PDF
EXPORT
De re publica lictoria seu de iuribus gentis sententia - 1938
AUTHOR
JOHANNIS CURTII
litterarum legisque doctoris
DE RE PUBLICA LICTORIA
SEU
DE IURIBUS GENTIS
PISIS
EX JARIDINIANA OFFICINA TYPOGRAFICA
A. MCMXXXVIII
(XVII A F. R.)
1
Cogitanti mihi quid nostrorum temporum res publica sit invenientique ex tribus elementis constare, id est populo finibusque ac lege, quippe quae nihil aliud sit quam lex quae rationes inter populum finesque atque civium inter se et cum ipsa re publica moderetur, iniqua ea lex ideoque irrita videtur, quae, cum sit potentium voluntas, non communem omnium sed eorum tantum, qui populo leges dederint, utilitatem prosequatur.
2
Sapientes autem in duas praesertim contrarias sententias divisi, acerrime dissenserunt, cum alteri, aequitatis gratia, ne lex potentium voluntas esse videretur, tribus potestatibus omne imperium concesserunt: quae iuris fictio et civitatis unitatem dissolvit et toti rei publicae, cum lex omnium civium eademque nullius voluntas existimaretur, simulationem intulit, atque regimen, quod democratiam appellant, genuit vulgoque validissime aluit; alteri vero ex rei publicae legibus ab uno vel a paucis vel a multis conditis, omnem auctoritatem abstulerunt atque unas leges quae ex iure naturali fundamenta capiant vere aequas utilesque esse voluerunt.
3
Quae iuris naturalis doctrina pluribus sapientibus totius orbis terrarum verior visa est, quod leges ad hominum naturam accommodatiores ex eo iure effectas aequiores esse putarent: quis enim omnes civitates iuris naturalis servandi defendendique gratia ab initio ortas atque constitutas esse negaverit? quis non congruentes iuri naturali leges esse crediderit? quis oppositas intellexerit? Si verum est, quod nemo dubitat, ius nullum pondus habere nisi rei publicae legibus sanctum sit, quis dubitet quin res publica, quae civium ius naturale non sanxerit, officium suum primum neglegens, mox in ruinam sit incursura? Ius enim quod natura in hominum animis impresserit, nulla vis, nisi hominum naturam ipsam deleat, deformare, nedum delere, umquam potest.
4
Cum res ita sit, ut leges ad hominum naturam accommodatas esse debeant, cur amplius dissentiunt homines? Quia nihil clarissimis obscurius. Quid enim est ius naturale? Immo, quae hominum natura est? Quae vivendi iura? Quae denique iura hominibus, quippe hominibus, id est humana natura praeditis, repetenda sunt?
5
Perarduae equidem quaestiones, quae, cum simplices videantur, obscurae fiunt plurimis sapientium captionibus. Fuerunt enim quidam qui, falsa ratione adducti, quasi rationis sacerdotes, in rationalismum, alii ex rationalismo, quasi corporis sacerdotes, in materialismum inciderint. Quibus ex doctrinis, saeculo praeterito, cum, multis causis et praesertim amplissimo machinarum usu, operariorum otium ingravesceret, plurimumque toto orbe terrarum, misera eorum condicione solliciti, plura remedia excogitarent, doctrina ad societatem hominum pertinens, quam socialismum vocaverunt, exorta mox apud omnes populos increbuit.
6
Quid autem boni ex duobus malis oriri poterat? Quo igitur fundamento innititur socialismus? Commenticio, ut mihi videtur, et noxio. Cum enim huius doctrinae suasores, iuris naturalis aequitatem intuentes, summa operariorum pietate commoti, maiorum prudentiam religionisque praecepta repellerent hominumque naturam in uno corpore constare praedicarent, et quid vellent ipsi nescirent, et nullum promissum servarent, discipuli, cum recentioribus doctrinis eversum, ipsum socialismum dilapsum decidere vidissent, vel decepti destiterunt, vel ad veritatis lumen quid in hominum natura inesset perspicientes omnibus civibus illustraverunt, vel in peius lapsi bonorum aequationem, qua peste nulla potest esse maior, decreverunt.
