Pomptinae paludes exsiccatae - 1936

INTRODUCTION
The following text is taken from Alessandro Monti, ‘Pomptinae paludes exsiccatae’, Alma Roma 23, no. 4 (April 1936): 57–59.
POMPTINAE PALUDES EXSICCATAE
1
Quae pars romani tyrrenis lambitur undis
2
Agri, quam findunt amnes montesque coronant,
3
Volscorum montes, quorum iam regna, Lepini,
4
Antio ab urbe, vetus (tantum regionis) ad Anxur,
5
Pomptinae hanc vitiant longe lateque paludes.
6
Flumina quae terras miseras, felicia quondam
7
Arva, rigant, tristis non ultima causa mephitis,
8
Sunt Amazenus, aquis cuius coniungitur Ufens
9
Finibus extremis, Nymphaeus et Astura primis.
10
Astura, romanis olim ditissima villis,
11
Quam Cicero coluit, quam pene et sanguine tinxit,
12
Cum caput haud timide furioso praebuit ensi.
13
Urbes quis numeret, Romanis pondera, quando
14
Acriter instabat vires opponere Volscus
15
Viribus atque suas servabat mordicus aras
16
Atque focos, renuens propria decedere terra
17
Finitimisque caput validum curvare superbis?
18
At quae sors potuit tantum vitiare locorum
19
Italia in media, litus cui prostat amoenum,
20
Quam montes cingunt, cui felix aetra renidet?
21
Oppida fama refert illa in regione fuisse
22
Plurima, quae terrae nutrirent ubere cives,
23
Non equidem in mediis morbis diraque mephite.
24
Quaenam causa mali? Cessit natura virorque,
25
An hominum potius potuit socordia tantum?
26
Cessit amor patrius, cari et cessere labores.
27
Itala cum tellus, undis submersa marinis
28
(Docti sic referunt, memoro longissima saecla),
29
Surgere coepit aquis - relevat vulcanius ignis -
30
Germine se exornans viridi pelagusque repellens,
31
Tum primum visa est Pomptina patescere caelo
32
Planities, fecunda solo pecudique satisque
33
Apta nimis, curent homines si vertere glebas.
34
Tunc mons Circaeus, potius tunc insula Circes
35
(Aeaeam vocitat veteri de nomine Homerus),
36
Fluctibus emergens navem excipiebat Ulixi
37
Cum sociis reliquis, magicis quos artibus omnes
38
In porcos vertit Circe: vertisset et ipsum,
39
Ni sibi Mercurii monitis cavisset, Ulixem,
40
Cui se mox praebet docilem solvitque sodales,
41
Invitos, brutam mallent qui vivere vitam:
42
Tantum serpit humi rerum vir ad infima pressus.
43
Illius et Teucris raduntur litora terrae,
44
Cum petit Aenaeas, fatis comitantibus, urbem
45
Legiferam quondam terrae dominamque futuram.
46
Circaeis, magnis rebus sociatus inepte,
47
Augusti Lepidus deceptus fraude, quiescet,
48
Pontificis Summi titulo contentus inani.
49
Pinguis ager colitur, messis respondet abunde
50
Ut simul incepit glebas versare novellas
51
Vomere nisus homo; surgunt urbesque domusque;
52
Tum fortes exstant populi, tum laeta iuventus.
53
At leviter proclive solum, non flumina cursu
54
Demittit pelago celeri, non egerit imbres
55
Immodicos, ne stagna creent, ne rura putrescant,
56
Ne moveat morbos exsurgens aura maligna.
57
Dum navant homines operam incumbuntque labori
58
Assidue duro, pax dum sua iura tuetur,
59
Omnia nitenti cedunt superata colono;
60
Invenit unda viam pelagi messisque renidet
61
In campis, hilarat montes et litora caelum.
62
At cum desidia incipiunt languescere vires,
63
Aut bello vomer rabidum mutatur in ensem,
64
Tum venit omne malum; serpens iam spreta favilla
65
Suscitat immensas, pereunt quibus omnia, flammas.
66
Tum stagna invadunt, volitant vitiantque colonos
67
Tum tristes culices, mortis qui causa veneno
68
Sunt homini tacito, minime nam culpa patescit,
69
Et cogunt populos putridis excedere terris,
70
Aut miseram atque brevem restantes ducere vitam.
71
En cur Pomptinae fuerint steterintque paludes.
72
Quid tua nempe refert, Feronia, fabula veri?
73
Dicitur hic lucus Nymphae, fons dicitur olim
74
Hic viguisse sacer, servis ubi facta potestas
75
Servitio exire atque novam traducere vitam,
76
Quam Nymphae memores gratam acceptamque referrent.
