PDF
EXPORT
De arte volandi - 1933
AUTHOR
THEMES/GENRES
DE ARTE VOLANDI
1
Quid valeant homines animo, quae, mente secuti,
2
promere Naturam compellant abdita rerum,
3
perspicuum est factum nostris non indice parvo
4
temporibus, nullos non pervincentibus ausus.
5
Quis neget humanas hominem transcendere vires,
6
velivolis ausum ratibus se credere caelo?
7
Quae si nota forent rerum miracula priscis,
8
cuius percelebris caruissent laude poetae?
9
Non equidem tantum possum perferre laborem,
10
sed quid amor valeat, bona quid praestare voluntas
11
possit, conabor. Dubiis sed Tu annue coeptis,
12
Virgo, quae gaudes prece Lauretana vocari,
13
quaeque novis caeli nautis es facta Patrona.
14
Vir, rerum dominus, terraeque marisque potitus
15
imperio est longe et late, sed concava caeli
16
nondum compactis volucer sibi vindicat alis:
17
omnia sunt homini, unus non est pervius aether.
18
Quid tamen infectum, quae non tentata relinquat
19
mens hominis, tantis merito celeberrima rebus?
20
Atque hominem tellus vidit pontusque volantem.
21
Sed quid non steterunt tanti tibi, Daedale, primo
22
ausus, et misero tibi quid non, Icare fili?
23
Fabula quid celat? Quis non extundere verum
24
ex illa valeat? Voluit gens prima parentum
25
quod postrema petit, vetitum conscendere caelum.
26
Cetera nos fugiunt, at non fugit Icarus alter,
27
qui pavidi cerebro conspersit membra Neronis,
28
tam meriti magna tangi involvique ruina.
29
Spectat eum populus, podio spectante tyranno,
30
aёra per liquidum conantem ducere cursum,
31
conantem domitos alis contemnere ventos.
32
Iamque caput supra pendebat nauta Neronis,
33
cum subito iacuit, podio cervice refracta.
34
Icarus ille magus fuit, est nisi fabula, Simo,
35
qui deus infelix voluit stultusque putari.
36
Carmine vos referam nullo tentamine victos,
37
sublimes animi, quibus inferiora fuerunt
38
quae magnae officiunt tam saepe pericula laudi.
39
Duplex est vobis via pertentata volandi;
40
scilicet aut humeros fultis velocibus alis
41
(unde volans homo, namque suis sic viribus usus),
42
aut aliquo fabre nisis gestamine facto,
43
(machina quippe volans vulgato nomine dicta).
44
Te primum dicam, primus qui scriberis altum
45
temptavisse polum volitans, animose Peroni,
46
sorte sed horrifica tanto perfuncte periclo;
47
crura iaces fractus. Quem compare sorte secuti
48
sunt alii plures, vitam prae laude perosi.
49
Nititur, ausus idem, vanis Oliverius anglus
50
inceptis, miserum; vanis Allardius ille,
51
quem tu, magne, vides, rex o Ludovice, volantem;
52
sed casus similis similisque ruina secuta est.
53
Innovat intrepidus minimis non viribus ausum,
54
non impune tamen, praestans virtute dynastes.
55
Sequana conspexit manibus retinacula quaedam,
56
quae rapidos possent casus prohibere, tenentem;
57
in cassum: neque eum delapsum fluminis unda,
58
cruribus at fractis excepit subdita navis.
59
Alis instructus manibus pedibusque agitatis,
60
Besneri, primus terram de vertice tecti
61
incolumis tangis: non sic Desforgius, imo
62
pulvere qui iacuit turri delapsus ab alta.
63
Sufficis atque tuis coeptis audacibus alis,
64
o Guaniäe Pater, transcurrens aethera tutus
65
tecta super volitans; sed fama incerta vagatur;
66
nam latitant tibi quae famam nomenque dedissent.
67
Tu quoque Londini misere, Leturre, peristi,
68
aёra dum tentas elato rumpere cursu,
69
invento fretus, cui tu suspensus adhaerens
70
per vacuum posses securus pendulus ire;
71
sed spes illum hominem, meritum meliora, fefellit.
72
Grofius aptatas rursus remeavit ad alas,
73
sed frustra, nec enim potuit producere vitam.