7
O mira hominum aberratio! Rationis celebrandae causa, ipsam rationem id est spiritum religionisque vitam delere conati, homines beluis assimiles faciunt; praeterea ad operariorum inopiam tollendam reique publicae beatitudinem parandam, cum ut sua tenerentur familiaeque custodirentur civitates constitutae sint, rebus familiaribus funditus sublatis familias dissolvunt.
8
Delebimus ergo ius naturale? dicet aliquis. Minime vero! Nonne hominum natura iuris fundamentum esse debet? Nonne leges secundum ius naturale condendae sunt? Num rei publicae leges iuri naturali oppositae esse possunt? Viget ergo naturale ius; viget sane! At vero quid est ius naturale? Estne ius hominis, quippe animalis ratione praediti, ad corporis animique necessitates satisfaciendas? Quae autem eius substantia est? Quae essentia? Est unum ius omnibus hominibus commune, annon? Quid est in se et quoad ius civitatis? Qui sunt eius interpretes? Legittimi, id est a civibus creati, annon? Si non, quis potest, extra civitatem dare iura civibus? Estne in terris aliqui vir potens, severus, magna inter omnes populos auctoritate, qui ius naturale interpretari atque omnibus hominibus imponere possit?
9
Est sane vir magnus et sanctus, qui id facere possit; est in terris, oh, Deo grates agamus, est equidem qui ius naturale in ius civile convertere possit. Is est Dei vicarius in terris, is est qui domini nostri Jesu Christi catholicam, apostolicam et Romanam ecclesiam sapientissime sanctissimeque regit. Oh, veniat, veniat vir sanctus et potens, et ius in nomine Christi hominumque naturae omnibus civitatibus declaret! Atque utinam veniret! Quid igitur vetat? Vetat religionum diversitas et discrepantia sententiarum hominum ideoque illud quod sine vi nullum ius imponi praesenti tempore potest.
10
Delebimus ergo ius naturale? Desperatis rebus omnia misceri et civitates subverti cupiemus? An privati secedemus? Ne id quidem, pro Dei fidem, faciemus. Veniet aliquando illa dies, qua die homines uno imperio recti, unum patrem adorantes, vitam hanc super terras ad veram coeli vitam parati, inter se omnes amantes una vivent et celebrabunt. Quae hominum civitas naturali morum progressu Deique Gratia certissime efficietur; praesentibus autem rebus nihil aliud est nisi propensa voluntas in iura quae ex natura hominum emanent, et ideo perfecta futurae rei publicae species. Quid igitur? Num civitates malo hominum ingenio corruere sinemus? Num instituta maiorum et mores, omnem cultum atque humanitatem dilabi patiemur? Num nosmetipsos cum in tanta soli inconstantia nullum inveniamus locum ubi consistere possimus, in aquarum vim et potestatem committemus inertes? Num familias nostras?
11
O vos omnes, quibus totius orbis terrarum res publicas et regendas et administrandas Deus ipse commisit populorumque beatitudo quam maxima comparanda est, attendite et audite quid faciendum sit ne populos omnes mali potentia disiectos et raptos culpa vestra in ruinam impellat.
12
Verum est rem publicam unam esse iuris fontem et ius naturale, cuius subiectus uni homines sint, neque a singulis neque ab universis repeti posse, cum eorum voluntas et in re publica parum et extra rem publicam nihil valeat, nisi forte tumultu vel bello utantur. Ius ergo naturale irritum his temporibus est atque inter se ipsa verba repugnant.
13
Est autem quorumdam de re publica immoderata sapientium doctrina, qui, re in se Jordano Bruno magistro negata, cum nihil quod sit in se, praeter τό ego a quo omnia fiant, invenerint, tanta superbia elati sint, ut se ipsos Dei similes gentemque suam omnium terrarum gentium perfectissimam remque publicam ipsam omnipotentem faciant et pro deo venerentur. Dicunt enim rem publicam, utpote iuris fontem, nullum aliud ius sibi asciscere quam quod ipsa condiderit et quodcumque ius condere et ius naturale praetermittere posse. Quod etsi nos in praesenti hominum condicione negare non possumus, illis tamen qui eam rem publicam regant non regere se tali modo, sed una cum hominum genere plane in ruinam inducere confitendum est.
