De sacro Italiae itinere per saecula - 1939

INTRODUCTION
The following text is taken from Luigi Ferrari, De sacro Italiae itinere per saecula (Trapani: Casa Editrice Radio, 1939).
TITLE PAGE

LUIGI FERRARI


DE SACRO ITALIAE
ITINERE PER SAECULA



TRAPANI

Casa Editrice "Radio"

1939 - XVIII

VARIA

[handwritten]

Trapani, 27 Dicembre 1939 XV

Chiar.mo Signor Presidente

        Istituto di Studi Romani


In plico a parte vi invio in cinque esemplari a stampa un mio opuscolo "De sacro Italiae itinere per saecula" per prender parte al concorso (V) di prosa latina nella mia qualità di docente di Lettere Latine nel R. Liceo Ginnasio "Ximenes" di Trapani. 

Con ossequi devotissimi

Luigi Ferrari

Albergo Roma Trapani

1
Quamquam Romam iam multi laudibus extulerunt pluresque elaturi sunt, tamen pro certo habendum est numquam satis collaudari Vrbem posse quam per tot saecula fortunae vicissitudines non impedierint quominus totius orbis terrarum gentibus humanitatis atque sapientiae praecepta copiose daret.
2
Nam, cum paulatim finitimos populos Romani in dicionem suam redegissent, et, saeculo tertio a. Ch. n. ineunte, victis Tarentinis, totam paeninsulam imperio suo subiecissent, mox, bellis Punicis vario Marte bellatis et demum prospere confectis, imperii viam ingressi sunt.
3
Sed antequam progrediamur oportet nos breviter de praecipuis viris qui suis virtutibus ad Vrbem tam praeclaram faciendam contulerint mentionem facere. Quis enim nescit quanta integritate et continentia usi quotque aliis virtutibus praediti veteres Romani duces ut, verbi gratia, L. Quinctius Cincinnatus et Furius Camillus sempiternam sui memoriam reliquerint et praeterea, ut alios omittam, quanta auctoritate Appius Claudius in curia contenderit, dum in Italia maneret hostis, non esse faciendam pacem?
4
Quid autem dicam de iis qui bellis Punicis Romanam gloriam maxime auxerunt, de Atilio Regulo, Gaio Duilio, Q. Fabio Maximo, Cornelio Scipione? Quid de disciplina, probitate, auctoritate Catonis Censorii? Recte quidem ait vetus poeta: “Moribus antiquis res stat Romana virisque”.
5
Cum autem dimidio fere saeculo altero a.Ch.n. Graeciam Romani subegissent, quot progressus in litteris, in scientiae pervestigationibus, in artis praeceptis docendis Graeci fecissent intellexerunt atque tam celeriter in usum suum converterunt ut cito fierent qui toga et armis imperare aliis nationibus possent.
6
Nullum enim populum reperias apud quem doctrina et prudentia tam concinne cum vi et aequitate consentiant.
7
Itaque cum Romani, ut supra diximus, imperii viam iniissent, Hispania devicta, Cimbris Teutonibusque profligatis, tot bellis domesticis compositis, coniuratione Catilinae aliisque periculis irritis factis, Caesar ortus est qui, cum maximam bello Gallico gloriam consecutus esset et de re publica temperanda et augenda recte atque alte sentiret, Imperii, quod proprie dicitur, haud dubio firmissima iecit fundamenta.
8
Nam, etsi eius caede quidam falso putaverunt pristinam rem publicam se restituere posse, pro certo habendum est iam omnino eam periisse.
9
Octavianus enim, eamdem viam quam Caesar ingressus, cum pugna Actiaca reliquos hostes profligavisset, pace terra marique parta, factus est qui proprie vereque Imperator dici posset. Qui, cum vellet populi sui mores corrigere et iucundiorem reddere vitam, non nullas leges promulgavit multaque emendavit et de re publica tam bene meritus est ut in summam gloriam veniret et a poetis tempori sui valde celebraretur.
10