74
Nec rota Delpratum iuvit, rapidissima quamvis,
75
quae simul et corpus ferret pinnasque moveret.
76
Viribus ingenii validis pariterque refertus
77
corporis, ex alto celeri capto impete cursu,
78
aёra captabas velis, terramque iacentem,
79
tramite quo velles, dextra laevaque, petebas,
80
remigio fretus proprio, generose Lilienthal;
81
et te praecipitem nisi sors inimica dedisset,
82
prodieras victor; res si tentata liceret.
83
Ast iter illud homo poterit persolvere numquam,
84
viribus ipse suis, certum, durabile, tutum.
85
Sic docti reputant, hominum sic fata revincunt.1
86
Ergo alias subiere vias aliosque labores
87
aut victi aut vincendi homines certamine nullo.
88
Panditur hinc rursus duplex ad sidera trames,
89
tangere quo possint metam palmaque potiri.
90
Aut extollit agens levius vis aёre corpus
91
(aёre quod corpus levius vi redditur ipsa),
92
aut, volucres imitans, motu tenet aequora caeli
93
machina, quae gravior quamvis diverberet auras,
94
ipsa suo celeri libratur pondere cursu.
95
Haec hominum mentes agitant, haec corda fatigant,
96
omnibus hac studiis tendunt ratione valere.
97
Prima cruore madent, miserum; quae coepta secuta,
98
non minus: illa stetit tanti res maxima rerum.
99
Qua ratione queat sublimis in aёra ferri
100
aёre res gravior, docti dum mente volutant,
101
quis credat tantum te solvere, aracnea, nodum?
102
Quippe levi fulta atque simul compagine spissa
103
filorum, ventis toto te pondere tradis
104
alta petens, praedam sic inventura cupitam
105
vertice nisa domus vel ramis arboris haerens.
106
Principium tanti inventi tibi, magne, referri
107
acceptum debet, Vinci; tu nempte repertor.
108
Te non bulla fugit calamo e sapone levata,
109
quem pueri flatu complent merguntque liquore;
110
aёre tum trepidam laeti mirantur in alto,
111
Iridis adverso ducentem sole colores.
112
Tuque globos tenues calidoque vapore repletos
113
erigis atque auras compellis adire supernas.
114
Viribus haud aliis scandit chartarius orbis,
115
aёre qui fultus sublimis pensilis errat.
116
Hunc studio reperere suo, ostendere stupenti
117
prodigio populo primi Montgolferii illi,
118
quos natura dedit, genius, sollertia fratres.
119
Impositum flammis miratur Gallia follem,
120
ludibrium ventis forti nisi fune retentum.
121
Inclusus factus subiectis ignibus aёr
122
externo levior, tendit perrumpere frustra.
123
Inflatur follis, turget, retinacula tendit,
124
scandit iter rapidus caelo et libratur aperto.
125
Dumque focus durat, secum quem duxit in altum,
126
navigat, alta tenens, dubio sed tramite, caelum.
127
Nam potuit numquam, quamvis ratione sagaci,
128
aut cursum regere aut certam contingere metam.
129
Unde tibi reditus, Andree animose, negati
130
sunt a supremo boreali vertice terrae,
131
ausu quem magno, sed non felice, petisti.
132
Sublevat interdum, quamvis tenuissimus orbis,
133
audaces homines, nisos pendente tigillo,
134
quod circum manibus sese pedibusque volutant:
135
tantum quis potuit propriam sic spernere vitam.
136
Duplex est volucri caeli per templa volatus:
137
aut alas agitat, ventis sibi sponte movendis,
138
aut motos adhibet, pansas nec dimovet alas.
139
Hanc homines sumpsere ducem, primusque palaestram
140
impiger hanc iniit mirandus Vincius ille,
141
viribus ingenii quo non praestantior alter.
142
Omnia praesensit, describens omnia; sollers
143
omnia temptavit, si non perfecta reliquit:
144
unus ni motor deerat, completa dedisset.
145
Aёra quippe suo gaudentem pondere sensit
146
prudens; quod stupeas, ipso negitante Bacone.
147
Tradunt Archytam manibus finxisse columbam,
148
aёra quae liquidum motis conscenderet alis
149
ipsa suis. Famam quis firmet dicere verum?
150
uis neget? Illa quidem nunc extstat fabula factum.
