PDF
EXPORT
De agro Pontino: Acroasis - 1940
AD DISCIPULOS ACROASIS
1
Quod saepius a me petistis, alacribusque optabatis animis - neque enim id aetatis adulescentulos decet reipublicae administrandae esse incuriosos - ut aliquid ex is, quae memoria nostra sunt consecuta, vobis vel “summa sequens fastigia rerum,, expromerem, id hodie, auditores humanissimi, habetis.
2
Namque ex munere mihi latinas tradendi litteras demandato, iussus annum a Fascibus renovatis duodevigesimum ineuntem de more recolere, nonnulla in universum, de singulis vero praecipua, idque, latine, proferam, quae vere Romano ausu digna, abhinc tria lustra insolita quadam vidimus admiratione. Saepe numero enim memoriam praeteritorum temporum revocanti, tam novam operibus, adeo monumentis decoram, institutis ita insignem mihi se ipsa praebet Italia, ut tanta res non modo explicari, sed ne animo quidem concipi posse videatur. Quae quibus anteferam nescio, quippe cunctis tempus enumerandis, vox praedicandis, aequandis sit impar quaevis, vel singularis, dicendi facultas.
3
Vultis ab exercitu armis instruendo, ut Patriae fines, si qui adsultent, defendat; externorum minas, si fiant, aspernetur; impetus hostium, si forte incurrerint, repellat? Vultis a foedere cum Pontifice icto, quod vulnus, immo dixerim ulcus, in Patriae corpore iam dudum magis magisque ingravescens ac stridens sanavit? An ab iis quae in commune omnium bonum Dux noster enixe properavit, ne belli incendio Europa flagraret, ne cultus atque humanitas, tot saeculorum labor, tot ingeniorum opus, tantum cuiusque generis artium lumen, quadam Asiatica iniuria vel mongolico, quod aiunt, molimine labaret, corrueret, extingueretur?
4
Quo factum est ut, quicquid de republica optime constituenda est apud nos instaurari coeptum, peregrinae quoque gentes paulatim, vel insciae, sequendum sibi susciperent, nostrum civitates ordinandi morem imitarentur: quam merito, inde aestimemus quod Roma “nomen terris fatale regendis,, ubique locorum quasi quidam in tempestatibus pharus, spes in consiliorum penuria, in periculis certum habetur auxilium.
5
Namque omnium animorum consensus et consonantia, atque una tot olim voluntatum voluntas, quae primum de Italia renovanda reficiendaque Benitus Mussolinius edixit, eam nobis fore vim praestant, in quam nullo, vel si quid domi superet discidii, si quid foris ira moliatur, ferri impetu possit.
6
Quibus si novam quandam de pueris corpore animoque firmandis rationem adieceris: quaeque ad recentiorem iuris dicendi legumque disciplinam pertinent: curas navium, cum maris tum caeli, molimini augendarum impertitas; prudentem in commercia provehenda sedulitatem, aliaque plurima, quae referre longum est, nos profecto divino quodam munere recreatos nemo ibit infitias.
7
Sed illud maximum, quod
"sterilis ... diu palus aptaque remis
vicinas alit urbes et grave sentit aratrum"
"sterilis ... diu palus aptaque remis
vicinas alit urbes et grave sentit aratrum"
8
Namque Pontinus ager, qui dicitur, febribus mortique tot saecula ob aeris solique vitium obnoxius, tandem satis ferax, riguus aquis, frequens tectis, agricolis laetus novum quoddam patet Italiae granarium: ubique iam letum omnes circa campos incestabat, nunc vita alacritas, labor laetitia, merita ex labore praemia roborant artus, domos fovent, animos solantur.
