PDF
EXPORT
Ceciderunt fortes! - 1942
AUTHOR
CECIDERUNT FORTES!
Oratio ad milites a militari Cappellano sacra in aede
Pridie Nonas Novembres habita
1
Non tantum pietas, verum etiam Religio, eaque firma, hanc in aedem hodie, milites, vos adduxit, comites vestros, qui in bello ceciderunt, commemoraturos. Pietas in mortuos cum Ethnicis nobis communis est. Hoc autem intercedit discriminis inter Ethnicorum in mortuos pietatem ac nostram.
2
Illa una cum lacrymis perit atque libationibus, nec rogum sepulcrumve praetergreditur. Nostra vero, Religione afflata, ultra funus extenditur operaturque, preces pro omnibus in Christo quiescentibus fundendo.
3
Ad ritum, quo eos colit hodie Religio nostra, velim attendatis.
4
Floribus taedisque flammiferis hoc feretrum ornavit velutique super illud lacrymosa ac supplex prostrata, ploratus edit precesque fundit, ut tota sacra resonet aedes ad fortium qui fuere levamen.
5
O religionem praeclaram! O pietatem vestram, milites, et ipsam praeclaram! Magnum verum utraque alte proclamat. Id audiat censor iniquus sibique persuasum habeat in pectore militis, intra bellica instrumenta immoti, una cum fera virtute, teneram inesse pietatem a Religione sacratam.
6
Hisce praejactis, sinite, milites, ostendam vobis candide et absque adulatione, hanc1 enim nec locus fert nec ritus, quam grata sint digni memoria illi qui ceciderunt viri.
7
«Ai generosi giusta di gloria dispensiera è morte».
8
Viri quorum hodie memoriam colimus, vere fortium nomine sunt honestandi. Patriae nostrae amore ferventes, en eos, Duce iubente, expergisci omnibusque sibi caris data salute, abire. Fido bellatori statutum est: aut vincere aut in acie generose perire. At eum non praeterit dulce esse ac decorum pro patria mori. Eia, ergo! conclamant. Abeamus; melius nobis in bello mori quam gentem videre nostram inopia laborare. Itala generatio crescit eique alimenta desunt et qui tegatur. Finitimae nationes congestis superbiunt divitiis nostraeque illudunt rerum egestati. Eamus igitur earumque diram elidamus arrogantiam. Nonne nos heroum filii? Pereat corpus, at nunquam Italicum nomen nostra dedecoretur ignavia. Vexillum quoque urget nostrum. Sic animo affecti, ad certamen properarunt, Deo confisi qui arma nostra victricia jugiter fecit. En acies instructa, arma districta, impetum factura. Classico canente irruunt ecce in hostes «Sabaudia» conclamantes. Saevit pugna, non ideo recedunt viri illi audaces; alius imo alium sic hortatur: mori: loco non cedere. O praeclaram mortem districtis cadere gladiis quos socordes pallentes fugierunt! Ceciderunt ergo itaque ceciderunt viri illi quos hodie commemoramus. Cecidit flos Italiae sobolis terraque ubi cecidit, eius imbuta sanguine, facta olim uti speramus, nostra, alios germinabit iuventae flores, virtute praeclaros.
9
Nunc intendatis velim oculos in florea serta quibus hoc feretrum ornastis. Curnam flores in Exequiarum pompa? Floresne laetitiae signum, loco ac tempore doloris! Nonne ironia ista, nonne antithesis? Attamen potius quam antithesis, flores in sepulcris et in Exequiis pergrave nos admonent. Flores fragiles, caduci, unius diei vita, vani, levi inflati odore, suae ignari sortis, inscii nempe cras se conterendos, illos nobis exhibent viros qui, aetate virentes, violenta sunt morte prostrati. «Homo quasi flos egreditur et conteritur».
10
Sed agite, milites, et quotquot hisce adestis sacris, agite, ne contristemini ad haec audita. Corona quae flores suffulcit, vocem mittit consolatricem. Ea rotunda est. Ecquidnam rotunditas significat? Nonne immortalitem? Cecidit invenum manus Italae gentis, sed resurget in aeternum victura aevum. Non omnis moriar «Lignum habet spem: si praecisum fuerit, rursum virescit: et rami eius pullulant».
11
Quod si viri, quorum nunc memoriam colimus, et in fide fortes ceciderint, uti speramus, immarcescibilis gloriae corona die, qui nunquam occidit, decorabuntur. Coronae rotunditas aliud monet, quod attendatis oportet. Eos nempe qui occiderunt, non hodie tantum recordandos, sed quotidie, tum praesertim cum aes sacrum Christianos ad preces pro omnibus fidelibus defunctis fundendas convocat. Ponat patria marmorea et aerea in eorum memoriam monumenta. At magis quam ista monumenta nec non florea serta, eis, ut nobis, preces prosunt2. Flores certatim demus fortibus qui ceciderunt, castris exterorum eversis, sed demus simul preces fortibus qui in vitam aeternam credentes atque sperantes ceciderunt. Reposita est haec spes mea in sinu meo (Job).
12
Esto pro patriae bono eos cecidisse; sed Christianorum nemo ex hac vita cedens sibi persuadere potest ita se maculis purgatum esse, ut illico caelestem gloriam ingrediatur. «Nescit homo utrum odio coram Deo an amore dignus sit».
13
Ceterum3 nonne per preces cum carissimis nobis vita functis familiarius quam cum viverent, agimus?
14
Cum eis qui in certamine mortem oppetivere et ii vobis recordandi milites, qui aut sunt vulnere affecti, aut captivi facti: in laude enim et ipsi habendi.
15
Nunc pauca quae vos spectant. Bellum, uti nostis, producitur ac dilatatur. Estote igitur parati et vos. Agitur de Bolscevismo evertendo deque audacia retundenda insipientium qui dicunt in corde suo: «non est Deus» et consilia cogitant mala adversum nos. Vae nobis, vae pubi nostrae, si istius perversae gentis conatus nostram attingant regionem! Fides pessumdaretur ac mores. Eccuinam vestrum ad haec audita non ardescit animus, ut laetus simulque ferox ad pugnam convolet? Faxit Deus ut opera vestra, christiani milites, via sternatur ad regnum Christi ibi instituendum ubi Satanas dominatur! Interea agite ne a vulgari abripiamini consuetudine genio indulgenti. Vires vestrae, eheu! infringerentur et quid postea? Nihil bellicae virtutis in enervatis hominibus.
16
Considerandum insuper genio indulgentes et pugnantes et captivos et cum lacrymis dolentes ridere fratres. O impudentiam!
Sac. Caesar Bottini.
E Domo Cleri Castriviridis Cremonensis.
Pridie Kalendas Februarias A. D. 1942-XX a Fascibus restitutis
Critical Notes
-
1) hanc : originally hoc, manually corrected by anonymous reader to hanc in the copy preserved in the library of the Istituto Nazionale di Studi Romani
-
2) prosunt : originally presunt, manually corrected by anonymous reader to prosunt in the copy preserved in the library of the Istituto Nazionale di Studi Romani
-
3) ceterum : originally caeterum, manually corrected by anonymous reader to ceterum in the copy preserved in the library of the Istituto Nazionale di Studi Romani