151
Cum ruit ex alto corpus quodcumque, volumen
152
comprimit in spatium, perrumpens, aёra circum
153
subiectum; pressumque loco dum cedere cogit,
154
impulsum fertur quantum spatiatur in aura
155
ipsum, si planum tamen est frontisque supinae.
156
Nititur hac una ratio quaecumque volandi
157
lege, nec ars alias, alias natura secuta est.
158
Nec solas volucres docuit natura volare,
159
sed fructus ipsos, spargunt qui semina ventis,
160
quos helicis dotat variis atque instruit alis.
161
Scilicet in primis, longo Zanonia fructu,
162
te memorant docti, scandis quae culmina repens
163
arboris et soli pandis tua poma corusco.
164
Quae sua cum reserunt iam mitia semina ventis,
165
non haec attigunt subiectam pondere terram,
166
fulta sed appositis, mater quas addidit, alis,
167
alta petunt caeli, longo volitantia tractu,
168
ni venti subigant inceptum rumpere cursum,
169
aut aliquis sternat contacto corpore casus;
170
nempe novis fulcrum culmis quae praebeat arbor.
171
Nec tulit immensum caruisse volantibus aequor
172
ipsa parens rerum, Numen seu rectius, atque
173
non pinnis tantum voluit fulcire natantes,
174
sed dedit et pelago quamdam producere prolem
175
(quos exocoetos docti dixere volantes),
176
aёre qui volucres, gauderent aequore pisces.
177
Machina quae valeat, volucres imitata, volare,
178
motore in primis valido donetur oportet,
179
qui, cursum generans, perducat in aёra tutam
180
et toto teneat libratam pondere ventis.
181
Pondus enim, duplici pulsum elatumque vigore
182
aёris, aequatur, scandit vel vergit ad ima,
183
vel parilem retinet pervadens aethera cursum.
184
Haud aliter pueri cervos fecere volantes
185
quos dicunt, filo elatos cursuque trahentes,
186
assiduis superas captant dum saltibus auras.
187
Ast ut homo tanta possit clarere palaestra,
188
quis non mente movet, quae non tentata relinquit?
189
Mens leges reperit, finit res calculus omnes,
190
omnia victa cadunt iam quae conata retardant.
191
Machina conficitur summo compacta labore,
192
impensis summis, cura studioque supremo.
193
Tum virtus hominis, nullo conterrita casu,
194
omnia pertentat, nullo summota periclo.
195
Sed variis ivere viis, helicopterhos unde
196
prodiit et pariter magnis orthopterhos ausis.
197
Illi per caelum volucrum non more feruntur,
198
quippe suis studeant helicis sufferre volatum;
199
hi vero, qui nempe volant plaudentibus alis.
200
Re tamen infecta; certo donec indice victrix
201
obtinuit caelum longe lateque per orbem
202
machina, quae volucrum planos imitata volatus,
203
est, simplex, monoplana; duplex, biplana vocata.
204
Non alas adhibet valido haec motore movendas,
205
una sed aut duo habens infra tabulata supraque,
206
radit iter celeris domitis atque imperat auris.
207
Insidet impavidus domitatque volatile monstrum
208
navita quisque suum, doctus contendere cursu,
209
doctus adire plagas caeli doctusque reverti.
210
Ante solo graditur, mox sese attollit in auras,
211
exilit in spatium, rapide fugit ora videntum,
212
«mobilitate viget viresque acquirit eundo».
213
Machina quae reliquas valuit devincere cunctas,
214
has habet in primis partes, hoc corpore constat.
215
In medio motor, sedes, res ignibus aptae
216
(motus enim rapitur, motus viget usque calore)
217
exiguo spatio sunt, quaeque manubria navem
218
aёriam ductent: dextra laevaque patescunt
219
quae tabulata regant, aut bina aut singula, totum
220
et volucrem tantam decorent constantibus alis.
221
Ante gubernaclum est (sunt et qui pone reponant),
222
machina quo possit sursum ferri atque deorsum.
223
Est opus atque alio, navis quo ducere cursum
224
hac illac valeat, tendit quocumque voluntas
225
rectoris, subigunt varii seu tendere casus.
226
Ast helicis fertur, quae ipsae motore feruntur,
227
machina tota, velut motantur in aequore naves,
228
scilicet ut possint obstantes rumpere fluctus.
