PDF
EXPORT
Mussolini. Dux. Patriae. ΣΩΤΗΡ - 1933
AUTHOR
ORESTES PARISOTTI
MUSSOLINI
DVX. PATRIAE. ΣΩΤΗΡ
IN INSULA LIRIS - TYPIS
MACIOCE ET PISANI
ANNO 1933 (XI)
I.
Dux Patriae, Σωτήρ, de Te pauca sed vera scribit senectutis causa in sectantium agminibus non inscriptus, sed Tui admirator, sectator et cultor ex animo.
Ad tui magnificationem quid dicam? Extat jam eadem, qua, pluribus abhinc saeculis, Marcium Porcium Catonem Romae Senatus ita posteritati [corr. posteritali] tradidit:
CATONI. CENSORI
QUOD. MORIBUS. OPTIMIS
LEGIBUS. SANCTISSIMIS
PRAECEPTIS. SAPIENTISSIMIS
DISCIPLINAM. POPULI. ROMANI
LABENTEM. RESTITUIT.
II.
LECTORI BENEVOLO
Ne quis putet adulabilem sermonem seriis me admixturum. Si vellem, nequeo: si possem nolo.
Non enim adulatione et blanditiis moveri Ducis animus patitur. Ceterum aperte adulantem nemo non videt, nisi qui admodum est excors.
Ne quis cogitet, minus minusque sentiat me Ducem astu laudare. Nihil huc usque petii, quod appetam nihil meo in animo versatur. Quod teneo, id fideliter admiratione scatuit.
Scio enim fore haud paucos numero et auctoritate, qui de eodem argumento majore eloquii copia ac nitore scribant. Res enim talis ac tanta multorum incendat studia, ac stilum exacuat necesse est.
Haud mihi eveniet, multa de Ducis virtutibus memorando, ut scripta magis ornata verbis quam veritate dictata videantur. Quidquid ex animo ad calamum ierit impar semper erit viro, qui nuper suam ad pacem vim, admirantibus Nationibus cunctis, efficaciter, ut de paucis memoriae traditum, adhibuit eo modo, ut in hominis, civis, ducis virtutibus omnibus, singulisque exemplo praeeat.
Minime deinde demirandum in virum tantum adversantium conjurationis nefaria pluries jam adhaesisse.
1.
Indocti Discant,
Ament Meminisse Periti.
1
Non sibi soli natus ipse, sed Patriae, sed suis.
2
Vaticinatus videtur Bonghi noster verbis istis:
3
I fattori di ogni politica adatta a imprimere una vasta orma nel mondo sono l’audacia e una idea unica grande. Quod enim ipse indicat, in Duce nostro quam maxime fulgenter prae ceteris emicuit.
4
Ad matris mammam dum adreperet, jam spiritus eius innotescebat ex oculis, voce et motibus.
***
5
Ut primum a pueris excessit, adhaerescente roscida lanugine, ratio quum adolevit, omnibus opibus expers, rebus in asperis nullum ipse adpoposcit praesidium, utpote qui Horatii verborum memor: Vivitur parvo bene.
6
Annos natus novem supra decem, inopia coactus ad Helvetiam pecuniae omnino pauper migratus, vitae quae necesse sunt laboribus, attamen jucundis actis, sibi sollers comparavit. Inops, exsul, nullo fretus auxilio, vespere ineunte, quum multae operae et laboris res egisset, antequam nocturnum refugium, libros in bibliothecis adibat.
7
Adversantem sibi saevissimam fortunam semper superavit.
8
Virtus annis adolevit. Juvenis opifex, litteris bonisque artibus attamen imbutus, ad scientiam viam inierat, adeo ut jam tunc illud Taciti ad eum recte pertineret: Nullo adhortante sibi dux et instigator; quod Angeli uno tantum verbo significant: Selfmade. Eo quidem advenit, ut jam praeceptis1 donis admotus adolescens dici posset. Mirum posteris, et aegre fides narranti erit, eum tot tantaque florente adhuc aetate perfecisse.
***
9
Adulti jam animum species ipsa demonstrat. Magno est ipse et corpore et animo, eo usque ut cuivis injiciat admirationem sui.
10
Quos ipse adhibere motus vult suis, in eo impressi videntur. Namque in haec omnia statura et mira specie adjuvatur. Prosperitati populi sibi commissi consulit ipse dies noctesque.
***
11
Quid de mente ejus dicendum, quod perquam clare per sese non appareat?
12
Animus ejus potissimum studio, Italiae gloriae, italorum prosperitati se addicere solatium sibi maximum videt, sentit.
