PDF
EXPORT
Ver Sacrum. Epitaphium - 1942
THEMES/GENRES
1
Quam, bello nondum confecto, animis tamen victoria quodammodo1 adepti «Aram Virtutis» constituimus, Cives lectissimi, hac eorum nomina perennari volumus, qui italicae «robora pubis» alma studiorum Matre relicta, strenue dimicantes mortem pro patria occubuere. Nec «sine numine Divum» sic dixerim, tantus monumenti honor in hoc Capitolio – quod illius populi, omnium in terris principis, compendium extat et decus, - eoque ipso potissimum die, quem Urbis natalem perhibent, Italis sacrum eundemque2 universis terrarum gentibus nobilem, excitatur: quae quidem ita faciunt ut nihil maius, nihil pulcrius, nihil denique optabilius tam gloriose mortuis, ad immortalem memoriam, ad eorum parentibus solacium, in sodalium invidiam, in puerorum aemulationem possit contingere.
2
Nam quos recolimus, quos laudibus cumulamus, nulla vi astricti, sua tantum sponte, quae illis virtus, excelsum et bene moratum animum in patrum exempla erectum, umbratile, quod inierant, opus bello, otium, quo fruebantur, negotiis, togam, cui sese addixerant, armis praeferre induxerunt, ne maiores degenerasse viderentur, utque simul pateret atque in aperto esset, nostros adulescentes, iam pridem studiis bonarum artium deditos, in aciem pro patriae salute procurrere, antiquitus usitatum, minime defecisse. De quibus alii alia; sed cuncta id unum testantia, eorum quemque sibi demandatum munus aggressum, ita se gessisse ut, quicquid egerit, ubicumque fuerit, modum3 humanae virtutis excederet, ideoque posteris narratus potius Diis quam mortalibus similis esse videatur.
3
Quid? si singula referentem citius tempus quam laus et res deficiant? Vin a terrestri perfunctis proelio ordiamur? En, qui multis cum paucis obiectus, ducem, vix commisso certamine, gravi vulnere affectum, primum suo ipse corpore tegit, deinde extinctum, ne perterritum disiciatur4 agmen, in imperio audacter excipit, manipulares in hostem, numero armisque superiorem, voce hortatur, incitat exemplo, primusque impetu adversam adoritur aciem, donec toto sauciatus corpore, ut nulli iam vulneri spatium detur, ultimum illud «Italiam! Italiam!» inclamans procumbit.
4
Affatim locorum, qui extolli, rerum affatim, quae narrari cum summa audientium admiratione possint. Quorsum enim mentes oculosque vertamus, ubi ingens laudandi materies non subeat? adeo ut vel potiora seligere maxime arduum sit. An vultis quem, non modo, unde extitit, domus, et disciplina, qua iam inde a pueris, per omnes iuventae gradus, est institutus, sed universa Italia praestantissimum specimen virtutis, atque eundem nobilissimis quibusque antiquitatis fortiter opponat? Quis enim hunc, de quo dicam, Cynegiro illi, mente animo audacia neget parem, ne maiorem contendam, se praestitisse? Qui quidem nondum quartum et vigesimum egressus annum, mox laurea donandus et iam iam optatum initurus Hymenaeum, ocium5 et quietem horrido Martis strepitu, – quod et Hispanico bello – mutavit in Russiamque volens est castra secutus. In cuius praedicationem, cum multa ab eo strenue gesta, tum maxime qua conciderit morte, est operae pretium referre.
5
Nam loco iniquo cum parva manu praesidio positus, et, ne qua ullo pacto transiret hostis iussus obniti, ubi ad unum omnes, quibus praeerat, alium super alium periisse videt, qui superesset unus in plurimos, magis magisque imminentes, suis quemque armis instructum, ipse unus ac una, qua posset, roraria usus ballista, eam in medio agmine stragem edit, ut iram simulque admirationem hosti iniciat,6 qui simul impetu rursus facto, in unum irruit, unum convicio et cuiusque generis missilibus petit. Ille vero interritus ad machinam, et, quo dicam nescio miraculo, illaesus, exitiale in adversam aciem opus pergit, tandem, dexterum avulsus brachium, igneo globo per manus coniecto, virtute caedis dolorem superante, machinam altero perstans constringere, ore, cum alia ratione non valeat, ad illam admoto, dentibus vectem, qua exploditur,7 moliens, lethifere in hostes ballistam exercere non desiit, donec hinc inde sexcentis unus ictibus petitus, instrumento tenaci amplexu adhaerens, animam generosam efflavit.
6
Quid? an illam centum cohortem adulescentulorum praeteream «devota morti pectora liberae» qui nulla coacti vi, nulla arcessiti lege, animo tantum adducti, arma induerunt, et mare ad oras Lybicas trasvecti, in prima mox acie – quod decus sibi efflagitarant – constituti, hostem aditu suis ipsi corporibus intercludendum censuerunt? Omnes ad unum caesi, in illa, quam – novas, ut ita dicam, Thermopylas – sibi stationem obtinendam suscepissent; vere legio mortis, antiquam Graecorum aemulata, nec militum Romanorum immemor, quibus aut vincendum aut moriendum insitum fuerit.