229
Additur et reliquis qui vis generator habetur
230
quique tenet validis clausum visceribus ignem.
231
Ut volucres pedibus, fulcris consistat oportet
232
machina quaeque volans aptis, aptisque rotarum
233
lapsibus, ut primum valeat sibi quaerere motum
234
perque solum rediens tuto deponere vires.
235
Addita quis credat tanto quoque lumina monstro,
236
ut possit noctu, possit seu nube volutum
237
et retinere viam et certam contingere metam?
238
Quod fieri sonitu potuit, quem sucina produnt.
239
Sentit enim variis instructus navita rebus
240
(illa potest, audit quae vis electrica, tantum)
241
qui sonitus recte ad se quique oblique ferantur,
242
unde valet certo protendere tramite cursum.
243
Nulli si sonitus, nullis erroribus itur,
244
linea nam media intento percurritur axe.
245
Nec minus advertit cadat an sublime feratur.
246
Sic legi; dicant num sint ea vera periti.
247
Qui bellis adhibet, belli simul instruat armis.
248
Quae gens tam pulcris renuit non barbara coeptis?
249
Quae non contribuit studium fugitve laborem?
250
Tu tamen es certa melius ratione secuta
251
inceptas, America, vias; tu laeta triumpho;
252
nempe tui primi merita nituere corona.
253
Gallia non cessat, trepidat Germania pollens
254
viribus (heu quantum bello nunc fracta tremendo;
255
victa tamen caelo numquam, terrave, marive:
256
sola fames potuit tantam pervincere gentem),
257
quaerit quae sapiens studiis excellere prima,
258
Anglia si toleret, terra pelagoque superba;
259
cur non et caelo, quando via strata patescit?
260
Non desunt animi et vires nummique redundant.
261
Belgica sublimi, generoso Hispania ductae
262
instinctu, nitidam celeres subiere palaestram
263
et meruere decus; multa et retulere Batavi.
264
Nec sane insistis tardo vestigia gressu,
265
Italia, inventis numquam non inclita fautrix.
266
Fervet opus studiis, surgunt certamina, splendet
267
virtus; quae quando non est madefacta cruore?
268
Cui debet victrix eventus machina tantos?
269
Fratribus eximiis Wrigtis, qui coepta, Lilienthal,
270
tres tua sectantes annos factisque probantes,
271
Oceani in vasta Atlantis regione latentes,
272
et studuere cati et tandem didicere volare.
273
Sed non ante queunt certo se credere caelo,
274
addita quam reliquis est tandem machina pellens:
275
omnia succedunt uno motore reperto.
276
Surgunt tum rapide toto certamina caelo:
277
artem sensit homo se tunc reperisse volandi.
278
Res animos movit. Coepit Dumontius ille,
279
tanta qui potuit volitans excellere laude,
280
sed melius doctus meliore nitere palaestra.
281
Finxerat hic fusi formam referentia quaedam
282
corpora, quae leviore aura tumefacta vapore,
283
aëris ipsius vi compellebat in altum,
284
insidens ipse, et cursum motore regebat.
285
His fretus pretium tulerat, qui turre voluta,
286
vertice quam summo ad caeli Eifel sustulit astra,
287
certus inisset iter volitans primusque redisset.
288
Nec minus interea rem pertentabat eandem
289
egregius studiis animoque Lebodius acer.
290
Sepositus villa caris nec visus amicis
291
hic durat patiens operis nec curat opimas
292
fundere divitias, certus discedere victor.
293
Quae via posterius, capta meliore, relicta est,
294
nec tamen in cassum tanti cessere labores.
295
Follis enim tumidus, cursum motore regente,
296
naviculam cepit, plures quae pendula posset
297
ferre viros: dicunt frenatos nomine folles.
298
Haud aliud dimensus iter tua monstra tulisti,
299
Zeppelin, immensos, bellum quibus utitur, orbes;
300
nec bellum tantum, populi si pace quiescant.
301
Non te, magne, labor, non res immensa fatigat,
302
non dubiae sortes, non clades maxima terret.
303
Horruit ille videns conflata volumina rumpi
304
praecipitique lacum gremium praebere ruinae,
305
ac doluit socios indigna morte peremptos.
