PDF
EXPORT
Mare nostrum - 1941
THEMES/GENRES
1
Si volumus huius belli, in Britannos simul Gallosque, a nobis, octo abhinc menses, suscepti considerare principium, id reperiemus ab optimis causis et bonis rationibus esse profectum.
2
Quippe, longe aliud atque superiora, eo quidem initia consilio, ut vel graves ab Aethiopibus, quadraginta fere annos, illatas vindicaremus iniurias, vel Hispanis intoleranda factionum iuga decussuris opitularemur, quonam id demum spectet, quid sibi velit, neminem latet, nemo est, cui iustum et necessarium non videatur.
3
Neque enim Imperii, nuper ingenti hominum vi opumque copia reciperati, fines prolatandi, neu cultum humanitatemque ad barbaras usque gentes invehendi causa geritur; sed ut, in quo simus collocati, quodque haud immerito suum Romani appellaverint Mare, nostrum, qui silicet Romanos haeredes exceperimus, aequo iure dicatur et sit, ab omni externorum1 cuiusque generis dominatione vindicatum.
4
Quos enim Natura, omnium, quotquot Mari interno alluuntur, gentium situ medios, ingeniorum vero - quod nemo ibit infitias - acie, bonarumque praestantia artium principes fecerit, eosdemque multitudine prae ceteris abundantes, iisne - aliis insolita quadam largitate concessum - putemus recusasse, ne angustiores, pro numero incolentium, terminos excederent, ne ad usus et commerciorum necessitates longinquas regiones et populos immanitate feros, verae Religionis expertes, vitaeque artibus moribusque excolendae penitus rudes, libere adirent, neu cum illis quoque, novas quasdam humanitatis rationes communicarent?
5
Atqui hoc moliti, in quos bellum nuper sumpsimus, non sine magno ausu, prospero fere exitu, persaepe fecerunt, nobis se nimio, ut ipsi autumant, minoribus, idem abnuentes; ideo, ne ab iis arma abstineremus in causa fuit, quod nos, nostris, iisque arctis finibus contentos, Galli et Britanni, inde exire non paterentur. Senio enim confectos et paene viribus effetos, magisque in dies liberum procreandorum ritu obsolescente - quod saeculum tacitiano vocabulo habent! - metus quidam incessit, ne se nuper tamque brevi aucti multitudine recentes populi debilitarent, eoque magnitudinis et potentiae procederent, ut secum mox de principatu contenderent, quem sibi ipsi censent “sub specie” ut dic dixerim “aeternitatis” enixe tuendum.
6
Quo factum est, ut in concilio de pace constituenda Versaliis habito, id unum caveretur, ne quae ex bello tam longo tamque cruento beneficia provenissent, sociis aequa lance, pro cuiusque in rem merito ac opera, partienda, Italis contingerent; at Gallis tantum Britannisque cuncta fere ex hoste parta dividerentur.
7
Quo quidem nescio an quicquam iniquius unquam fuerit, cum plurimo Italorum cruore Victoria steterit; idque, - ne mirum dixisse videar - inde aestimemus, quod nulli a nobis bellantium, ut patuit, tot funera quot Italis obvenere!
8
Nihilo minus quas Imperio adiungendas armis aditas sibi Roma, civitas potentissima “dalmatico peperit triumpho” in Hadria, gentes; quae deinde sub Venetae Reipublicae potestatem redactae, tot Italicorum cum doctrinae tum humanitatis monumentis potissimum florerent, atque eaedem nostra lingua loquentes, exque Londinio foedere Italico regno, ut par erat, adiciendae, in alios orae cesserunt; ea scilicet mente ut maiorum instituta, mores patrum sensim oblitae, contaminarentur, et, ex quo genere fuerint, in illud, Gallorum Britannorumque negotiis tantum commodisque consulentes, nescio quid hostile, si quando opus foret, agere possent.
9
Flumen quoque urbem, tunc temporis, perdidissemus ni Nuncius ille Gabriel, facinus vix credibile aggressus quippe cuius animo haereret “inausa audenda” id egisset, ut inde Gallis et Britannis, qui eam domini obtinerent abire, iussis, Civitas per crebra Comitia italici Corporis partem se totiens rite professa, denique asseveraretur Italiae.
10
Ad haec vero alia, memoratu tristia, accessere, unde pateret quanto nos illis, tenues divitibus, potentibus infirmi, essemus despicatui. Quid singula referam? An Melitam, insulam nobilissimam “antemurale Italiae” Siciliae usque regibus addictam, quicquid italicae, stirpis habet, quicquid italicae disciplinae diligit, quicquid italicae linguae tuetur, per dolum, per vim, per fidem insuper quam Britanni dederant, iussam abdicare, ipsamque suae quondam Populo Romano societatis abolere memoriam, tanquam in Melitensium potestate sit tam oblivisci quam parere? An Cyrnon, Sardiniae nostrae contiguam, a Gallis instituta, mores, sermonem patrum iniqua lege polluere, contaminare, dediscere coactam? Quid, quod Tunetum urbem circaque regionem, nostratum, praecipue Siculorum, opere et opera incolis auctam, tectis ornatam, incognita prius agrorum fertilitate donatam, per insidias, per vim interceptam sui iuris Galli fecerunt? Neque deinceps unquam Italos sollicitare destiterunt ut, nisi suis ipsorum domibus, arvis, negotiis extrudi vellent, sua, qua gestirent, abiecta, novam. Francigenum videlicet, sibi civitatem adsciscerent? Quod renuentes, blanditiis aeque2 minis interritos, saepe a plebecula convicio et verbere petitos, interdum in ius falsis criminibus raptos, pecunia, vinculis, exilio multarunt? Quid vero de nostri exercitus, quam qui maxime strenuissimi, virtute detrectanda, Anglos Francosque commemorem ita animis verbisque certantes, ut quicquid in navali, quicquid in re faceremus aviatoria, alteris copia elatis, vi superbientibus alteris ludibrio essemus?