Itaque Augusto imperante et insequentibus temporibus, cum ab Herculis, quae dicuntur, columnis usque ad Tigrim, et a Britannia usque ad Aegyptum Romani terras imperio regerent, populis subiectis linguam et leges et instituta dederunt magnasque vias quibus illi cum Vrbe coniungerentur aperiendas susceperunt. Ergo optimo iure Vergilius:
“Tu regere imperio populos, Romane, memento”.
11
Constat autem diu Patres Ecclesiae, qui vocantur, putavisse hoc tam amplum imperium a Deo dispositum esse ut posset Christi doctrina cito et quam minimis difficultatibus impedita omnibus hominibus patefieri.
12
Caput vero novi cultus non sine causa Roma electa est, ubi Pontifex, cum a Licinio et Constantino ineunte saeculo quarto p.Ch.n facultas data esset colendi quem quisque deum vellet, et paulo post a Theodosio ut omnes Christianae legi parerent decretum esset, paulatim factus est qui, potestate imperatoria deficiente, gentibus consuleret.
13
Constat enim saepe Pontificem, cum inopia rei frumentariae vel barbarorum incursione Itali opprimerentur, operam dedisse ut iis opitularetur.
14
Ergo etiam Media Aetate, quae dicitur Vrbs Roma semper auctoritate dignitateque floruit, ita ut Germanis imperatoribus curae esset ut Romae a Pontifice coronam acciperent.
15
Ceterum, quantum Italum et praecipue Romanum nomen apud omnes populos floruerit testes sunt peregrini qui innumerabiles Romam se conferebant.
16
Praeterea Itali quam maxime ad novas gentes terrasque inveniendas contulerunt: nam, ut alios omittam, Columbus immortalitatem assecutus est.
17
Iisdem autem temporibus quantum in Italia studia humanitatis et litterarum et quam clari in hoc genere magistri floruerint demonstrare non oportet.
18
Omitto musicos, artifices, poetas qui, cum clarissimi fuerunt, tum omnibus gentibus quales viros et qua sentiendi facultate praeditos Italia gignere posset ostenderunt.
19
Sed, ut ad propiora tempora veniamus, numquam ut nostra aetate conspicere licet quomodo Roma, caelesti praesidio nitens, ad magnas res agendas et ad humanitatem propagandam fato nata sit
20
Nam, bello totius orbis terrarum prospere confecto, cum ob aliquos malos et seditiosos homines Italia quasi laceraretur, statim Vir ortus est qui non tantum eam defendere et in pristinum statum restituere, sed etiam eius potentiam atque auctoritatem plurimum augere posset.
21
Longum est quot progressus in re publica temperanda, in opificum sodalitatibus moderandis, in paludibus siccandis, ut alia innumerabilia opera omittam, lictoria aetate facti sint enarrare.
22
Cum itaque praecipua consilia tribus, quae dicuntur, chartis mira cum vi et brevitate expressa contineantur, res maioris momenti propositurus nullis verbis satis celebrare possum qua constantia usus populus noster contra quinquaginta duas Res Publicas steterit quae eum opprimere atque impedire quominus iter ad prosperiorem vitam ingrederetur improbe conarentur. Quis autem celebrare poterit aeque res gestas legionum quae septem mensibus, tot et tantis difficultatibus superatis, Romana signa ad ultimas Aethiopum terras attulerunt?
23
Ergo pro certo habendum est Imperium Romanum fato denuo condendum esse, ut Vrbs, maxima gloria refulgens et nova praedita auctoritate, aliis populis, cum varia praecepta dare, tum operam suam ad prosperum statum consequendum commodare posset. Nam nuper bello Hispaniensi prospere confecto, cum autem maximos in autarchia, ut Graeco vocabulo utar, persequenda progressus fecerimus, totus orbis terrarum in Romam oculos conicit et in Virum qui unus, omnibus nostrae gentis virtutibus praeditus, populis recta via decedentibus viam monstrare potest ad excelsiorem iustitiam in societate hominum restituendam, ut, aequa pace parta, opibus aequaliter inter populos divisis, liceat diu hominibus securum agere aevum et se tantum ad pacis opera tradere.