306
Non tamen inceptis voluit desistere victus,
307
factus inops quamvis. Tum vero natio tota
308
nobile portentum collato suscitat aere,
309
pervolat et tandem fatalis machina caelo.
310
Heu quantum cladis, fuerint si bella, timendum
311
pestibus ex illis! Per tetra silentia noctis
312
irrumpunt celeri titania monstra volatu
313
terrificoque movent pulsantia corda pavore,
314
ordine, ceu classes, alto labentia caelo.
315
Quid poterit tantis urbes prohibere periclis?
316
Heu rerum quantas edunt hominumque ruinas,
317
quas plenas fundunt igne explodente sagitas!
318
Proxima prima tuis moerebis, Gallia, terris;
319
nec minus horrebis, subito concussa tremore,
320
Anglia, dives opum, nullo at tutamine freta,
321
si quid de caelo volitantia monstra minentur.
322
Tranabunt vetitos nulla formidine fluctus
323
aëriae classes, orasque sinusque replebunt
324
ignitis iaculis, ictu gravioribus ipso
325
fluminis et rerum longe graviore ruina.
326
Impetit et magnas immani vulnere naves
327
ignea vis iaculi, rumpit pelagoque resolvit;
328
unda tegit, sorbent furiato vortice abyssi.
329
Nec possunt ipsae tantum vitare pericli
330
urbes, quae terris pariter, quae litore prostant.
331
Nec pelagus propria caruit ratione volandi
332
atque simul validis rumpendi stagna carinis,
333
si res conducat casusve impellat iniquus:
334
tantum mens potuit rebus clarere repertis!
335
Hydrovolans dictum non apto est nomine monstrum,
336
aëre quippe volat, contactum navigat aequor.
337
Navigat abiiciens fulcrum lapsusque rotarum,
338
assumitque quibus pelagi libretur in undis.
339
Hibrida res voluit mixta quoque voce vocari.
340
Perferet immensas terrae pelagique petentem
341
te, Pinedo, plagas primis haec machina coeptis,
342
incolumem et caelo perfunctum mille periclis
343
restituet patrio, tanto plaudente triumpho
344
Italia tota, totus quam suspicit orbis.
345
Sed tempus veniet, capiens cum, magne, volatum
346
ipsius absumptus flammis volitantis abibis.
347
Sed quis post alios referat celebretque triumphos,
348
Italiam summo decorent qui semper honore?
349
Te duce,1 Balbe, prior pelagus tranavit Atlantis
350
hydrovolans classis; facinus post ausa supremum,
351
navibus atque viris duplex, terraeque marisque
352
immanes superat tractus, tam tramite certo,
353
omnes ut studium mentis mirentur et artis.
354
Scilicet haud homines ducit temerarius ausus,
355
consilii sed plena est, quamvis audacia tanta.
356
Nec Deus incepto, fieri velut ante solebat,
357
est absens, prece quem summus vocat ipse Sacerdos.
358
Si numerum vis scire, duas tulit illa decemque
359
naves; viginti quatuor fuit altera classis.
360
Quae prima Oceano classis se credere Atlantis
361
est ausa aëria, ad te, magna Brasilia, venit;
362
altera per mediam volitans te, Europa, petivit
363
litus, Hibernia, tuta tuum, tetigitque subinde,
364
quae fuit antiquis nigrescens ultima Thule.
365
Et petit inde tuas terras, America, per aequor,
366
tramite contingens, quo non longinquior alter.
367
Non datur incolumi toti remeare cohorti,
368
namque est, heu miserum, sociis privata duobus,
369
quos doluit vita in tanto excessisse triumpho.
370
Nec tamen illustri, meriti, caruere decore:
371
Italiam tali cinxerunt namque corona,
372
cui non invideat terrarum natio nulla.
373
Proposito pretio, volitans qui scanderet Alpes,
374
ferrea qua, montes fodiens, via strata patescit,
375
Helvetios iungens Italis, dant homina septem
376
velivoli nautae coepto, sed quinque recedunt.
377
Sunt reliqui duo, quos ambos, America, tulisti,
378
quique die posito veniunt certare parati.
379
Apparet volitans sublimis in aëre primus,
380
sed montes infra, nive tecta cacumina; venti
381
adversi reflant, cogunt desistere victum.
382
Excipit alter iter totis et viribus urget,
383
sed studio in cassum videas gestire petendi
384
culmina, quae dicas ipsum pertingere caelum.