14
Studiose igitur perspiciamus quid rei publicae subsit. In primis non fines per se rei publicae elementum constituunt, sed fines feraces, in quibus vel beluis vel herbis homines vivere possint. Non potest igitur res publica de messibus comburendis neque de beluis necandis constituere, nisi quoddam superius bonum ipsi rei publicae perveniat vel aliquod commune malum arceatur. Ergo bonum rei publicae bonum per se est, non a re publica constitutum, cui et ipsa oboedire debet et parere. Res enim publica nulli rei, ne naturae quidem, parens potest equidem esse: at quid esse nisi monstrum horrendum non vitam parens sed mortem existimemus?
15
Populus equidem aliud rei publicae elementum est: sed qui populus? Num in una eademque re publica homines probi cum latronibus et parricidis convivere possunt? Num cum anthropophagis? Neque vero nos in eadem re publica cum nudis hominibus neque cum victis hostibus contra nos gladios acerrime acuentibus convivere cogetis. Quin etiam inter nos hominesque nigros nuptias vitabitis, ne degeneres liberi civitatem omnino corrumpant; vetabitis quoque peregrinos alia lingua loquentes praedia domosque emere, ne procedente tempore cives opprimantur servitute; itemque ab ipsis adventicios cultus adventiciasve doctrinas coli et diffundi vitabitis, ne moribus nostris depravatis et patrum avorumque nostrorum religione deleta omnen gentem penitus excidere possint.
16
Quibus ex rebus colligi potest aliquid in re publica penitus inesse, insitum et innatum, quod vitam in se habeat, tam sanctum ut deleri nefas sit tamque potens ut ab omnibus hominibus non solum negari et contemni nequeat, verum etiam comprobetur et timeatur necesse sit. Hoc unum mihi videtur per se necessarius iuris esse subiectus. Quid est id? Neque singulos homines iuris subiectum esse puto, neque universos, neque civitatem, neque ipsam nationem, neque quicquam aliud, sed illas hominum virtutes quae cum in se et quoad universos homines considerentur, eas notas habeant, ut omnino a ceteris differre et vere natura cuique genti impositae esse videantur: quae vero gentis virtutes sunt.
17
Quid est autem gens? Quae eius virtutes? Gens est singularis hominum stirps quae plurimis familiis constat, tribu maior, natione minor; quae, cum tribus ampli amplificatione efficiatur, familiis innititur earumque necessitatibus; cumque autem per tot saecula vivens homines exterarum nationum et gentium excepisset assimilesque reddidisset, quamvis in se unam nationem institueret, natura tamen moribusque penitus diversis, unam gentem numquam efficere potuit. Quidquid virtutum in veterrima stirpe innatum vivebat, penitus insitum infixumque permansit; neque eadem historia neque lingua eademque civitas et religio gentium discrimina sustulerunt: in oculis, in facie, in capillo, in moribus et mentibus et animis indelebiles virtutes sanguinis spiritusque permanserunt.
18
Cum vero gens non per se sed per virtutes suas iuris subiectus sit, primum omnium civitatis officium, ex quo et civitatis iura, illud esse mihi videtur quod gentis virtutes eliciat, ut vivat gens et vivendo crescat et crescendo in terras se diffundat imperiumque pariat. Haec gentis iura natura ipsa constituta, cum neque dirui, neque abalienari possint, sacrosanta esse adfirmamus. Quare civium iura ex eorum erga gentem officiis efficacitatem et in iisdem officiis praestandis essentiam repetunt: civium iura nihil aliud sunt nisi civium erga gentem officia, et lex iurium gentis praescriptum.
19
In tali autem civitate summa imperii non uni neque paucis neque multis est, neque periculum est quin res publica in regis vel nobilium vel populi tyrannidem incidat: qui enim rem publicam regunt, optimi et generosissimi et sapientissimi civium, gentis necessitatum interpretes sunt, quae quidem cum iure naturali haudquaquam praetermittendae sint, et iura gentis efficiunt et officia civium. Quare iura civibus daturi ante omnia gentis necessitatibus perspectis iura condant; postea officium civibus ponant et dein officii faciendi iura, cum ius civium ius sit officii faciendi. Cum autem gens, cui cives oculos convertere debent, rei publicae essentia sit, extra gentem nullum aequitatis fundamentum esse potest. Ius igitur naturale praesenti hominum condicione idem est ac iura gentis, ex quibus efficitur, si quam vim aut significationem habeat. Iura gentis aliquando fient ius naturale, cum gentium fortissima ceteris ius suum imposuerit, vel hominum genus superiore cultu atque humanitate ad unum reduxerit. Tum unum erit omnium hominum imperium et unum ius; tum Christi regnum efficietur in terris. Et vere imperium gentium idem ac Italorum imperium erit.
