De pace Europae - 1938

INTRODUCTION
The following text is taken from Pietro Cannata, De pace Europae in conventu Monacensi per Mussolinium servata Doctor Petrus Cannata breviter disseruit. (Palermo: Ex Typis Salv. Lucchese, 1938).
TITLE PAGE

De Pacem Europae

in conventu Monacensi
per Mussolinium servata


Doctor Petrus Cannata


breviter disseruit



LIBR. ED. R. CANNATA - Modica

Quomodo Benitus Mussolinius, Dux Italorum et Rector, pridie Kalendas Oct. a. MCMXXXVIII, a Fascibus restitutis XVI, Monaci pacem Europae comparaverit.1
1
Exeunte mense Septembri huius anni immane ortum esset in Europa bellum, nisi Chamberlainius, Primus Administer Anglici senatus, Daladierius, Gallici senatus Praeses, Hitlerius et Mussolinius, alter Germanorum, alter Italorum Rector, Monacum, in Bavariae caput, ad deliberandum convenisset.
2
Quidnam Europae quietem turbaverat?
3
Constat inter omnes imperfectam ac vitiosam evasisse pacem anno MCMXVIII Versaliae (?) factam; qui enim vicerant haud pari potiti sunt praeda. Germanos pacis oneribus oppresserunt et novam rem publicam, quae dicta est Ceko-Slavonia (vulgo Ceko-Slovacchia), creaverunt ex gentibus genere dissitis compositam.
4
Sed progressu temporum Germania, mutata per Hitlerium rerum publicarum forma est viribus opibusque aucta Rhenaniam Austriamque sibi audiunxit et Germanos regionem Sudetorum incolentes, quippe qui essent Ceko-Slavoniae rei publicae subditi, a servitute liberare constituit; quare Hitlerius faciebat cum Henleinio, qui Germanorum redimendorom factionis principatum tenebat.
5
Sed Ceko-Slavoniae rector, nomine Benesius, nihil Germanis sibi subditis concedendum putabat remque solvere de die in diem protrahebat, quamvis Gallorum et Britannorum rectores ei auctores essent ut Germanis libertatem postulantibus probabiliter indulgeret.
6
Quomobrem Hitlerius postulavit, ut sibi Ceko-Slavoniae loca Germaniae finitima traderentur, quae incolerent cives genere Germani.
7
Interea Mussolinius Venetorum regiones obiens mense Septembri non intermittebat quin suam de re Sudetica sententiam declararet: nomen civitatis semper esse servandum, quare immutandum esse statum Ceko-Slavoniae, ut finitimis imperiis fines a Ceko-Slavonia restituerentur, qui iniuria, nomine civitatis ablato, eidem rei publicae immixti essent iam inde ab a. MCMXVIII.
8
In urbe autem, cui nomen Eger, motus oriuntur in urbis praefectis eligendis, atque armis in cives a publicis ministris invehitur; Henleinius vero parti adversae praestitit.
9
Cum autem res praecipitaret, Mussolinius semel ac iterum declarat se Germanis fauturum, si ad arma veniendum esset et belli participes essent Galli quoque et alii.
10
Interea exercitus in Gallia, Germania, Britannia, Ceko-Slavonia, aliis locis ornantur omnibus rebus atque instruuntur: denique bellum ubique paratur.
11
Sed Italorum imperium quietum se praebet, cum Chamberlainius reconciliare Benesium Hitlerio conatur; mittit enim Pragam Dominum Runcimannum, si fieri posset ut controversia Sudetorum sine armis definiretur.
12
Ad quem epistula mittitur – in Actibus Diurnis, qui Popolo d’Italia inscribuntur, a Mussolinio, ut videtur, edita--, qua proponebatur controversiae solutio, quae una fieri poterat, atque omnibus Europae gentibus ostendebatur plures esse de civitatis nomine controversias, inter Cekos et Germanos, inter Cekos et Polonos, easque omnes cito dirimendas.
13
Sed cum Runcimannus re infecta in Britanniam rediisset, omnia tamen temptanda Chamberlainius arbitratur, antequam erumpat tam ingens bellum.
14
Itaque cum is esset homo aetate provectus, neque aërium iter unquam expertus esset, tamen, quo rem celerius expediret, eiusmodi itinere ausus est uti.
15
In quo eum prosequitur votis optimus quisque, praesertim Mussolinius, qui eum «volantem pacis nuntium» vocat.
16
Sed Hitlerio adito et re studiose perspecta Chamberlainius parum proficit prae Benesii intolerantia; quare cum in Britanniam rediisset, Wilsonium mittit conciliationis iterum temtandae causa; sed res in peius mutatur.
17
Cum enim Hitlerius patefecisset se responsum certum a re publica Ceko-Slavonia accipere velle Kalendis Octobribus, Ceko-Slavoniae rectores ante diem ab Hitlerio constitutam negaverunt se quidquam concessuros. Quapropter declaravit se ante diem quartam Kalendas Octobres, hora diei decima quarta, rem suo arbitiro acturum.
18
At Mussolinius, cum se in Urbem ex Venetis recepisset, de gravibus rebus certior factus, quamvis fieri posse putaret ut bellum terminis circumscriberetur, tamen ita exercitum classemque ex parte ad arma vocat, ut et Italos et exteras nationes id lateret. Quod si res postulavisset, omnes exercitus ad arma vocare, eadem ratione servata et constantia, erat paratus.
19
Plana quoque per aërem vagantia distribuenda curavit in quattuor classes, et omnibus rebus militibusque instruxit, ut parata essent certis caelorum locis, virium suarum vi ac terrore impetuque ac virtute suorum militum pugnare.
20