7
Atqui eorum prope nemo duodevigesimum excesserat annum; haud quisquam erat, cui non dulce aliquid et percarum foret relinquendum discedenti; quippe alii litterarios ludos, officinas alii; nonnulli vitae elegantiam, quidam mundum victum; hic optatas aetatis delicias, hic domus solacia, agrestia ille otia; cuncti suorum complexus amoresque abdicaverint, in bellum, ut poeta loquitur, ruentes pro Patria morituri. Quos quidem adulescentulos nova, qua viget et floret iam tota Italia, disciplina formavit eduxitque; his innititur Italiae salus et certa futuri temporis spes.
8
At ne aeris8 quidem aut pelagi avia sunt animosae expertia iuventutis. Quid, quod subaqueos lintres ad insidias natos; quod velivola ad hostes inspiciendos, persequendos, iciendos, multorum forti pectore adulescentium usus ac peritia regit?
9
In quibus, vel humili quamvis, officio functis, nullum fortasse reperias qui, ubi res ac tempus postularet, aliquod plenum aleae facinus viribus aetatique impar, a natu quoque maioribus detrectatum, iuvenili quadam audacia impulsus, sua sibi sponte perficiendum non susceperit, in eoque fortiter obierit peragendo. Numerum rogas? qui et unde quaeris, quave instituti disciplina tot et tam magna saepius moliti? Ea nova est renatae Italiae pubes; is novus quidam «iuvenculorum flos», novum quoddam Lictoriae aetatis portentum: vere «Ver sacrum» vocitanti Patriae opitulatum, totamque vultibus atque animis quodammodo Italiam referens: unusquisque certe regionis, unde est, praecipuam naturam ac vim: Siculi tenaciam, duritiam Bruttii; Neapolitanus vivacem cantionum festivitatem, argutiam gravem Romanus; hic a Venetis dulcem loquendi leporem, sollertiam ab Insubris ille: Ligures Allobrogesque patientiam, Tusci iudicium bonarum artium studiumque...
10
At nunc, quo monumenti honore adulescentibus, qui, nunquam interituri pro aris et focis interierunt, gloriae munus persolvimus, eodem, ne, hac ara stante eaque in Capitolio, ulla aetas de illorum laudibus conticescat, parentum moerorem, sponsarum, si quae sunt, lacrimas leniri atque abstergi volumus; his, memorantes Lacaenae virginis iuveni scutum tradentis «Cum hoc aut in hoc»; illis, Spartanae item mulieris verba «idcirco genueram, ut esset qui pro patria occumbere non dubitaret»; verum adhuc pueris in aemulationem, non modo obsolevisse, sed ab italica iuventute firmari et magis magisque in dies Horatianum illud perstare
«Dulce et decorum est pro patria9 mori»,
11
Vos, interim, este salutati, magnanimae Umbrae, nostrae flos iuventutis, quos amor omnium maximus voluit Italiae ab hostibus tuendae, imperio augendae, egregiis illustrandae ausis inferias mitti; este salutati, quotquot huic, quod peragimus, velut Patriae sacro interesse sentimus; teque, fili carissime, quem unicum habui, in quo uno cunctas ingravescentis aetatis delicias animo destinaram, quemque florentem annis, bonis ornatum moribus eundemque liberalibus studiis, voluntariam aggressum militiam in acieque magnum quoddam facinus audentem Mors dulci gloriae osculo est amplexata, te, mi unice nate, salvere iubeo. Tu vero de certo caeli loco, ubi, qui patriam adiuverint, servaverint, auxerint, aevo sempiterno frui persuasum habemus, patrem respicias non minus maerore tuo interitu affectum, quam tua virtute elatum, et secum, in suae orbitatis solacium, praeclara illa animo usque volutantem «Ubi Patriae cuncta, vitam quoque, dederimus, ne id quidem satis esse».
Hinc nobis, pro aris et focis pia arma indutis, exploratissimum est omnia mox prospera futura; hinc nobis, in Mari Nostro, de Mari Nostro adversus maximam omnium, cum numero tum apparatu, classem proeliantibus spes adest fore, ut primo quoque tempore, quam Romanus vidit cecinitque vates compareat
Hinc nobis, pro aris et focis pia arma indutis, exploratissimum est omnia mox prospera futura; hinc nobis, in Mari Nostro, de Mari Nostro adversus maximam omnium, cum numero tum apparatu, classem proeliantibus spes adest fore, ut primo quoque tempore, quam Romanus vidit cecinitque vates compareat
...super fessas volitans Victoria puppes!
Critical Notes
-
1) quodammodo : originally mquodammodo, manually corrected quodammodo.
-
2) eundemque : originally eumdemque, corrected by FLT-editors.
-
3) modum : originally .modum, corrected by FLT-editors.
-
4) disciatur : originally disiciiatur, manually corrected disiciatur.
-
5) ocium : manually corrected otium.
-
6) iniciat, : originally iniciat., corrected by FLT-editors.
-
7) exploditur : originally exploditur (?), manually corrected dixplodit (?).
-
8) aeris : manually corrected aëris.
-
9) patria : originally patra, corrected by FLT editors.