[Essay on country life] - 1938

INTRODUCTION
The following text is taken from Paolino Menna, Quaedam latinitatis specimina pro periculis certaminum experiendis, VIII. Urania. (Naples: Ex. Off. Unione, 1938), pp. 7-8.
TITLE PAGE

Doctor PAULINUS MENNA

R. LYCEI "IOSUE CARDUCCI"

NOLAE



QUAEDAM LATINITATIS SPECIMINA PRO
PERICULIS CERTAMINUM EXPERIENDIS


VIII.
URANIA



NEAPOLI

EX OFF. "UNIONE"

MCMXXXVIII - A. XVII

ORIGINAL INTRODUCTION

            Cum expertus hoc didicerim magistros, sive in publica maturitatis, quae dicitur, probatione experienda, sive in periculis certaminum subeundis, docendi in scholis causa, iisdem difficultatibus distringi atque ipse, iamdiu statui quidquid temporibus a rebus meis vacaverit multa industria et labore in quibusdam latine scriptis exarandis impendere. Qua in re huc in primis spectavi ut illis adiumento utilitatique essem in periculis certaminum evincendis, deinde vero ut non modo rationes, sed et scribendi ordinem in loco tractando admonerem, denique ut quaedam latinitatis specimina offerrem. Quamvis vero in hac et illa re conficienda penitus meus exstiterim, tamen illud fateor haec scripta potius quadam sermonis munditia quam novis litterarum notionibus commendari.

            Illa enim modo ex litteris Italicis, modo Graecis, modo Latinis, modo ex historia rerum Graecarum desumpta sunt: carptim vero, certo tempore et nomine Musarum distincta edentur.

            Hoc meum qualecumque opus in quo fidenter nixeque elaboravi, si quid utilitatis in universum afferat magistris, quod praecipuum propositum fuit, satis est.

DEDICATION
MEIS PARENTIBUS SACRUM
“Ex agricolis et viri fortissimi et milites strenuissimi gignuntur”.
(Cat. Praef. De Agri cultura)
1
Cum res Romana et nascens et crescens et adulta et iam firma atque robusta non modo viris fortissimis sed etiam militibus strenuissimis domi militiaeque adeo floruerit ut imperium, quo nihil dulcius, nihil maius, nihil gravius celebratur, inde profectum sit, pergratum mihi erit investigare quomodo atque unde illi orti sint.
2
Qua in re quamvis rerum scriptores alii aliter sentiant, hoc tamen inter illos qui subtilius inquirunt convenit cum optimos civitatis rectores tum strenuissimos patriae defensores fuisse aut qui genus suum ab ipsis agricolis repetierint aut qui ruri ab ineunte aetate tantummodo vixerint aut qui ruri procul a multis cupiditatum illecebris omnino habitarint.
3
Quid enim potest esse beatius, iucundius, religiosius, robustius agricolarum vita? Hoc mihi facile concedes, si memineris quanto in honore apud maiores nostros agricultura habita sit. In agris enim senatores quondam versabantur, siquidem Cincinnato aranti nuntiatum est eum dictatorem esse factum. Quid vero dicam de Curio qui postquam de Samnitibus, de Sabinis, de Pyrrho triumphavit in agris colendis extremum vitae tempus consumpsit? Quid quod Scipio Africanus, Hannibale apud Zamam devicto, agri cultione ad Liternum oblectatus est? Igitur, ut mea opinio fert, nescio an ulla vita sit beatior non solum officio, quia omnibus hominibus agricultura est salutaris, sed etiam delectatione, saturitate copiaque omnium rerum quae ad hominum victum deorumque cultum spectant.
4
Mihi autem cogitanti cuius beneficio aetate nostra res Italica praeter ceteras nationes sic praestiterit ut ad summum perduceretur, Mussolinius vir singularis atque divinus occurrit: namque in eo aut natura experta est quid posset aut Quirinus totam suae gentis imaginem expressit.
5
At quo facilius id quod volumus assequamur, non praetermittenda est mentio orationis quam Dux noster non solum laetis verborum coloribus sed etiam magno animi ardore ad rusticanos abhinc tres annos habuit. Etenim in ea se maioresque ex rusticanis fabrilibusque parentibus genus duxisse gloriatur. Neque hoc mirum: nam lictoria fides summa ope huc spectat ut non modo homines magis in municipiis rusticanis quam in urbibus habitent, verum etiam magis in agris colendis, cum et animi et corpora in iis firmentur, quam in ceteris operibus artificiisque exerceantur. Quam ob rem, mea quidem sententia, Mussolinii laudes dignissimae sunt quae omnium gentium litteris atque sermonibus celebrentur.