20
Memoria enim rerum humanarum nos docet hominum progressus non saltuatim sed per gradus factos esse, ita ut familia prima res publica fuerit, cum familiae iura, patre interprete, officia parentibus liberisque essent; tum vero tribus, cuius necessitates et iura a patribus familias vel a sacerdotibus interpretabantur; deinde principes in maiore civitate gentis iura ex gentis necessitatibus, quae eaedem familiae et tribus erant, condiderunt. Id temporis Romanorum gens maxima omnium facta est, propterea quod recta gentis necessitatum interpretatione, gentis iuribus ferreis legibus impositis, moribus maiorum incorruptis, velut patrum religionem cives officia sentiebant, quin etiam sancta atque divina voluntate imposita reputabant.
21
Mox corrupti mores ab officio cives, principes ab integritate, omnes a religione averterunt civiumque servitutem et tumultus et infinita bella, nulla iusta causa, genuerunt. Tum gentes iure belli subactae sunt, et fortissimus quisque rex omnia gentis iura, quae una iura sunt, una cum gente delevit, voluntatemque suam et arbitrium imposuit, quin etiam, servis omnibus plaudentibus, iura gentis cum legibus de industria permiscens, nullum esse ius nisi vi praeditum proclamavit.
22
Quae hominum condicio, cum res publicae paulatim maiores fierent omniaque armorum genera perficerent plurimaque invenirent, scientiis magnis gradibus procedentibus, complura saecula permansit. At paucorum opulentia cum plurimorum indigentia pugnabat; armis scientiisque crescentibus civitates et inopia crescebant: amplior enim machinarum usus operariorum otium ferebat, maior autem armorum iactus potentiaque, minores res publicas delendo, praevalidas reliquas efficiebat. Reges enim bello potentiam suam quaerebant opulentiaque circumdabantur, ne principes divitiarum splendore tyrannidem neve populi indigentiam conspicerent.
23
Qua duplici servitute adducti cives in reges et in principes insurrexerunt, quibus vel necatis vel expulsis, novam rem publicam constituerunt; at legum morumque maiorum odio capti atque vel a iuribus gentis abhorrentes, ignari res humanas ferreos et logicos contextus habere neque ullam pati vim, per nescio quot saecula in futuram historiam insiluerunt iusque naturale velut hominis ius toto orbe terrarum proclamaverunt.
24
Qui saltus, heu, quot quantisque detrimentis hominum generi fuit, quantique sanguinis stetit! Ut hominis iura triumpharent, homo in se et per se unum ens iuris capax, familia et gente et ipsa humanitate spreta, concelebratus est, quin etiam hominum genus universum homini individuo, cuius naturae necessitatibus satisfaceret, factum et constitutum esse dixerunt: qua re et qui individuum et qui genus hominum subiectum iuris existimabant in hac peste consenserunt, ut possessionum et familiae et gentis et Dei iura impudenter temerarieque abnuerent. Tum constitutae vel res publicae sunt quae hanc pestem per totum orbem terrarum diffunderent.
25
Quae vero terras inundabat omnesque res publicas deiciebat, nisi maximum bellum inter gentes coortum cruentissimam sectionem fecisset. Quod plurimo sanguine stetit: at perpauci sed fortissimi Italiae cives plebis tandem dictatura fumosisque imaginibus reiectis oculisque in se conversis, gentis necessitates respexerunt et iuribus gentis restitutis ad omnia officia, quae ab iis emanarent, paratissimi, Italiae populum, ut antiquum patrum nostrorum imperium renovaret, convocaverunt: in his princeps Benitus Mussolinius qui dux Italorum factus est.
