[Essay on the rise of Fascism, comparing Augustus and Mussolini] - 1937

INTRODUCTION

The following text is taken from Paolino Menna, In tertio latini sermonis certamine apud Romanorum studiorum institutum (Nola: Ex Off.. Dominici Basilicata Filiorumque, 1937).

TITLE PAGE

Doctor PAULINUS MENNA

R. LYCEI "IOSUE CARDUCCI"

NOLAE



In tertio Latini sermonis certamine apud
ROMANORUM STUDIORUM INSTITUTUM




NOLAE

EX OFF. "DOMINICI BASILICATA FILIORUMQUE"

MCMXXXVII - A. XVI

Primum quomodo Italorum opera bellum omnium gentium feliciter confectum sit; deinde quae ex eo lictoria fides consecuta sit; denique quid inter Mussolinium Augustumque, cuius bis millesimus natalis annus celebratur, intersit.
1
Totus terrarum orbis gaudio exultet, praesertim Italia communis omnium nostrum parens, qua nihil dulcius, nihil carius, nihil iucundius est, maxima laetitia perfundatur.
2
Quattuor annis, bellum difficillimum cruentissimumque omnium quae unquam gesta sunt, feliciter confectum est. Eventus quidem dignus qui memoretur! Quisnam crederet Italos adeo fusuros atque fugaturos esse Austriacos ut in admirationem ceterae gentes adducerentur? Quod sane credes, si memineris nos ex Romanis prognatos esse. Quare non modo aut vincere aut bello mori, sed etiam, sicut de iis apud Livium scriptum videmus, «et facere et pati fortia», nostri quoque moris est. Nec me praeterit nos in omni maerore atque in miseriis diutissime fuisse, hoc tamen constat Italos animis numquam defecisse, spem semper adfuisse nos, bello feliciter confecto, pace diutina atque firmissima fruituros esse. Nemo est igitur quin laetus atque hilaris per urbem elate incedat, cum pro se quisque, ad patriam defendendam adversus hostes, contulerit. Quam multi milites inveniuntur qui, militaris virtutis insignibus ornati victoriaque ovantes, incedunt, etsi alii aliter, cum plurimi eorum aut sint altero pede claudi aut aliquo alio malo laborent! Matres ipsae sicut Lacaenae, quamvis maerore pressae, filios se genuisse gloriantur, qui sic acriter pugnaverint ut honestissimam mortem pro patria oppetere non dubitarint. Namque patria hoc pacto nos genuit ut sibi plurimas et maximas nostri animi, ingenii, consilii partes pigneraretur.
3
Pax autem tam optata confecta est, quae, maxima laetitia omnes affecit!
4
Qua gloria parta, qua pace constituta Itali visi sunt divina providentia lecti qui sapienti imperio populos ad omnium utilitatem regerent. Quod si ab hoc munere cum seditiosis improborum hominum contionibus, tum acerrimis partium contentionibus deterriti sunt, fascibus tamen constitutis inter eos qui periculo, sanguine, consilio in Victoriam plurimum contulerant, exciti sunt. Quod mihi facile concedes, si memineris in rerum omnium perturbatione, a. MCMXXII ante diem V Kal. Novembres, Romae lictoriam fidem publice receptam. Hac enim aetate, quae a fascibus restitutis appellatur, universi cives quidquid agunt commodorum suorum obliti ad rem publicam, cuius ipso imperio omnia reguntur, referre debent. Quae civitatis forma, ex tribus fere optimis rerum publicarum generibus aequata et temperata, quanti existimanda sit, res domi forisque gestae declarant. Namque veteres crebraeque simultates inter Curiam Romanam regnumque Italicum, quibus finiendis homines in re publica versati frustra operam dederant, omnibus fere gentibus totius orbis terrarum stupentibus, Lateranensibus pactis conventisque depositae sunt.
5
Quid vero in Afros victoriam memorem, in qua nescio utrum pluris facienda sit militum virtus qui quindecim peractis saeculis Romae imperium sanguine suo vindicarunt an civium gravitas qui sanctionibus ad aerarium pertinentibus liberalitate restiterunt? Quid quod Italiae, Iaponiae, Germaniaeque moderatores, divino quodam consilio, in eos qui summa ope nituntur ut non modo societas hominum communitasque evertatur, sed etiam omnis religio civilisque cultus penitus tollatur, legibus foederibusque pacis obstricti sunt?
6
Illud denique animadvertendum est clarissima atque pulcherrima vetustatis monumenta bis millesimo Augusti natalis anno in ea quae «Mostra Augustea» dicitur Romae collecta huc spectare ut Itali Romani imperii reliquias perpendentes ad maiora nitantur.
7
Augustus enim hoc sibi proposuit ut non modo omnes diversaeque gentes totius orbis terrarum iuris consensu in unum idemque coalescerent, sed etiam vitae instituta pacis moribus adeo prosperaret ut res Romana ad summum perduceretur; quapropter Italis a Romanis prognatis spectandus colendusque est. Cuius laudes aetate nostra omnium gentium litteris atque linguis recte ac merito celebrantur. Ecquis memoria tam vacillat ut tot tantaque beneficia ab eo in rem publicam restituendam collata nesciat, ut tot tantaque beneficia in ingenuas artes alendas oblitteret, ut tot tantaque pericula in factionibus coercendis ignoret? Quid? Augustum deorum opera rei publicae procreatum dubitemne appellare maximum imperatorem? qui, imperio omnium gentium constituto, diuturnitate pacis otium confirmasset, si diutius vixisset. An vero quisquam illi par fuit, si Mussolinium virum singularem ac divinum huius aetatis excipiamus? Is enim cum ad rem publicam non solum civilibus bellis laceratam, sed etiam tot tantisque partibus paene exhaustam accessisset, eam libertate donatam, mercaturis artificiisque florentem, mirificis operibus ornatam, novis urbibus auctam restituit.
8
Inter Augustum Mussoliniumque, principes rei publicae, lumina litterarum, fulmina belli hoc interest quod ille quidem pristinum imperium multo sanguine, temerario consilio a Caesare constitutum, iuribus atque legibus renovavit; hic vero novum imperium non multo sanguine, sapienti consilio constitutum, legibus atque institutis temperat: praeterea alter senatores imperii participes sibi adiunxit, alter, uti supra diximus, unum idemque rei publicae regimen constituit: namque omnes cives prout vitae genera in collegia cooptavit. Cogitanti mihi denique atque Ducis temporum memoriam repetenti consilia rei publicae capessendae virtutesque eius longe praestare videntur.
9
Dignus quidem vir Italia, Italia viro digna! Quae opinio atque existimatio non modo per populum Italicum, sed etiam apud exteras nationes omnium sermone percrebruit.
10
Si, ut mihi quidem videtur, omnes qui rei publicae praesunt cari nobis esse debent, certe in primis Dux noster colendus est, cuius consiliis, virtute, periculis et nostram salutem et rei publicae maiestatem retinemus.
11
Neque igitur mirum, si ei contigit quod nescio an nemini contigerit. Etenim summi viri cuiuscumque gentis Italiam peragrantes aut legationis obeundae aut negotiandi aut nostrae aetatis civitatis formae imitandae aut animi causa, Romae morantur atque Mussolinium tamquam oraculum adeunt, verentur, demirantes discedunt.
Doct. PAULINUS MENNA
R. Lycei «Josue Carducci»
(Neapoli) NOLAE
Nolae, a. d. XIII. Kal. Januarias an. XVI a Fasc. restit.