PDF
EXPORT
[Essay on the Roman Civil War and Caesar's murder, comparing Caesar to Mussolini] - 1936
AUTHOR
THEMES/GENRES
Doctor PAULINUS MENNA
R. LYCEI IACOBI SANNAZARII
NEAPOLI
QUAEDAM LATINITATIS SPECIMINA PROPERICULIS CERTAMINUM EXPERIENDIS
VII.POLYMNIA
NOLAE
EX OFF. "DOMINICI BASILICATA FILIORUMQUE"
MCMXXXVI - A. XIV
Cum expertus hoc didicerim magistros, sive in publica maturitatis, quae dicitur, probatione experienda, sive in periculis certaminum subeundis, docendi in scholis causa, iisdem difficultatibus distringi atque ipse, iamdiu statui quidquid temporis a rebus meis vacaverit multa industria et labore in quibusdam latine scriptis exarandis impendere. Qua in re huc in primis spectavi ut illis adiumento utilitatique essem in periculis certaminum evincendis, deinde vero ut non modo rationes, sed et scribendi ordinem in loco tractando admonerem, denique ut quaedam latinitatis specimina offerrem. Quamvis vero in hac et illa re conficienda penitus meus exstiterim, tamen illud fateor haec scripta potius quadam sermonis munditia quam novis litterarum notionibus commendari.
Illa enim modo ex litteris Italicis, modo Graecis, modo Latinis, modo ex historia rerum Graecarum desumpta sunt: carptim vero, certo tempore et nomine Musarum distincta edentur.
Hoc meum qualecumque opus in quo fidenter nixeque elaboravi, si quid utilitatis in universum afferat magistris, quod praecipuum propositum fuit, satis est.
Primum quibus causis bellum civile inter Caesarem et Pompeium exarserit; deinde eventus recenseantur; tum quid de Caesaris nece sentiendum sit; postremo quid inter Caesarem et Mussolinium rei publicae Romanae restitutorem atque amplificatorem1 intersit, breviter institue dicere.
1
Multis de causis factum est ut bellum civile inter Caesarem et Pompeium oreretur; namque primum Pompeius in re publica administranda tam ambigue egerat, ut discordiam concitaret; deinde optimatium potestas qua senatus ordo nitebatur; tum divortium quod Pompeius cum Iulia, Caesaris filia, fecerat; tum Caesar post Galliam subactam non solum impetrare non potuit ut, comitiis consularibus proximis, sui absentis ratio haberetur, sed etiam ne impedire quidem quominus adversarii summa ope studerent ut sibi imperium adimeretur; denique senatus, auctore Pompeio, decrevit ut Caesar ad certam diem legionibus dimissis de Gallia decederet: quod si recusasset, futurum esse ut hostis iudicaretur.
2
Ac ne quis forte miretur, meminerit urgentibus Romae fatis, non modo iustitium omnium rerum indictum, verum etiam Pompeio summam totius belli traditam esse. Neque tamen in his vel asperitatibus rerum vel angustiis temporis Caesar desperavit neque timuit neque gemuit; atque etiam animo praesenti aut ad populi gratiam sibi conciliandam aut ad optimatium potentiam contundendam aut ad rem publicam iam iacentem atque exsanguem sustentandam bellum ultro sibi illatum propulsare statuit. Etenim per legatos e Gallia ulteriore legionibus traductis, una retenta pridie Idus Januarias a. 49 Rubiconem fluvium, qui provinciae eius finis erat, transiit his verbis: alea iacta est.
3
Quae fama statim ac tota Urbe percrebruit non modo Pompeius, adversarius eius, verum etiam maxima ex parte senatus terrore perculsi in Graeciam, defendendi servandique sui causa, sese contulerunt.
4
Vix credibile est Caesarem sexaginta diebus totius Italiae dominum factum esse.
5
Itaque Kalendis Aprilibus Romam ingressus ibique rebus pro tempore compositis in Hispaniam Pompei legiones profligaturus contendit. Nec multo post quam illuc pervenerat, magnae Pompei copiae cum tribus ducibus, quamvis diu fortiterque restitissent, tamen omnibus desperatis deditionem fecerunt.