26
Bellum igitur renovati Italorum imperii initium fuit, et ab initio pro gentis iuribus pugnatum est. Ita completur imperii factum, quod gentis voluntas est.
27
Quae autem sunt Italorum gentis necessitates? Ex his enim et iura gentis et civium officia. Non est meum neque alicuius civis has necessitates exquirere et interpretari: Mussolinium habeamus ducem et numquam aberrabimus. Ipse autem ait rusticam rei publicae lictoriae in primis inesse naturam, et sane ex agricolis viri fortissimi et milites strenuissimi gignuntur. Tum vero, pugna pro maiore frumenti copia victa, Italia ab exterarum gentium servitute liberari coepta est. Quae libertas, quam autarchiam vocamus, in omnibus rebus labore parsimonia, temperantia integritate nobis consequenda est: haec sunt prima officia quae gentis iura civibus imponunt. Si autarchiam totis viribus et corporis et animi consectamur, sanam et divitem et liberam et magnam efficiemus patriam. Quis exterarum gentium tam caecus est, qui hunc nobilissimum Italorum nisum non videat? Adspicite, populi terrarum, operas nostras et Romae signum agnoscite: nonne artium et artificiorum et mercaturae progressus videtis? nonne videtis quot faciles omnium generum viae expleantur et celera itinera et praeterea cuniculi, pontes, flumina, lacus? Nonne auditis omnibus locis, non solum in latis viis et in pulcherrimis frequentissimisque urbibus, sed vel in fecundissimis agris machinas personare? Visum veniatis Italiam! Fuerunt paludes, fuit, iam fuit multorum ignavia: nunc vero, Duce magistro, in assiduo labore vivimus omnes: gentis vita resurgit. Venite: urbes candidas celebresque videbitis de paludibus emersas et omnia late circa virescere: ubi rana coaxabat et miserrimis agricolis mortem afferebat culex, nunc puella laborem cantu solata percurrit arguto pectine telas, et aera pulsantur super agricolarum labores, et volucres vias domosque concentibus replent. Venite: ubi aridi montes ventis imbribusque paulatim fatiscebant, et nivium devoluto lapsu atque immenso agmine aquarum in feraces agros corruebant, nunc continuis virent silvis, et in omnibus campis, qua fluviorum rex Eridanus cum stabulis armenta ferebat, frondescunt arbores: famem in copiam versam, in vitam mortem videbitis. Grates, Arnalde, tibi! Arnalde, ducis dulcissime frater, ehu, ante tempus morte erepte nobis acerbissima! Visum veniatis Italiam, populi, et pacem iustitiamque videbitis. Cum enim agricolae coniunctissime cum natura vivant, pacem didicerunt, quae nulla esset nisi in iustitia radices haberet; neque iustitia vigeret nisi in aequitate et in reddendo unicuique suum constituta esset. Quae autem pax esset civitati, nulla aequitate inter cives, nulla inter ordines iustitia? Nunc vero in Italia operariorum possessorumque collegia, suprema civitatis auctoritate interveniente, pacem labore et aequitate confirmant; nostra enim res publica quidquid ad communem salutem et praesertim operariorum pertinet, exteris gentibus, vel iis quae sub specie libertatis civium servitutem iuvant, diligentius curat. Tali modo gentis servatur unitas, quae vero, si sententiis toti genti idoneis communitur, contrariis dissolvitur. Quare recte putamus imperium lictorium naturali inniti fundamento, cum ad Italorum naturam gentemque maxime idoneum accommodatumque sit, historiam enim populi Italici, omnibus ignaviae scoriis fractis eversis abiectis, complet et prosequitur, ac mores legesque et instituta, quae in ima Italorum gente penitus agitantur, restituit atque redintegrat, et in primis Romanorum cultum atque humanitatem, in eo quod non alienum a fide catholica videatur.