13
In eo ingenii gloriaeque aestus. Non admodum grandis natu, attamen jam ingenio, sagacitate provectus ita, ut, vere dux, satis quidem suorum et hostium animos sit expertus.
14
Ex ejus gestis hoc dilucide ac perspicue animadvertendum: omnia acta ab eo ingenio non fortunae danda.
15
Qui sit in eo ingenii studiorumque fructus, aspice, lector.
16
Admirabilis et singularis in ipso sapientia id efficit, ut orator praeclaros inter eloquentia valeat. Orationem ad sensus animorum, adque motus vel inflammandos vel etiam extinguendos opportunissime ipse admovet. Tanta est ejus sermonis vis simul ac suavitas, ut appareat quoddam in eo nativum robur esse, non adscitum.
17
Etsi non in scholis litteris imbutus, eo tamen studio et mente accessit, ut oratorem plane quidem perfectum, cui nihil admodum desit, omnes agnoscant, existiment, admirentur. Magna est ideo in omnibus admiratio copiose sapienterque dicentis.
18
Neque litteris tantum et scientia mens ejus relucet; multae sunt in eo artes eximiae tantae comites et administrae virtutis.
***
19
Ducis gesta naturalem quoque notam describunt. Ejus de virtutibus satis, vel pauca, quae exposuero.
20
Simplex animi natura, nec habet in se quidquam admixtum; nihil concretum, nihil copulatum, nihil coagmentatum, nihil duplex. Non ad obtinendum mendacium, sed ad verum probandum auctoritate utitur. Si quis potentiae causa fascium Ordini se adoptari velit, dumtaxat id appareat, illum Dux abnuit.
21
Non accidit ei sicut serius honores adamantibus, qui vix admittuntur ad eos. Numquam enim eum vexit cupiditas, quem jugiter Patriae ardens charitas inflammat.
22
Justitiae, honestati semper adhaeret, idque e sectantibus quibuscumque reposcit.
23
Quod ei bonum appareat ut agat nulli ipsum abigere fas est.
24
Mediolano, ubi adversantium maxime fervebat opus, audax, intrepidus adhaesit. Ei virtus cedere nescia eo majorem largita est palmam, quo asperioribus exercita aerumnis.
25
Ingenii gloriaeque aestus in eo.
26
Tantus est ipse Vir!
27
Nihilominus, quamvis magna ob negotia ad eum, a quo omnia petuntur, aditus difficiliores esse deberent, omnia desuperat benignitas, et, vel privatorum, aditus facilis omnino fit. Omnes ad se accedentes libens excipit. An quisquam non in primis laudibus ferat admissionum suarum facilitatem? Gravia semper verba ejus, voce admodum quam suavia.
28
Amicis, et adversis quoque, uti occasio occurrit, voluptates adhibet.
29
Ut omnibus praesto sit, se nulla in re, nullo modo respicit, nullum remittit tempus. Non adhaeret ei, uti est ex habitu altissimis, invidia.
30
In omnes benevolentia dives, paucos vero sibi ad amicitiam conjungit.
31
Nemini umquam fas fuit eritque Ducem adulare, adhortari vel tentamenti gratia.
***
32
Extemplo ubi animadvertit quomodo socii potius excedendum et bello abnuendum admonentes Patriam ad ultimum discrimen adducerent, eos fugiens, primos inter, italos ipse est adhortatus, et ferus sese adhortans rapidum incitavit animum. Eos qui veritatis aditum in animos difficilem reddebant, etiamsi amicos, reliquit, oppugnavit, fugavit. Sibi adversantes consilio et prudentia fregit.
33
Animi ejus firmitas eo clarior enituit, quo saevior in eum irrupit adversariorum furor.
***
34
Miles inter primos nec minas nec districtos expavit enses. Ad bellicam laudem ingenii gloriam adjecit.
35
Dum manus medicae adhibebantur ad vulnus, ipse animi et corporis vi pollebat.
36
Quum jam ad Caporetto italae genti fatum excidii adventaret, quo ipse ardebat igne, alios inflammavit.
***
37
Eo lacrymoso, quod referre scripta nequeant, bello jam exacto, ut quae in animo errant ad exitum adduceret, rempublicam, uti eventa urgebant, adivit.
38
Fascium Ordinis instructor optime, ut sibi solitum, consuluit ne aliena ova et pulli foverentur. Ita Ordo ei sua debet exordia, sua incrementa et laetos exitus.
39
Secuti sunt eum primi admodum pauci voluntarii. Innumeri paulo post ad ejus disciplinam tamquam ad auspicatum adhaeserunt. Ausoniae juventus intuens, animis instaurata, novas ad virtutis iter vires concepit.