11
Haec autem omnia, licet Italorum sensus animosque nescio qua irritatione exercerent et vehementi quodam afficerent dolore, tamen discordiarum simultatumque, non belli, semina serebant, ex altiore - quod quidem audierimus - fonte deducti.
12
Nempe Maris Interni, quod quasi antiphrasi quadam, iam inde a Romanis “nostrum” appellamus, aliis compendium seu tantum via, ut Mussolinius ait, nobis vita, totam fere oram coloniis arcibus, stationibus portubus, ita natura ac opere munitis, qua Galli, qua Britanni obtinent, ut nos quocumque vertamus, si qui negotia velit facessere, parum ipsi ab iis caveamus. Vultis ad luguslaviam, in Hadria? At in nos, icto cum Francigenis foedere, haec est! Vultis ad Graeciam? Fidem, fidem illam Anglis pollicita, ab Anglis stat! Anne Aegyptum, in Britannorum, quod autumant, tutela seu pratocinio, quae idcirco morem Britannis gerit, nihil non ad eorum agit arbitrium? Algeriam, vel, antiquitus, Icosium cogitatis? en Biserta, seu potius Uticam, antiquissimum libertatis ex morte Catonis monumentum, mortiferum ceu telum Siculis oris intentum! Neve Tyrhenum excedamus fretum, Melitem quam olim Verres, ille Siculorum praedo, textrinum, Angli maris nostri praedones, illi “raptores mundi” quod quidem ipsi in concionibus Romanos! nunc in nos navale obtinent; Corsicam, autem, Sardiniae adiacentem, Etruriae, si quando opus fuerit, minantem, Galli!
13
Quid? duos Interni maris exitus, ad Gades alterum, alterum ad Suesium, astu illum et fraude non armis, hunc ambitu atque opibus potius quam iure “Magna et invicta Britannia” ita occupavit, ut ab se iter vastioris Oceani adeundi, sive ad orientem sive ad occidentem positi, ad arbitrium claudi posset? Eademque, ne quid usquam ex orbe nostro navigantibus liberum foret, Hellespontum Turcas obtinentes sibi adeo fecit obnoxios, ut nisi ad ipsius nutum Propontis Euxinusque nostris, mari, expediendis commerciis adeantur?
14
Verum huius, quam graviter ferebamus, minas impotentiae, atque in nos tantum, quod videbatur, vim iniuriae exercendae, plane Aethiopico percepimus ineunte bello, cum illud percrebuit, fretum ad Suesium, qua nobis omnia, quae tantae rei forent usui, copias arma commeatus, essent traicienda, per Anglos stare, ut praecluderetur: neque alia de causa satis constat nos illa passos vehi, nisi quod hostilia hostilibus repensuros sibi persuasum habuerint. Quae cuncta ulterius, praesertim imperio auctis nobis ferenda non ducimus; hinc igitur huius, quod geritur, tanto omnium animorum consensu, belli, non quaesiti sed iniuncti radix.
15
Par enim fuerat - quod haud semel, verum iterum iterumque praedixit Dux Italorum - quae quereremur, non respui; quibus indigeremus, occurri; unde laboraremus, percipi. Nunc autem nostra omnes tolerandi fines egressa virtute, illuc sumpta arma respiciunt, ut nos ipsi in libertatem vindicemus, Britannos omnino e mari nostro extrudamus, elementa causasque in posterum eradamus bellorum. Namque mox haec consecutura certa spes adest, ut universis Europae populis, victoria de Anglis parta, potestas tandem fiat prospera pace cum dignitate vivendi; ut navigantibus cuncta cuntis pateant maria; ut denique non uni tantum, quas Natura per terras dispertivit opes, omnium non secus ac spiritus et unda communes, sed singulis, pro rata parte, obveniant!
16
Haec nostri ubique milites armorum virtute, haec domi animorum consensu cives, cor unum, una vox, una omnium sententia properant, quae non sine divino quodam instinctus afflatu iam pridem est Dux vaticinatus fore; pleraque nos Itali tanto freti omine, contigisse sentimus, cetera mox animis futura concipimus, ut recte de Patria nostra, qua nihil carius, nihil nobilius,3 nihil excultius extat, biblica verba praedicentur “Renovabitur, sicut aquilae, iuventus tua”; de Vere, autem, quod appetit oleam laurumque ferens, Vergilianum illud:
“Magnus ab integro saeclorum nascitur ordo”
II. Kal. Mart.