6
Quanto sanguine proelium ad Ilerdam steterit e ratione pugnae colligi potest; namque primum hostes magno impetu procurrebant, deinde audacter locum capiebant, tum ordines suos non multum servabant, denique rari dispersique pugnabant: si vero premerentur, pedem referebant et loco cedere non inglorium existimabant.
7
Sub idem tempus Caesar, utpote qui tum celeritate consilii, tum vigore animi, tum cupiditate bellandi aestuaret in Italiam magnis itineribus rediit: hinc profectus, aliquot mensibus in classe sibi comparanda consumptis, cum quindecim milibus militum, maxima omnium admiratione, ad Dyrrhachium proelium diu exoptatum, loco sibi alienissimo, hostibus vero opportunissimo, frustra commisit. Quod facile credes, si memineris Pompeium ex oppido eruptione facta tantam Caesari cladem attulisse ut is, necessitate coactus, in Thessaliam sese conferret. Qua re audita Pompeius, adversarium eiusque copias profligandi causa, illuc contendere statuit: res vero secus atque ipse animo prospexerat, accidit. Etenim ad Pharsalum a. 48, die V ante Idus Augustas, utrimque ingentibus copiis in acie instructis, adeo devictus est ut fuga salutem quaereret atque ad regem Ptolemaeum, cuius patrem multis beneficiis prosecutus erat, auxilia petendi causa, in Aegyptum confugeret. At ibi interfectus est; namque dicunt regis amicos Caesari gratificandi causa per transfugam Pompeium necandum curavisse. Quod Caesar statim atque in Aegypto, quo contenderat, adversarium fugientem persequens, cognovit, sic aegre tulit ut non modo caput abscisum aspicere recusaret, verum etiam omnibus humanis congestis honoribus sepeliri iuberet.
8
Nunc vero quid de Caesaris nece sentiam, brevissime dicam. Qua in re quamvis rerum scriptores cum veteres tum recentiores inter se dissentiant, tamen, ut mea sententia fert, bellicae Caesaris laudes omnium gentium litteris atque linguis celebrabuntur. Ecquis vero est tam amens ut tot tantaque beneficia eius in rem publicam restituendam collata nesciat, ut tot tantaque virtutis documenta oblitteret, ut tot tantaque pericula in factionibus evertendis ignoret? Quid? Caesarem deorum opera rei publicae procreatum dubitemne appellare maximum ducem? qui, imperio omnium gentium constituto, diuturnitate pacis otium confirmasset, si diutius vixisset. An vero quisquam illi par fuit, si Mussolinium virum prorsus singularem ac divinum huius aetatis excipiamus? Is enim cum ad rem publicam non solum contusam atque confractam civilibus bellis, sed etiam paene exsanguem atque iacentem tot tantisque partibus accessisset, eam libertate donatam, mercaturis artificiisque florentem, mirificis operibus ornatam restituit.
9
Hoc inter utrumque interest quod Caesar multo sanguine, nulla humanitate, temerario consilio, Dux vero, nullo sanguine, multa humanitate, sapienti consilio rem publicam restituit. Dignus quidem vir Italia, Italia viro digna! Quae opinio atque existimatio non modo per populum Italicum, sed etiam apud exteras nationes omnium sermone percrebruit.
10
Si, ut mihi quidem videtur, omnes qui rei publicae praesunt cari nobis esse debent, certe in primis Dux noster, cuius consiliis, virtute, periculis retinemus et nostram salutem et Italiae maiestatem.
11
Neque igitur admirandum est, si ei contigit quod nescio an nemini contigerit. Etenim summi viri omnium aetatum atque ordinum Italiam peragrantes aut negotiandi aut legationem obeundi aut leges nostrae aetatis conscribendi causa Romae morantur atque Ducem tamquam oraculum adeunt, verentur, demirantes discedunt.
Critical Notes
-
1) amplificatorem: originally smplificatorem, corrected by LLT-editors (Brepols).