PDF
EXPORT
Polybius Graecorum primus intellexit totius orbis imperium in Romanos esse cessurum - 1934
AUTHOR
THEMES/GENRES
The following text is taken from Virgilio Paladini, ‘Polybius Graecorum primus intellexit totius orbis imperium in Romanos esse cessurum’, Roma Universa. Rivista mensile dei Comitati d’Azione per la Universalità di Roma 2, no. 9–10 (1934): 211–12. The text was reprinted in Μελετήματα, vol. 2, 2 vols (Jesi: Stab. Tip. Edit. Flori, 1936) (non vid.).
POLYBIUS GRÆCORUM PRIMUS INTELLEXIT TOTIUS ORBIS IMPERIUM IN ROMANOS ESSE CESSURUM
1
Persarum regno ab Alexandro subacto et Graecae humanitatis seminibus per totam Asiam diffusis, multae quidem gentes communi quasi quodam vinculo sunt conjunctae; at Romanorum imperium regiones nationesque omnes circa Mediterraneum, quod dicitur, mare sitas amplexum, unum paulatim omnium gentium corpus effecit, ita ut una esset Roma rerum omnium sedes, in quam gentes vel remotissimae animos oculosque converterent. Itaque imperium ab Alexandro constitutum adumbratam quamdam universitatis (liceat mihi hoc verbo uti, quo nullum emendatius occurrit) notam habuit, qua Romanum imperium maxime praestitit. Cum autem Romani jam in eo essent ut universo orbe terrarum potirentur, haud multi fuerunt homines Graeci, qui eventus satis intelligerent recteque aestimarent: quin etiam a veritate non discedere videtur qui affirmet Polybium unum, ingeni acumine civiliumque et militarium rerum usus et prudentia aequalibus suis praestantem, perspexisse gentium omnium principatum Romae, omnibus imperiosae (ut ait Ennius) civitatis virtutibus praeditae, fato quasi quodam esse concessum.
2
Polybius enim, Graecum ingenium Romanamque prudentiam nactus, ab adulescentia non minus ingenio quam prudentia uti debuit: ille enim Lycortae, Achaeorum ducis, filius, in rebus civilibus et militaribus versatus, gravioribus quam pro aetate sua muneribus functus, postquam Perseus est devictus, quadraginta jam annos natus, inter mille Achaeos obsides delectus Romam missus est.
3
Cum ille in Urbem venit, floridissima res Romana erat: in re publica gerenda mira patrum et plebis erat concordia; imperi fines in dies propagabantur; prisci rudesque mores, cultu et humanitate paulatim influentibus, expoliri coeperant, ita tamen ut severitatem illam et integritatem retinerent, quibus, tamquam firmissimis fundamentis, Romana magnitudo nixa constiterat: quas frustra in patria virtutes quaesiverat, Romae Polybius invenit.
4
Cumque alii obsides per Italicas urbes divisi essent, fortuna favente, ei accidit ut Romae maneret et principum sibi amicitias conciliaret, ita ut facile quae ad rem publicam pertinerent penitus cognosceret. Tanto autem studio res Romanas est prosecutus, ut, postquam una cum ceteris obsidibus facultas ei data est domum redeundi, et Romam saepe rediret et, Scipionem secutus, Carthaginem incensam videret.
5
Neque miror illum septemdecim annos Romae commoratum in eam urbem plus semel remeare cupisse, cujus cum civilia et militaria instituta praesens perspexisset, tum opes in dies celeriter augescentes vidisset.
6
Jam aetate provectus consilium iniit historiae conscribendae, quae omnium rerum memoriam complecteretur, ut ostenderet quomodo Romanorum imperium ortum esset, quomodo confirmatum, quibusque artibus impedimenta omnia superasset obstantesque omnes devicisset. Ut ipse ait, hoc opus aggressus est maxima captus admiratione, cum videret (quod nunquam antea) omnia paulatim in Romanorum dicionem cedere. Neque eum fugit quibus de causis Roma ad maximam potentiam ascendisset, quippe qui et civitatis regendae et belli administrandi artes jam inde ab adulescentia didicisset.
7
Itaque tres praecipue ille causas considerat: rei militaris constitutionem et disciplinam, civitatis formam et instituta, publicos mores ex antiqua severitate tunc nondum delapsos.
8
Romanorum exercituum constitutionem pluribus ille locis magnis extulit laudibus, quippe quam firmissimam judicaret, cum omnes cives milites essent patriae tutandae imperiique amplificandi studiosissimi, nullae unquam mercenariae adhiberentur copiae, severa assidue vigeret disciplina in legionibus semper dicto audientibus nec quidquam magis timentibus quam ne gloriam a majoribus traditam per dedecus amitterent. Arma tamen, quae prima imperii fundamenta Polybius duxit, haud multum posse putavit, nisi optima rei publicae accederet forma sapienterque temperata civitatis instituta. Jure igitur ille, qui senatus gravitatem et constantiam, magistratuum fortitudinem et prudentiam, populi in patriam amorem perspexerat, qui ordinum concordiam (non diu, eheu, mansuram!) viderat, qui Romanae rei publicae disciplinam mores legesque optime noverat, qui denique non dubitabat quin, si Romana instituta manerent integra, et immodicae licentiae et tyrannidis exempla (quae in Graecia viderat) essent afutura, existimavit Romanae magnitudinis alteram causam esse rei publicae formam: tertiam autem, neque eam minoris momenti, in populi moribus positam esse, qui agriculturae deditus, milita assuetus, dura atque aspera tolerans, rebus adversis neque vinci unquam neque flecti posset.
9
Si quis vero hunc hominem Graecum, tanta admiratione rem Romanam prosecutum, judicet quasi victorum adulatorem patriaeque desertorem, profecto erret: ille enim Romam admiratus est non quod imperium habebat, sed quod virtutibus erat praedita, quibus imperio digna efficiebatur.
10
Post reditum cives suos monuit ne a Romanis deficerent, patriae more adductus: vir enim prudens rerumque peritus impedire conatus est ne Graecia in servitutem redigeretur.
11
Romanorum autem instituta studiosissime admiratus est propterea quod congruere videbantur cum iis, quae de optimo rei publicae genere ipse sentiret: non enim, ut fere omnes Graeci, antiquis Lacedaemoniis exceptis, censebat rem publicam civium causa esse constitutam, sed cives rei publicae causa esse generatos; rem publicam autem per se ipsam vivere et vigere, cives vero non per se singulos valere, sed quod rei publicae essent partes. Quod apud suos non invenerat, hoc Romae re vidit effectum.
12
Idque aetate nostra, Italiae DUCE auctore et impulsore, Itali tandem intellexerunt.
VERGILIUS PALADINI