28
Ut autem gens vivat et confirmetur, ad sanitatem singulos cives reduci et robustiores fieri atque scoriis omnibus et cives et gentem detergi necesse est: quidquid in gentem inductum labefactat, ab ipsa forti animo arcendum est. Qua re dux medicum imitatur, qui ut totum corpus curet, singulas partes examinatas sanat et si qua pars alias inquinat eam secare non dubitat; imitatur et agricolam bonum qui, ut segetes laetas efficiat assiduis rastris terram insectatur et segnem carduum iniussaque gramina ac infelicia folia, ne orrida dominentur in arvis, haud cunctanter exstirpat. Itaque res publica lictoria, ut sanam fortemque gentem efficiat, omni studio in puerulos a primis incunabulis incumbit, et eos eorumque matres a morbis defendit; mox omnem Italorum iuventutem in colonias maritimas alpinasque mittit, ubi sub almo sole et sub divo corpora firment. Multas praeterea disciplinas et corporis et mentis, praesertim eas quae ad bellum attinent, iuvenes docet: quod denique ducis legiones, quas militiam appellamus, firmissimum fascium fundamentum, excipiunt. Armis enim gens magna fiet, propterea quod armis haec imperat gens illa languescit. Cum res ita sit, ut gens civium immodestia magis magisque labatur, dux fascibus restitutis, quae sunt unitatis et potentiae signum vel ad durandum vel ad laedendum, summo imperio firmaque fungitur voluntate: is enim unus et terrestribus et maritimis et aëriis praeest legionibus: quin etiam et magnum consilium et collegia omnia, praeterea fascium collegiorumque consiliarii qui cum senatoribus et regis ministris leges constituunt, iudices qui ex lege iudicant, regis ministri qui totam rem publicam administrant, populus denique universus, Itali omnes ad unum Mussolinium ducem suum exoptant atque conclamant, cuius imperii voluntas eadem ac voluntas gentis est, quod eius necessitates clara mente ac amanti et forti animo interpretatur. Quis enim civium gentis vitam non vivit? Omnes a teneris unguiculis usque ad senectutem cives boni militesque sumus, cum omnes nihil aliud cupiamus, quam ut ex vi una, ex uno proposito, potentissima imperii voluntas emanet totumque repleat orbem terrarum.
29
Quae autem gramina ex tam pulchri viridarii frugifera humo furtim fraudeque nascentia inter segetes earum vitam opprimere et delere conantur? Qui homines bracatarum nationum, qui asseclae, qui proditores, qui perfugae gentis nostrae vitam ex insidiis doloseque minari audent? Quicquid exterarum gentium apud nos vivit, cum omnium rerum vita nihil aliud sit nisi vis explicandi sui ceterorum detrimento, fieri non potest quin cives nostros corrumpat. In primis igitur haec ferrea naturae lex retinenda est: si quid in alia re continetur, hac re vivat necesse est; item si qua gens cum alia vivit, altera alteram deleat necesse est: fortioris victoria erit.
30
Quaere quidquid aliarum gentium gentem nostram inquinat, vel arcendum est vel delendum. Si enim gens Sarmatica vel Iudaica vel etiam Gallica nos Sarmaticam vel Iudaicam vel Gallicam vitam vivere cogat, quis a nobis Sarmatas, Iudeos, Gallos de finibus nostris depelli atque, si necesse sit, iure meritoque debellari negaverit? Si religionis nostrae adversarii qui fratres caementarii vocantur, si humani generis hostes qui bonorum aequationem praedicant, si multi alii qui populare imperium volunt, Italicam gentem dissociare et delere conentur, fas sit contra eos et bellum indicere et unguibus rostrisque vitae nostrae rationem defendere.
31
Id quoque curat dux Italorum, ut gens vitam suam potenter libereque vivat, neque eius explicationem neque propagationem neglegit, quin etiam in totum orbem terrarum diffusionem die nocteque ardenter cupit atque perficit. Si enim cives officiis suis satisfaciant, non solum iura gentis confirment, verum etiam omnibus hominibus imperent ut ea vereantur atque observent.
32
Quod imperium ut consequamur, cum omnibus Italorum inimicis et hostibus, qui iura gentis nostrae omnino ignorare et neglegere et abnuere conentur, nobis acerrime conflictandum est, ut omnia Italicae gentis elementa totius orbis terrarum homines pervadant, et tandem iustitia et pace Romana eos ad unum reducant, eademque iura gentis faciant ac ius naturale, cum ea vero sit missio quam Deus omnipotens Italiae matri ab initio commiserit.