et quasi prolapsam dilaniaverunt. Nonne hoc magister docuit?
25
Lucius. Hoc sane docuit.
26
Pater. Quis igitur turbas, omnia divina humanaque miscentes, dispersit atque delevit?
27
Lucius. Mussolinius, lictorius Dux, cum manipulis suis.
28
Pater. Ergo Dux noster italicam restituit rem.
29
Lucius. Hoc quidem didici.
30
Pater. Iussu Regis ad rempublicam administrandam delectus, aequis legibus civitatem temperavit, discordias diremit, populum in unam sententiam voluntatemque composuit, artìficum et opìficum collegia consociavit, vias novas apèruit, veteres munivit, copias terrestres, navalem atque aëriam classem incremento renovavit, agrum Pomptinum aliasque terras a perpetua paludum sterilitate ad frugum feracitatem redègit, urbes denique còndidit. Quae omnia non modo non effìcere, sed ne suscìpere quidem Mussolinius potuisset, nisi illo Octobris memorabili die, manipulis instructis, lictoriam pubem maximis itineribus ùndique in Urbem contèndere iussisset, ipse summa rerum potius esset. Cuius diei memoriam nulla umquam delebit oblivio; an tibi ex animo discessit?
31
Lucius. Probe hoc memini a. d. V. Kal. novembres MDCCCCXXII nova italica aetas instaurata est.
VIII.
De fastis Patriae diebus. (III)
32
Pater. Nunc ad recentiora veniamus. Quod enim inceptum superiore anno tam prospere et maxima cum laude Itali perfecerunt?
33
Lucius. Ignotum, pater, hoc mihi non est. Duce auctore et communi civium consensu, bellum in Aethiopia suscèpimus eamque paucis mensibus in dicionem nostram redègimus.
34
Pater. Vel potius milites nostri armis ac virtute Aethiopes subiecèrunt; nos autem in eos, qui usque ad id tempus specie amicitiae invidiam celaverant, animis et constantia pugnavimus.
35
Lucius. Quid tibi vis? Non plane intellego.
36
Pater. Miror quam sit memoria tua vacillans! Num illìus, quae nationum Societas dìcitur, oblitus es? Simulans se universae Europae pacem servare ac custodire velle, iussit nos arma ponere et bellum cum Aethiopum imperatore compònere. Quod cum non effecisset, omnibus rebus ad usum belli et ad victum necessariis populum italicum intercludere conata est. Contra Italiam, artìficum, poètarum fortissimorumque virorum parentem, ad aethiopicam feritatem tuendam duae et quinquaginta civitates coniurationem fecerunt. Interea Italorum populus a praestituta via non declinavit.
37
Lucius. Hoc satis mihi constat, pater. Dum legiones, compluribus proeliis, in Tembièn, in Ogaden, ad Amba Aradam, ad lacum Ascianghi, devictos hostes in fugam coniciunt, ipsamque urbem, totius imperii caput, occupant, cives quantum cuique erat auri, argenti, ferri ad bellica instrumenta comparanda in unum contulerunt. Nulla fuit mater, nulla coniunx, quae suum ipsius nuptialem anulum ad aram Patriae non devoveret.
38
Pater. Praeclare edoctus es, mi puer! Ergo militum virtute, civium constantia victoriam adepti sumus.
39
Dux noster a. d. III Nonas Maias populo nuntiavit bellum aethiòpicum confectum, pacem romanam restitutam; paucis post diebus, a. d. VII Idus, Regem nostrum Imperatorem conclamatum.
40
Scribe igitur hos quoque fastos Patriae dies.
***
41
Devictis hostibus, lictoriis Fascibus instauratis, omnes italicae gentes, in unum corpus animumque compositae, ad maiorem gloriam ac potentiam persequendam se converterunt.
42
Romae imperium restitutum est.