PDF
EXPORT
Spartacus - 1930
AUTHOR
THEMES/GENRES
SPARTACUS
1
Ille ego qui fueram quondam non fascibus aequus,
2
Nunc solvo laudis munere grata Duci.
3
Si bene agit cur censura plectendus amara?
4
Qui praesunt civis pareat usque bonus.
5
Graeculus Austriacus Germanus Gallus et Anglus
6
Illius vellent esse sub imperio.
7
O utinam crines semper praecingere lauro,
8
Atque inimica sibi frangere tela queat!
9
Oro tuis meritis longa et iucunda, Benite,
10
Tempora concedat summus ab arce Deus.
11
Insignem virtute virum itala fata regentem
12
Comiter excipiat carmina nostra rogo
13
Scit pulsare lyram nec non et scribere versus,
14
Me Musae expellunt furcibus atque scopis.
15
Etsi laudari nimium dicique beatus
16
Extremum nemo sit potis ante diem,
17
Hic tantem haud dubio sublimis in astra feretur,
18
Et plaudent manibus Dî Patriae indigetes.
19
Oro tuis meritis longa et iucunda, Benite,
20
Tempora concedat summus ab arce Deus.
21
Dux niger audeto: facere id cum laude licebit
22
Quod Liguri magno scribere fas nec erat.
23
Fronte humili est diadema tibi sceptrumque ferendum,
24
Ut mihi ruricolae ferreus ore bidens.
25
Veracem valet upilio plus ante Sophiam,
26
Quam rex qui munus spernit obire suum.
27
Liber et ingenuus tu natus utroque parente,
28
Semper eris liber, credo, tuente Deo.
29
At domus et solium subolesque Sabaudia restet;
30
Nostrorum est Regum magnum opus Italia.
31
Oro tuis meritis longa et iucunda, Benite,
32
Tempora concedat summus ab arce Deus.
33
Roma fuit quondam totum dominata per orbem
34
Qua sol exoritur, vespere quaque nitet.
35
Colluvie ceciderunt ampla tropaea, Gothorum,
36
Et tunc surrexit relligione potens.
37
O utinam redeant romanae saecula pacis,
38
Sitque potens armis Roma simulque Cruce.
39
Omne bonum sperare licet fientque cupita,
40
Dum vigil hic nobis navita sospes erit.
41
Oro tuis meritis longa et iucunda, Benite,
42
Tempora concedat summus ab arce Deus.