***
40
Adepto deinde principatu egit, et palmas inhonestavit adeptas. Victoriae fructus tenet, negatos repetit; in Patriae nostrae salutem et gloriam toto animo jugiter intentus.
41
Omni abjecta cunctatione, magistratus adeptus rem publicam gerendam sibi attribuit. Ita ad suprema Reipublicae discrimina a Deo delectus, legis imperium restituit ipse Patriae praesidium, salvator, pacificator.
42
Legislatorum coetus suffragiis cunctis in sententiam ivit Duci plenam omnino potestatem ad rem publicam gubernandam committere.
43
Maximos labores et summa pericula animi fidens, fortis, impavidus adit: Ut tumida furore corda residant et humanitatis luce collustratae mentes consilia in melius referant, veniente decedente die propositum est Duci.
44
Legibus fidem probosque mores labefactantibus obsistit.
45
In Patriae majestatem versus animus ad reipublicae gubernacula sedens actorum mirifico effulget splendore. Quidnam ad Italiae prosperitatem ejus non est animi finis?
46
Ipsemet summa cura frumenti sementem, vindemiam, foenisecium, sementes quascumque proficuas ubicumque sapienter, summopere administrat.
47
Admittit vias sectarum, transfossarum quoque per viscera rupium.
48
Ad Urbis decus et gloriam, ad Italiae totius dignitatem et utilitatem aedificia quamplurima, pontes et in montibus excavatas semitas mirabili cura, admirabiliore celeritate est admolitus.
49
Ejus consilio et ope insignibus, perquam mirificis, maximisque navibus onerariis Italia, orbe universo stupente, est adornata.
50
Ipso volente immensae palustres regiones a squalore et luctu ad vitam et gaudium revocatae, numero colonorum uberes adoleverunt, floruerunt prodigii instar.
51
Nulli parcens labori, hominum operariorum, quorum et ipse fuit, maxima est ei cura. Eorum coetui patris amore prospicit. Quantum Patriae emolumento et prosperitati sit opificum manus perquam late adhibere respicit, ad id mentem animumque convertit, nec voci parcit nec praemiis. Δημοφιλον dicet eum historia.
52
Attamen non manus protendens vulgus adorat, oscula non jacit.
53
Pueris puellisque e minuta plebe instituendis summopere consulit.
54
Animi magnitudo, ex qua nullis terminis definita existimatio, benevolentia in omnes, in pauperes praesertim, charitas quoque amplissimos ei aditus ad multitudines faciunt.
55
Juvenibus clamore fervoreque ubicumque usque animum auget. Tamquam prudens agricola qui circumcidit, amputat, erigit, adminiculatur, ut quo natura ferat eo vegetatio possit ire, juventutem ad Patriae utilitatem et decus doctrina ac virtutibus excolit.
56
Gravissimos principis labores egere adminiculis in eo quis dicere queat, audeat? Vere dux in omni actione et administratione floret, plane ut gubernator providentissimus habeatur, ac porro sit.
57
Prudens, in gubernando magister, ingenio ac virtutibus eximiis viris adminiculatoribus et administris est usus atque utitur, quibus praeit exemplo.
58
Populi sibi commissi prosperitati jugiter consulturus, ad curam rei publicae validos et paratos tantum admovet. Quos ipse universos adhiberi liberaliter, hospitio amicitiaque conjungi oportere censuit et censet.
59
Moribus sapientia, leges emendando prospicit. Sentiens ipse omnia in hoc mundo mirabiliter administrari, Religioni, quae animas magnas gignit, qua in gubernando opus prae ceteris quibuscumque est, cultum attribuit, exhibet, recte agnoscens esse pietatem justitiam adversum Deum. Eam fuisse ubique temporis et loci fidem affirmavit jam Cicero: Quales sint Dii, varium est, esse nemo negat.
60
Hoc modo bonis omnibus implevit italam gentem, nihil mali admiscuit.
61
Humanae naturae recondita quaeque scrutatus noscit2 ipse, ideoque ad paupertatem admigrare infamias, et providenter agit.
62
Factiosis adversarius semper fortis exstitit atque manet.
63
In coercendis improborum conatibus, eorumque viribus frangendis orbis universus eum strenuum conspicit
64
Eo ducente adolevit quotidie legis majestas. Virtus Ducis annis adolevit.
***
65
Dux antiquae Italiae magnitudinis gloriam Patriae nostrae appetit.
66
Quo primo adminiculo erecta fuit Urbs, eodem innixa, ipso principe, ducente stat.
67
Perquam insignibus antiquitatis monumentis detectis Urbem adornavit: Romam domicilium imperii et gloriae.