77
Cetera praetereo, cecinit quae pulcra poëta,
78
Carmine qui tusco Iliadem convertit Homeri,
79
Poenas enarrans Nymphae Iunonis ob iras,
80
Ex quibus extiterint Pomptinae nempe paludes.
81
Ast illam nemo studuit depellere pestem?
82
Consule Cornelio arripuit rem Roma Cethego,
83
Cui data tanta fuit rerum provincia primo.
84
Ast operis tanti ipsa obscura est fama superstes,
85
Cum modo tantarum maneant mera nomina rerum.
86
Pagina nam periit, magnum qua Livius illud
87
Cum referebat opus, merita tum laude notabat.
88
An valeat quisquam tantas implere lacunas?
89
Regis opus vere, illa et tempestate stupendum;
90
Qua quidnam poterant assumere ab arte labores?
91
Brachia non desunt certe, nec corpora spreta
92
Servorum, immani quae sint addicta labori,
93
Quae pessumdet opus durum, quae pestifer aër.
94
Gratia nulla tamen servis accepta refertur,
95
Ut si non homines essent sed corpora bruta.
96
Ast ager enituit tota regione saluber,
97
Ut fas est credi: non messis avara colono
98
Illa est, quam gremio fundit natura novato.
99
Tum redeunt pagi, redeunt et civibus urbes.
100
Temporis at quanti spatio? Quis dicere possit?
101
Sed redit et pestis, redeunt deserta locorum;
102
Apparent iterum veteres tristesque paludes,
103
Quae stabiles iterum remanent dum praeterit aetas.
104
Appia quae longas partit via strata paludes,
105
Appius a porta hanc duxit Capuam usque Capena
106
Claudius ille senex, Caecus cognomine dictus,
107
Qui Romam primus ductu ditavit aquarum,
108
Cuius et inflatum repulit sententia Pyrrhum.
109
Ducere sed valeat nisi siccans ante paludes?
110
Mentio sanatae sed tunc fit nulla paludis,
111
Aut saltem latitant quae sint bene facta secuta.
112
Si siccata palus, quanto post tempore paret
113
Atque iterum cogit morbos mortemque redire?
114
Nil habet historia illius, nil fabula facti.
115
Appia prima fuit via; plures inde secutae;
116
Appia sed merito dicta est regina viarum.
117
Inter quos animo Caesar conceperat ausus,
118
Pomptinas etiam voluit siccare paludes,
119
Sed vetuit caedes hominis. Siccasse videtur
120
Augustus, vero si consona dicta poëtae.
121
Si nempe illa palus sterilisque diu aptaque remis
122
Vicinas urbes aluit, grave sensit aratrum,
123
Frugibus haud modicis respondit versa colono,
124
Ut non ambiguo confirmat Horatius ore.
125
Assensum, quaeso, dictis quis deneget illis?
126
Sed quis crediderit vati uni tanta professo?
127
Historicis uso verbis an more poëtae?
128
Addere sed veris liceat, non dicere falsum.
129
Quanam fronte tamen poterant ea falsa referri?
130
Risissent homines, essent et fabula vulgi,
131
Quae tam falsidico cecinisses carmine, Horati.
132
Ni pro completis dederit mera coepta poëta.
133
Sed videant alii; fas est mihi credere vati.
134
Ergo iterum campus rediit, rediere coloni
135
Et laetae segetes pecudesque hominesque domusque.
136
Ast iterum cessit, stagnis redeuntibus, almus
137
Campus et invasit segetes hominesque domosque
138
Illa vetus veteri stagno sociata mephitis.
139
Non ultra illi operi studuit romana potestas,
140
Quae peius semper caderet traheretque ruinam.
141
Barbara quid facerent borealia regna secuta?
142
Gens tamen italicis regnis dominata Gothorum
143
Illum, quod stupeas, non est oblita laborem.
144
Nam Pomptina palus romani est tradita curis
145
Patricii Decii generoso a rege Gothorum.
146
Ille operi pergit totas impendere vires,
147
Cum sibi, tum regi cupiens afferre decorem.
148
Nec fuit incassum: veteres cessere paludes
149
Et fructus rediere novi, redeunte colono,
150
Qui simul et fruitur, sana et tenet arva labore.
151
Illud opus Decii, memorat quod et Anxure marmor,
152
Quaenam facta dedit tandem, quae infecta reliquit?
153
Et quibus ex causis iterum invasere paludes?
154
Cur iterum passim redeunt deserta locorum?
155
Haec erat historicis res non indigna referri,
156
Sed tota est contra densis cumulata tenebris.
157
Maxima sunt crebro minimo signata lapillo.
158
Ex quo Pomptinae Petro cessere paludes,
159
Pontificum semper mentes ea cura momordit,
160
Si possent demum tantam depellere pestem
161
Finibus ex illis, terris populisque mederi.