385
Nec reliquis iubeas alios renovare diebus
386
conatus, adeo venti dominantur iniqui.
387
Illuxit tandem certaminis ultima pactis
388
facta dies. Solis radiis non splendida fulget,
389
non magnae apta rei. Restat Chavetius unus:
390
alta petit volitans, visus animique sequuntur.
391
En superat montes flectitque cacumina victor.
392
En petit Italiam; turbis iam visitur inde
393
machina summa tenens nigroque simillima puncto.
394
Et iam flectit iter, maior maiorque videri
395
incipit et rauco sonitu iam verberat aures.
396
Plaudit ovans fremitu tanto iam turba triumpho
397
victoremque suis ad caelum laudibus effert.
398
Ille, vigens animo, toto sed corpore fessus,
399
radit iter rapidus terrae metaeque propinquans.
400
Sed quae non possunt mortalia facta fatisci?
401
Ultima dum tranat volucri caelestia cursu
402
aequora, nimbosos subter confligere ventos
403
sensit nec potuit subitam superare procellam.
404
Volvitur, infandum, contorto vortice victa
405
machina ventorum, saxis allisa soloque.
406
Fragmentis premitur, confractis cruribus, heros
407
aëriae navis, ruptis et frangitur armis.
408
Curritur, extrahitur; recreant solantia verba.
409
“Gauderet palma, totus cui plauderet orbis;
410
gauderet pretio: quid enim superesse triumpho?”
411
At miser, intendens oculos plaudentis in ora,
412
“me spectant homines, ais? mihi plauditur? inquit;
413
ast ego disperii. Quid me terrena movere
414
iam possunt, aeterna cui sunt proxima? Num quis
415
est praesens, possit qui me recreare sacerdos
416
illis subsidiis, quae sunt solacia mortis?”
417
Curatur miser, at vita est decedere adactus.
418
Ille pia tantum cumulat sed morte triumphum;
419
namque vocatus adest praebet qui sacra sacerdos.
420
Apparuit primum cladis mortisque ministra
421
machina fatalis Libycis sublimis in oris,
422
coeperunt Itali Turcis cum bella movere,
423
ignarosque dedit subitis terroribus Afros.
424
Nec miseri possunt ulla ratione reniti,
425
aut saltem capiti tantam depellere pestem.
426
Discurrunt trepidi, subeunt munimina frustra
427
infelix vulgus, caeca formidine captum.
428
Insequitur toto discurrens machina caelo,
429
terrificans sonitu, complens res caedibus omnes.
430
Et Ligur ille fuit primus qui tela profudit
431
ignea velivolans, clara de stirpe, Gavotti.
432
Numquam post illud cessavit tempus iniquis
433
perrumpi caelum iaculis, furiante procella
434
bellorum, totus quibus illico inhorruit orbis.
435
Quid non tanto odio, tantae succumberet irae?
436
Et pereunt homines, pereunt pulcerrima quaeque,
437
urbes quae decorant, patrum monumenta priorum.
438
Non ars, non pietas, non ipsa sacrata domorum
439
religio servat: furiosi hinc inde profundunt.
440
Eminet at virtus crebro, nec semprer inulta
441
crimina tanta manent: quamvis immunis ab illis
442
quis fuit offensis, pleno quas improbat ore?
443
An memorem, Gabriel, primum Tergeste superne
444
de bello monitum a te velivolante relatum?
445
Nec minus impavide volitas per tecta Tridenti.
446
Ast oculum, temere ad terram remeare coactus,
447
offendis, vitias, cura amittisque neglecta.
448
Pola tamen sensit, Catarum Bucarumque volantem
449
Austriaco et pretio pendentem digna cachinnis.
450
Omnia sed superat mirus tuus ille volatus,
451
pacificis tonuit quo bombis aethra Viennae.
452
Ignea namque rates tela haud torsere volantes,
453
hostibus at pavidis hilarem misere salutem.
454
Non pueris inferre Italos, non matribus arma,
455
non senibus tandem memorant, monitosque relinquunt.
456
Dum socios ductas, Erneste Cabruna, volantes,
457
si quid ad hostili pandatur parte pericli,
458
en subito cursum flectis comitesque relinquis,
459
solus discurrens, nulla formidine captus,
460
quin etiam cupiens aliquod discrimen adire.