68
Quidnam dici possit, quod satis sit, de Duce qui Urbem, uti suam, amplitudine, decore, antiquorum monumentorum in lucem reductione auget, illustrat, exponens ita gentibus universis quanta fuerit, sit Patriae nostrae temporibus omnibus dignitas et gloria?
***
69
Haud mirum tanta extare in viro, cujus animus admirabilior adversis rebus quam secundis, in quo charitas summo fulgore micat.
70
Rerum naturae inter Italiam et Sedem Sanctam jamdiu italos et Romae cives praesertim taedebat, magna erat conscientiarum perturbatio et inquietudo.
71
Occasio quaerebatur idonea ad rem adoriendam. Inter Ducem et Pontificem duos circiter annos tractatum est. Exitus accessit verbis. Vox pacis ubique gentium resonavit.
72
Quae sit sententia Ducis de paribus et mutuis officiis inter Religionem et Italiae Regnum eius verba tradunt:
73
Quam constituimus Fascium evolutione Respublica, quoad Religionem, in neutram partem inclinatione voluntatis non propendit. Non ad Rempublicam pertinent quae ad theologos, utique vero quae civilia, moralia sunt officia.
74
Quam instituimus, Respublica Religionem tamquam spiritus explicationem spectat, ideoque non observantia tantum, sed protectione quidem et reverentia Ecclesiam prosequitur.
75
Populus noster ascetarum, sanctorum, heroum Deum ita nunc, ut primitivi Christi fideles, cordis ingenuitate veneratur et orat, in honore habet et cultu.
76
Ita sacra et civilis potestas foedere sociantur amico, alterius altera opem poscens. Idque eo magis appetendum, quod jus nocendi e medio tollit Religio.
***
77
Haud necesse erat ut quis Ducis laudes late evulgaret; vita et opera amplissima, ut potest, extra ordinem virum celebrarunt. Gentes universas Dux admiratione stupefecit.
78
Nullae, nisi improborum, mentes ei infensae et adversae.
79
Ita se adhibet in potestate tanta, ut nulla alia potestas ab iis, quibus ipse praeest,3 desideretur.
80
Non desiderat fortitudo ejus advocatam iracundiam, satis est instructa, armata parata per sese. Tanta ei a virtutibus auctoritas, ut immuneri ipsius voluntatem ducant suam. Virtutis atque ingenii fulgore id effectum, ut cuncti admiratione paventes fiant.
81
Italia tota in ejus fide conquiescit.
82
Haud opus est corporis custodes ei dormienti advigilare, Dux jo! unusquisque animo sentiit voce canit.
83
Nullo modo fieri potuisset quin tanti viri memoria monumento ejus consurgente nomini posteris traderetur.
84
Simplex quidem sed aspectu, mole insigne monolithum illud, quod de suo nomine «Mussolini-Dux» appellari ipse sivit. Tantae moli nullum par elogium.
***
85
Si quis dixerit me benefacta Ducis verbis adornasse, voces universae uno ore clamabunt: Sile inverecunde; Ducem liberatorem, salvatorem acclamando.
***
86
Quae in Duce calamo celebravi non Italiae tantummodo sed orbi universo bene et feliciter vertant.
87
Senex innumera, varissima diversaque expertus hortor deinde: huc adhibete oculos et aures, adolescentes, ut et vobis decori, et Patriae utilitati esse possitis. Uniuscujusque gesta decorun4 nomini et in usum Reipublicae sint.
88
Vos, pro certo, adolescentes saepe meminisse juvabit: quid prodest homini si mundum universum lucretur, anima vero pacis, quam mundus dare non potest, detrimentum patiatur?
89
Quod Patriae amore adductus sum ausus, id effectum promereatur bonum: in italorum juvenum animis tantas tanti Viri nostri virtutes scribere.
***
90
Te, Dux tutela praesens Italiae, dominaeque Romae, Deus sospitet, tibi proroget, aevum. Bene aspirans carbasa ventus agat et portum subeat scopulis detrusa carina; solvat ut cursu sospite vota Deo. Tibi palmam eo nobiliorem reservet Deus noster, quo impotentius in Patriam nostram irruit improbitas.
***
91
Nunc vade, opusculum, Italae genti universae laeta voce canens:
92
Dux vobis opus erat. Habetis DUCEM memorem jugiter vestri, oblitum sui.
93
Celebratur toto nomen ejus in orbe.
Dabam Romae XI Kal: Apr:
anno R. S. MCMXXXIII Fascium aevi XI
In quem diem incidit festum Urbis ortus, operariorumque, uti Dux constituit.