162
Sed non ex toto saniem pepulere malignam,
163
Quae semper validos valuit perfringere frenos
164
Plus minus et solitis semper revalescere causis.
165
Traditur Octavus curam Bonifatius illam
166
Corde aluisse quidem; verum execranda Philippi
167
Vis vetuisse virum tantam contingere metam.
168
Ille Pius fertur studio succensus eodem,
169
Splendida cui sanctam cingit victoria frontem,
170
Qua Mediam vicit confisus Virgine Lunam
171
Naupacti in pelago, solvens formidine cunctos
172
Christicolas, tanti fierent ne praeda tyranni.
173
Magni Pontifice emersere Leone labores,
174
Qui Decimus sedit cathedra illo nomine Petri.
175
Quos inter magnus tunc extitit ille canalis,
176
Qui tota in pelagus regione emitteret undas.
177
Alter et a Xisto est ductus cognomine Quinto.
178
Sed si cui libeat reliquos ex ordine cunctos
179
Dicere Pontifices, memoret laudetque sequentes
180
Ad Sextum usque Pium, quo non regalius alter
181
Hoc opus arripuit tantum meliusve peregit.
182
Appia sarta via est, pontes arcusque novati,
183
Quique canalis iter praebet fluitante carina,
184
Pagina quem memorat Venusini blanda poëtae.
185
Cauponae, cellae sunt, nedum templa, refectae
186
Munifico sumptu. Cuncta is, si temporis arte
187
Illius possent fieri, perfecta dedisset.
188
Quid facerent alii, effecta is cum tanta dedisset?
189
Non tamen omittunt curas praebere sagaces,
190
Si quid opus, si quae surgant nocitura saluti.
191
Septimus inde Pius, tumidi qui victima regis,
192
Nec minus ac Sextus visus decedere Roma,
193
Addere quid potuit? Potuit quid et addere Nonus
194
Ille Pius, regni fuerit cui culmen ademptum?
195
Tantis pro meritis, memori gratoque decore,
196
Nomina Pontificum signant nova strata viarum,
197
Urbes quae findunt patulae decorantque novellas.
198
Postquam Pontificum cessit pia cura locorum,
199
Qui rerum domini properant succedere, possunt
200
Obiurgare quidem verbis male facta priorum,
201
Sed meliora queunt nullis adiungere factis.
202
Et quamquam culices morbi sint causa reperti,
203
Corporibus satagunt quos propulsare colonum,
204
Omnia reticulis cingentes tecta minutis,
205
Non ideo possunt putridas prohibere paludes,
206
Nec populis iterum laetas producere messes.
207
Quin immo rebus non praefulsere probatis,
208
Solita quos lucri cepit malesuada cupido.
209
Fascibus est tandem fas superare laboris
210
Immensi pondus, grande et persolvere pensum.
211
His commissa est haec operis provincia tanti,
212
Qui non pro patria dubitarunt spernere mortem
213
Bello, quod terrae totum concusserit orbem,
214
Nec tamen omnimodis redierunt corpore sano.
215
Nec mora. Pars agri septem subiecta trioni
216
Materiam coepit primo praebere labori,
217
Temporis et spatio solis vertente minore
218
Cursu uno prodit dicunt quod nomine Quadrum.
219
Divisis fundis, domus est sua quaeque tributa,
220
Qui veneta plures terra venere, colonis.
221
Siccatos campos reddunt hi vomere laetos
222
Messibus atque satis victum praebere sibique
223
Atque suis possunt, facilem quem terra ministrat.
224
Dicitur exorta urbs merito Lictoria prima.
225
Altera en colitur regio, urbs iam altera paret
226
Proxima Circaeis lacubus, Sabaudia dicta,
227
Italiae regum clara de stirpe Sabauda.
228
Longo quod lacubus procurrit limite litus,
229
Quod nunc unda lavat completque informis arena,
230
Saxis constratum, tectis habitabile factum,
231
Praebebit villis sedem surgentibus olim.
232
Tunc non invideat Campanis sedibus ipsis.
233
Tertia quae surgit, Pomptinia nomine, felix
234
Pomptinas eadem memorat tumulatque paludes,
235
Quae post sunt homini generi mera fama futura.
236
Plaudite, Romulei, Italiae omnes plaudite cives:
237
Pomptinae tandem domitae cessere paludes,
238
Quas non Roma potens valuit, non vincere reges.
239
En quo conduxit concors stabilisque voluntas;
240
En quae consurgunt fecundae munera pacis.
241
Bella quidem pereant velut hae periere paludes!
Cunei, e S. Thomae Aquinatis Collegio.
ALEXANDER MONTI, S.I.