PDF
EXPORT
Quibus de causis Horatianum Carmen saeculare ad aetatem quoque nostram pertinere videatur - 1934
AUTHOR
THEMES/GENRES
The following text is taken from Virgilio Paladini, ‘Quibus de causis Horatianum Carmen saeculare ad aetatem quoque nostram pertinere videatur’, Roma Universa. Rivista mensile dei Comitati d’Azione per la Universalità di Roma 2 (1934): 144. The text was reprinted in Μελετήματα, vol. 2, 2 vols (Jesi: Stab. Tip. Edit. Flori, 1936) (non vid.) and Per il IV Concorso Nazionale di Prosa latina bandito dall’Istituto di Studi Romani. Quibus de causis Horatianum carmen saeculare ad aetatem quoque nostram pertinere videatur (Jesi: Stab. Tip. Edit. Flori, 1938).
“QUIBUS DE CAUSIS HORATIANUM CARMEN SAECULARE AD AETATEM QUOQUE NOSTRAM PERTINERE VIDEATUR"
1
Si quis hac nostra aetate Horatianum carmen saeculare attente legat diligenterque consideret, animadvertet profecto aliquid in eo carmine inesse, quod vivum etiam nunc et vigens videatur, neque id praestantissimae tantum poetae arti tribuendum esse existimabit, sed etiam similitudintatis ratione habita, inter hanc et illam aetatem esse apparebit. Cum enim Horatio munus mandatum est Saecularis Carminis scribendi, iam diu Augustus Romanis rebus restituendis operam dare coeperat, eiusque industriae et alacritatis manifesti iam fructus erant. Civium numero bellis civilibus imminuto, cum militibus tum maxime opus esset, qui latissimos imperi fines contra barbaras gentes nondum plane subactas et semper rebellare paratas defenderent, Augustus vigili prudentia sapientissimisque legibus caverat ac providerat ut natorum numerus augeretur. Itaque Horatius. Dis invocatis, quibus Romani colles cari erant, opportunum ante omnia duxit earum legum prosperum exitum invocare, quae ad Romanam prolem augendam amplificandam que spectabant 1.
2
At non hominum modo multitudinem, sed etiam res ad hominum usus necessarias crescere oportet, ut res publica pollens potensque sit: neque ullae certiores honestioresque divitiae sunt quam quae ex agrorum cultu trahuntur. Horatius igitur Cererem invocat ut opimam messium afferat copiam, Iove et auras et aquas salubres concedente.
3
Opes autem resque prosperae nihil prosunt, nisi incorrupta antiqui moris severitas restituatur: ideoque Horatius deos rogat, qui Aeneam Trojanosque sospite cursu in Latinas oras adduxerant, ut juventuti probos mores, placidam quietem senectuti donent. Cumque aliis carminibus celebrasset Augustum, qui corruptelam in dies gliscentem variis legibus coercere studuisset, non poterat eius rei mentionem praetermittere in eo carmine, in quo (ut ita dicam) principis prudentissime imperantis beneficia recensentur. Di igitur, ait Horatius, quorum sanguine Augustus ortus est, leges eius prosperent, eique concedant ut superbos debellet, lenis in hostem jacentem.
4
Nulla in hoc carmine facta est mentio insignium victoriarum quas Romani et recentibus et antiquis temporibus reportaverant: non is erat fortasse locus: Roma enim tunc gentium habebat imperium nullo adversante. In tertio autem tertii libri carmine Horatius Iunonem, Romanis acerrime infensam, induxerat commemorantem Romanorum victorias et Capitolium fulgens et Romam dantem iura Medis nomenque in ultimas oras extendentem: in quarto etiam quarti libri carmine, quarto post ludos saeculares anno, haud dissimili poetico artificio usus, Hannibalem ipsum fecit Romanorum constantiam invictamque firmitatem laudibus extollentem. At haec in carmine saeculari ei visa sunt omittenda: gentes omnes subactae Romano imperio parebant: quid poetae reliquum erat, nisi ut, exempli causa, aliqua remotissimarum nationum Albanas secures timentium nomina afferret? Verum autem peropportunum Horatius duxit virtutes commemorare, quarum reditu Augusti aetas iure gloriari poterat: Honos enim, Virtus, Pudor, Fides in terram iterum descendisse totusque orbis terrarum, Augusti auspiciis pacem tandem adeptus, oculos animosque in Romam convertere eiusque iussa expectare et responsa petere videbatur. Horatius autem paulo post, suum lyrici poetae opus absolvens, decimoquinto quarti libri carmine Augustum celebravit, cuius aetas et ubertatem agris restitutam et Romana signa a Parthis reddita et templum Jani clausum et frena licentiae injecta et virtutes revocatas vidisset.
5
Carmen autem saeculare, ut supra dixi, nonnihil habet quod aetatis nostrae eventibus quodam modo respondere videatur.
6
Romae enim partium studia, bella civilia, corrupti mores, patriae caritas elapsa, pecuniae cupiditas omnia pervertens, turbulentae seditiosorum hominum contentiones effecerant ut antiquus civitatis status manere non posset, cum res publica, tradito more constituta, imparem se ostendisset non solum tanto imperio regendo sed etiam civium paci et tranquillitati tutandae. Igitur post multas perturbationes et clades, summa rerum in Caesarem antea, in Octavianum postea concessit, assentiente et comprobante populo, qui non ignoraret quam magna beneficia ab aequo unius principatu essent profectura. Sed bellorum civilium furor multa everterat: multa igitur erant tunc damna reparanda.
7
Italia quoque asperrimi belli victrix, acerrimis postea intestinis certaminibus et contentionibus dilaniata, cum perditorum hominum furor in ipsa patriae viscera converteretur, viam Fatis statutam tandem est iterum ingressa. Vir enim, Unus omnium DUX praestantissimus, eam excitavit, sublevavit, erexit et non modo ea quae seditiosi et turbulenti homines everterant, reparavit, sed patriae opes auxit, fortunam amplificavit, civilem disciplinam firmissime restituit, certamen quasi quoddam sapienter indixit ad prolem multiplicandam natorumque numerum augendum, agriculturam diligentissime curavit effecitque ut inculti agri salubres fertilesque redderentur, corruptos mores effrenatamque licentiam coercuit. Italicarum et exterarum gentium concordiam amicitiamque fovit, singulari ingeni acumine prudentiaque usus est ut discidia componeret et populorum pacem confirmaret.
8
His de causis Horatianum carmen saeculare ad aetatem quoque nostram iure videtur quodam modo pertinere.
Vergilius Paladini
Critical Notes
-
1) spectabant: originally spectaband, corrected by FLT editors