461
Ecce autem rapido contra contendere cursu
462
aëria hostilis classis, quam navita ductat
463
strenuus in primis, rubro distincta colore
464
machina ut ostendit, multae quam hinc inde sequuntur.
465
Nempe decem mediam naves cinxere minores.
466
Quid faciat solus? Fugiat quaeratque salutem,
467
an demens adeat malitque capessere pugnam?
468
Cum videt alatas classem convertere proras
469
Italiam versus, succurrit vasta ruina,
470
mors miseri instans, luctus rerumque labores,
471
nec dubitat violens impar certamen inire.
472
Incursat fidens animis atque in utrumque paratus,
473
seu prohibere viam, seu certae occumbere morti.
474
Advertunt hostes hostem, quem mente putantes
475
captum (non aliter cum tot confligere vellet),
476
non dubitant meritam dementi afferre ruinam.
477
Et vires acuunt; tanta at virtute repulsi
478
sunt qui secedant, addentes ignibus ignes.
479
Conseritur pugna intento volucrique volatu,
480
dum crepitant caelo, ceu plumbea grando, corusco
481
ignitae glandes, cladis mortisque ministrae.
482
Fervet pugna ferox artes splendentque volandi.
483
Contendunt multi, multis sed praevalet unus.
484
Ictus enim, praeceps caelo devolvitur ille,
485
maxima quem medium ductorem machina vexit.
486
Fit fuga. Dum trepidos pergit propellere victor,
487
tres simul illati pugnam renovare videntur
488
velle boni, primo sed mox certamine cedunt.
489
Insequitur victor, tanta tum clade repulsa
490
finibus a patriis, tanta sibi laude parata.
491
Macte nova virtute puer, pro talibus ausis
492
493
Sed nunc bella tacent, animi nunc pace quiescunt;
494
atque utinam semper, postquam subscripta fuere
495
quae quatuor sanxere inter se foedera gentes,
496
auspice qui Italiam tanta virtute gubernat
497
quique meret vere Benedictus nomine dici.
498
Quae nova visuri nostri sunt monstra nepotes?
499
Quae rerum fiet tantarum meta suprema?
500
Non ego qui dicam; cernent sed mira nepotes.
501
Omne feret punctum volitans tum machina demum,
502
cum celeres, certos tutosque per aequora caeli
503
conficiet cursus etiam motore relicto.
504
Iam primos dubios movit sollertia gressus,
505
sed nil conficiet. Volitans motore relicto
506
machina res iaceat nulla iam praedita vita.
*
* *
* *
507
Quae potui cecini, restant at plura canenda.
508
Non me namque fugit, rem prodigialiter amplam
509
me, licet intentum, summis libasse labellis.
510
Ne me, docte, legas, quaeso, rerumque perite
511
tantarum; aut veniam certe concede petenti.
512
Quae retuli, primus retuli fortasse latine;
513
si tamen hoc operis non sum molitus inepte
514
carminibus, quantum imprudens permisit Apollo.
Original Footnotes
-
1) I casi e gli uomini accennati sono storici tutti, ma non necessari ad essere partitamente dichiarati; servono a presentare i primi tentativi dell’aviazione.
-
2) Ѐ un fatto «incredibile ma vero». Ne fece una briosa narrazione Ugo Fischietti dal titolo “Uno e Undici” in un numero de “I Racconti dell’Aquila d’oro” della Biblioteca dell’Istituto Nazionale di propaganda aeronautica. Roma. Si tratta del capitano di aviazione Ernesto Cabruna di Tortona, quello che, avendo fatto da testimonio alle nozze di suo cugino l’avv. comm. Benedetto Ferretti, rese non inopportuna la prima pubblicazione di questo lavoro. Ѐ egli doppiamente “Medaglia d’Oro” sia per parte del Governo, sia per atto di Gabriele d’Annunzio, il quale, il 12 settembre 1927, gli rimetteva il seguente diploma, di cui è riprodotto l’autografo in “Fiume” 10 Gennaio 1921-23 Marzo 1922, pubblicazione (Tip. C. Zizzini, Montegiorgio - Marche) dello stesso E. Cabruna nel 1933. (V. p. 26).
Critical Notes
-
1) Te duce : originally Te, duce, corrected by FLT-editors.