[Essay on the spiritual strength of the Roman Empire] - 1935

INTRODUCTION
The following text is taken from Paolino Menna, Quaedam latinitatis specimina pro periculis certaminum experiendis, V,  Tersichore [Sic] (Nola: Ex Off. Dominici Basilicata Filiorumque, 1935).
TITLE PAGE

Doctor PAULINUS MENNA

R. LYCEI IACOBI SANNAZARII

NEAPOLI



QUAEDAM LATINITATIS SPECIMINA PRO
PERICULIS CERTAMINUM EXPERIENDIS


VIII.
TERPSICHORE



NOLAE

EX OFF. "DOMINICI BASILICATA FILIORUMQUE"

MCMXXXV - A. XIII

DEDICATION

MEIS PARENTIBUS SACRUM

ORIGINAL INTRODUCTION
Cum expertus hoc didicerim magistros, sive in publica maturitatis, quae dicitur, probatione experienda, sive in periculis certaminum subeundis, docendi in scholis causa, iisdem difficultatibus distringi atque ipse, iamdiu statui quidquid temporis a rebus meis vacaverit multa industria et labore in quibusdam latine scriptis exarandis impendere. Qua in re huc in primis spectavi ut illis adiumento utilitatique essem in periculis certaminum evincendis, deinde vero ut non modo rationes, sed et scribendi ordinem in loco tractando admonerem, denique ut quaedam latinitatis specimina offerrem. Quamvis vero in hac et illa re conficienda penitus meus extiterim, tamen illud fateor haec scripta potius quadam sermonis munditia quam novis litterarum notionibus commendari. 

Illa enim modo ex litteris italis, modo graecis, modo latinis, modo ex historia rerum graecarum desumpta sunt: carptim vero, certo tempore et nomine Musarum distincta edentur.