9
An quicquam hoc maius fieri, exigi conspectius, utilius confici potuit? si quis secum ipse reputet tam magni rem operis, tot insuper opibus Caesari illi tentatam dein post tantam annorum, vel potius saeculorum, seriem vicemque a Pio VI Pontifice resumptam, cum minime cesserit, duobus vix lustris peractam? Nonne mirum quae Italiam perdidissent, auctore Plinio, latifundia, ab iis Italiam hodie revirescere? et quicquid frumenti ad nostratium necessitatem usumque peregre tam diu fuerit advehendum, inde eius fieri messem? Opus scilicet immensi ponderis, idemque dignum quod quendam sibi inveniat carminum potentem, ut superiore tempore conamen tantum, non effectio invenit, spiritu quidem vehementem, magnificum ore, verbis sententiis elegantia, quam qui maxime, elatum!
10
Namque dum tota fere Europa saeviunt bella, aut certe bellorum causae discordiarumve semina scatent, id sibi atque unanimis omnium ordinum civibus Benitus Mussolinius iniunxisse videtur "cedant arma ligoni" ingensque opus minime cunctatus arripuit, et nuper, omni spe celerius, ultimum Pontini agri municipium auspicali condens oratione, eiusmodi inceptum, quo sese Itali aequo iure iactant, ad exitum autumavit venisse.
11
Ita obductas limo paludes, spatia paene nuda gignentium, casulas hic illic dissitas, incolis, iisque febri plerumque laborantibus, raras, multiplex seges excepit, ornarunt cuiusque generis arbores, aedes vici oppidula suffecerunt, ad omnes habitantium usus accomodata; neque enim sitis aquam salubrem, neque alacritas et sciendi cupido ludos desiderat; sunt, ubi pie Deus invocetur, templa; ubi animi se relaxent, palestrae; ubi corpora sanentur, valetudinaria; cuncta denique ad victum cultumque, ut par est, lictoriae, videlicet romanae spectantia humanitatis.
12
Quibus vero urbibus, olim deserta, naturae et loci iniquitate regio; tam diu tristis ac pestilens ob incuriam publicas res moderantium, solitudo cessit, has, quinque numero, ab imis excitas fundamentis, nescio quid boni ominis - eo sunt omnes nomine! - prae se ferre sentimus.
13
Illius enim populi maiestatem, omnium terrarum principis, ac Fasces vetustissimae indicem auctoritatis – quibus iterum sumptis novum Italiae innititur robur, recens reciperatum stat Romae Imperium - Lictoria comminisci videtur; tempus Aprilia, quo primum omni pubescente natura, dum liquidus aer micat fulgore, dum floribus nictatur solum, dum ridet "diffuso lumine pontus" Urbs in Palatio monte extitit, in mentem revocat; animis, ac paene dixerim, oculis antiquum atque idem cum viris tum feminis genus domi bellique praeclarum, totius Italiae decus, universi lumen orbis, virtutum omnium specimen Sabaudia subicit; Pontinia qui, secundum mare inferum late longeque patuerunt olim undantes segetibus campi, nunc iterum aliis magno fenore colonis ex sudore fructus reddituri: denique Pometia quicquid pomorum in hortis bene dispositis, ab humo egregie subacta anni tempora effundunt; quae cuncta, quin priscam Saturniae telluris laudem, magnaeque frugum et virorum Parentis mox vergiliano illo carmine praeconium iterent, nullus dubito.
14
Haec habui vobis dicere, lectissimi iuvenes, Romanorum quidem animis paria, heu! nimis illi, quo sum persecutus eloquio, licet latino, inferiora; haec cuncta unum hominem, qui nobis latefactatam ac paene intermortuam restituerit rem, mente concepisse, vigilantia properasse, industra confecisse neminem latet. Quem igitur unum Italis, post tot calamitates, illam vere romanam omnium virtutum conscientiam conspirationemque fatendum est induxisse, quae quasi quoddam a Deo melioris aevi auspicium ex immortali adhuc carmine innuit protenditque:
15
Tu regere imperio populos, Romane, memento,
hae tibi erunt artes, pacisque imponere morem,
parcere subiectis et debellare superbos.
hae tibi erunt artes, pacisque imponere morem,
parcere subiectis et debellare superbos.
V KAL. NOV. MCMXL
a Fasc. rec. XVIII