Qui igitur bellicus Italorum apparatus per sedecim annos erat refectus Mussolinio ipso omnibus partibus curante, is diligentem in summa necessitate expertus est praeparationem.
21
Omnis autem Italica natio se Mussolinii opera excultam ostendit et paratam ad res et civiles et publicas et bellicas agendas.
22
Itaque omnia in promptu habentes Europae populi ad bellum venturi erant; plebes vero maximas Deo preces in templis adhibebant, ut ab Europa exitiale averteret bellum, cum Britanniae legatus nomine Perthius, Ciano, Italici Imperii ab externis rationibus Administro, nuntiat Chamberlainium implorare Mussolinii sensus et auctoritatem, ut intercedens apud Hitlerium pacem servaret. Qua re audita, Mussolinius per Attolicum, suum apud Germanos legatum, ad Hitlerium haec sine mora detulit: se cum eo futurum in omnibus rebus; sed ei auctorem esse ut bellicae actionis initium in viginti quattuor horas differret; interim re mature perpensa propositurum ei quid esset faciendum, ut grave negotium rite expediretur.
23
Hitlerius autem benigne rem accipit a Mussolinio propositam: pax iam salva est.
24
Interea Perthius legatus Ciano defert Britannorum Primum Administrum conventum proposuisse quattuor virorum, ut sepositis legatorum actionibus deliberatio sine mora de re haberetur. Ac rursus Mussolinius haec Hitlerio per Attolicum legatum exponit: se gratias ei agere, quod suae actionis initium in viginti quattuor horas distulisset; novisse litteras ad Hitlerium a. d. IV Kal. Oct. a Chamberlainio missas; res ab eodem propositas esse excipiendas, ut Chamberlainius Berolinium cum venisset, eum conveniret de re deliberandi causa intra septem dies coram Ceko-Slavoniae rectoribus et si Hitlerius vellet, coram moderatoribus Italorum Gallorumque; Italos libentes participes fore conventus, in quo Hitlerium ipsi videri exitu usurum ad quaestum auctoritatemque magnifico.
25
At rem Hitlerius probat una condicione posita, ut conventui adsit ipse Mussolinius, cuius unius auctoriate res bene sit processura.
26
Conventus autem sedes Monacum eligitur, ut Mussolinio placet, qui sub vesperum ferrivia iter facit, ut ante meridiem posterae diei Monacum perveniat et conventui intersit.
27
Nullum factum est iter tanta cum omnium anxietate et plausu, quamvis Italorum Ducis intercessio omnium animos confirmaret ad prosperum pacis eventum; nullum iter secuta est tanta omnium fere populorum consensio. Mussolinium enim transeuntem in omnibus aditis cum gaudio et clamore salutabant et Itali et2 Germani. Bavariae autem fines ingredienti obviam factus Hitlerius, quocum iter faciens res agendas disponit: statuta hora Monacum pervenit.
28
Interim Chamberlainius et Daladierius, ex sua quisque regione profecti, aërium iter ingrediuntur ac tardius Monacum perveniunt, ubi iam aderat Mussolinius.
29
Itaque in Hitlerii domum, quattuor Europae imperiorum signis ornatam ac distinctam, convenerunt post meridiem Mussolinius cum Comite Galeatio Ciano, Hitlerius cum Ribbentroppio, exterarum rerum administro, Chamberlanius cum Horatio Wilsonio, et Daladierius cum Legerio, scriba summae rerum praeposito.
30
At colloquium facilius reddit Mussolinius, quippe qui linguas sciret ceterorum; res autem graves certo modo ante definitas Mussolinius Hitleriusque proponunt, Chamberlainius Daladieriusque studiose perspiciunt ac probant.
31
Extremo autem conventui quattuor Europae imperiorum intersunt et legati et quidam legatorum asseclae.
32
Itaque in ea deliberatione, prandio ac cena interiectis, haud parum temporis insumitur, a prima hora post meridiem eius diei, quae altera erat ante Kalendas Octobres, usque ad mediam noctem, et paulo post quattuor viri voluntate incensi3 pacem subscribunt.
33
Qui conventus memorabilis est cum apud ceteros, tum praesertim apud Germanos; hi enim vento omnia vexilla agitant, gavisi ob suae gentis homines cum patria conciunctos; sed et Europa totusque terrarum orbis exsultat, quod immanis belli timor sit amotus.
34
In hoc autem conventu adversa steterunt duo imperiorum genera, singularia et popularia; in hoc conventu inter ceteros longe praestitit Mussolinius, quem senatus Britannicus et Gallicus maximis celebraverunt laudibus; cuius ope et merito Italicum Aethiopiae4 imperium est comprobatum a Gallis et a Britannis: quo auctore nuper renuntiata pace cum Gallis anno MCMXXXV facta, Italica gens ex foedere Londinensi anni MCMXV atque ex altero apud Sanctum Joannem Morianum obsignato congruentem mercedem se sperat habituram.
Panormi, a. MCMXXXVIII, a Fasc. Rest. XVII, a. d. III. Kal. Jan5
Critical Notes
  • 1) Monaci pacem Europae comparaverit: originally Monaci comparaverit, corrected according to the printed corrigenda (bound errata sheet).
  • 2) et: originally ed, corrected by FLT-editors.
  • 3) incensi: originally incens, corrected according to the printed corrigenda (bound errata sheet).
  • 4) Aethiopiae: originally Aettiopiae, corrected by FLT-editors.
  • 5) Jan: originally Jann., corrected according to the printed corrigenda (bound errata sheet).