Hoc meum qualecumque opus in quo fidenter nixeque elaboravi, si quid utilitatis in universum afferat magistris, quod praecipuum propositum fuit, satis est.
Imperium nostrum non tam robore corporum quam animorum vigore incrementum ac tutelam sui comprehendit.
1
Cum tot tantisque operibus inde ab initio res romana floruerit ut imperium, quo nihil maius, nihil honestius, nihil gravius apud populos omnium aetatum celebrari potest, profectum sit, supervacaneum non erit investigare et perscrutari qua vi sese sustentarit ac propagarit. Qua in re, quamvis rerum scriptores cum veteres tum recentiores in multas diversasque sententias discedant, tamen inter illos, qui subtilius inquirunt hoc convenit romanae civitatis formam ceteris civitatibus idcirco praestitisse quod in illis singuli fere fuerint, qui rem publicam suam legibus atque institutis suis constituerent; romana vero res publica non unius fuerit ingenio, sed multorum, nec una hominum vita sed aliquot constituta aetatibus. Quod facile credes, si memineris illam, exteris gentibus demirantibus, apud Italos lictoriis fascibus adscriptos in honore esse.
***
2
Humanitas atque doctrina, qua primum Itali, deinde omnes populi qui Mari Nostro continentur exculti sunt ex eo profecta est quod Romani sibi tantum conscii fuerunt se adeo valere ut sapienti imperio populos ad omnium utilitatem regerent atque proveherent. Quo in munere cum vi armorum, tum animi vigore exciti sunt. Illud vero animadvertendum est quod apud et Assyrios, et Babylonios, et Aegyptios, et Persas, et Macedonas imperia exstiterunt quibus neque qui condiderant superfuerunt neque in dicionem subacti obtemperaverunt neque quicquam memoria dignum inest; nostrum vero imperium, quamvis vi et armis constitutum, tamen non modo multo diutius mansit, sed etiam vestigia sui operis victis inussit.
3
Neque mirum, namque Roma, bella bellis serendo, huc spectabat ut primum omnes populos in suam potestatem redigeret; deinde ut, iuris consensu et utilitatis communione sociaret: denique ut, imperio in omnem orbem terrae constituto, omnium gentium domina exstaret.
4
Itaque, Romani cum non dubitarent quin in se tanta vis ac facultas inesset ut suo munere fungi possent, factum est ut, sive res publica maximis calamitatibus, sive maximis bellis vexabatur, animis numquam deficerent, spem in prospero futuri temporis eventu collocarent. Nam, quae apud Livium fabulose et rhetorice dicuntur tum de Cincinnato; tum de Camillo qui, iniuriarum oblitus, pro patria a Gallorum periculo liberanda, Romam accurrit; tum de Curio Dentato qui modo in castris medicum venale regis caput offerentem remittit, modo in pace fictilia sua Samnitium auro praefert; tum de Fabricio qui oblatam sibi a rege imperii partem repudiat, huc spectant ut primum ostendant quae et quanta vis vigorque animi in priscis romanis fuerit; deinde qua et quanta in patriam caritate exarserint; tum qua et quanta disciplina militari obstricti fuerint; postremo qua et quanta erga deos pietate fuerint.
5
Quibus animi partibus, fines imperii italici in Mare Nostrum propagati sunt. Etenim in bello omnium maximo quae unquam gesta sunt, quid et quantum valerent adversus Carthaginienses ostenderunt. Qua in re mihi facile adstipulaberis, si memineris Romanos classe centum quinqueremium exstructa sexaginta tantum diebus in Carthaginiensium litora suas copias exposuisse.
6
Quid dicam de A. Regulo qui ad crudelissimum hostem, ad exquisita supplicia profectus est, modo fidem servaret? Quid quod Romani, ingentibus cladibus acceptis, opera unius hominis omnium qui vivebant infestissimi sibi, animum numquam demiserunt neque de victoria reportanda desperarunt? Quid denique victoriam ad Zamam memorem, in quam nostri omnibus viribus atque opibus contulerunt ut ipsi, finibus sui imperii propagandis constituendisque vacarent, Carthaginienses vero a mercaturis augendis prohiberentur?
7
Itaque, gliscentibus in dies rebus feliciter gestis, Romani, sive instinctu quodam divino, sive necessitudine quadam rerum, propositum assecuti sunt: namque Romanus primum se praebebat militem eundemque civem; deinde, populum proelio devictum, iuribus atque legibus adeo prosequebatur ut consilii eius particeps libens esset; denique ut regio provincia, colonus vero civis fieret.
8
Sed tempore accidit ut, quamvis Romani multum prisci moris et pristinae virtutis remitterent, turpissimas voluptates undique haurirent, tamen populi eis obtemperarent. Cuius causa Augustus moderator studiorum idemque restitutor antiquae disciplinae ac severitatis, non modo mores dissolutos cohibuit deorumque cultum restituit, sed et novis legibus rem publicam temperavit.
9
Namque is primum praecepit ut cives sibi deisque patriis indigetibus tamquam rei publicae parerent; deinde legem tulit ne quis ad senectutem caelebs perveniret; postremo edixit ne quis voluptati desidiaeque se daret neve in adulterio deprehenderetur.
10
Quae iure provisa nihil aut non multum profuerunt. Etenim barbari, cupiditate an fato incertum, cum in Urbem semel atque iterum impetum fecissent, de Romano, victore omnium gentium, quae unquam usque tum fuerunt, triumpharunt.
11
Res ergo romana, ex quadam naturae lege, corruit: at munus totius generis hominum necessitatibus providendi etiam nunc manet. Nam ubi primum Europae gentes lucem e caligine dispexerunt, accidit ut, ex tam magno illo imperio dilapso, non modo nova imperia, novae civitates exorerentur, sed et novum exquisitiusque vivendi genus iniretur, duce Romanorum doctrina, quorum sermo in eos, qui vulgo “neolatini” dicuntur, primum conversus est; deinde, Christianae sapientiae interpres factus, in ultimas terras irrepsit; denique, ut disserendi finem faciam, in urbe Roma, potissimum aetate nostra floret.