De bello Aethiopico - 1938

INTRODUCTION
The following text is taken from Piero Donnini, De bello Aethiopico (Naples: Supergrafica, 1938). It is a translation of an extract from Pietro Badoglio, La Guerra d'Etiopia (con prefazione del Duce) (Milan: Mondadori, 1936).
TITLE PAGE

PIERO DONNINI

DE BELLO AETHIOPICO

NAPOLI

SUPERGRAFICA

VIA ROMA 343

1938 - XVII

1
Bellum ingens, quo civitates Aethiopum universae in dicionem potestatemque populi Italici redactae sunt, spatio unius anni confectum est. Cum primo, cauti ac fere pavidi, id tantum satis habuissemus, barbaros coloniae nostrae finibus prohibere, postea vero ab iis, cum saepe alias, tum maxime ad Ual Ual vi et impetu lacessiti, ad arma nobis rem deducendam esse censuimus, ut et nostros illam Africae partem obtinentes ab omni periculo perpetuo liberaremus et iniurias rei publicae, inde ab antiquissimis temporibus excultae atque humanae, ab hominibus barbaris illatas tandem aliquando ulcisceremur. Itaque, consiliis celeriter mutatis, bellum ultro inferre statuimus, ut terras, quae in Regum Regis dicione essent, copiis Aethiopum deletis sub imperium nostrum subiungeremus.
2
Sed naves ornatas comparare, portus et navalia instruere, munire vias, omnia denique moliri nobis necesse erat, ut fere quinquies centena milia militum, multa iumentorum et autocinetorum, plus quam decies centena amphorum rerum, quae ad bellum gerendum necessariae essent, ex Italia devecta et in litore Arabici sinus exposita usque ad altissimas regiones in dorso montium porrectas subveherentur. Praeterea erat omni generi operum, tectis, cibariis, aquationibus, valetudinariis providendum, ut illa militibus suppeditarent, quibus ii non modo labores, verum etiam belli caeli regionis incommoda facilius tolerarent. Omnia denique militaria opera perfecta atque absoluta erant comparanda, ut ingentem huius aetatis bellicorum instrumentorum copiam modo huc modo illuc, ut ratio postularet, cum legiones continenter progrederentur, comportare liceret. Materia tantum et aqua licebat frui, quae tamen nisi operose nec conquiri, nec reddi ad bibendum utilis poterat: cetera enim ex ipsa Italia, quae plus quam quadragies centena milia passuum ab illa Africae parte distat, navibus devehenda erant. At omnis belli apparatus, mirabile dictu, paucorum mensium spatio confectus est.
***
3
Omnibus nondum rebus nec constitutis nec paratis legiones, ad militum bis centena milia, a. d. V Nonas Octobres, extra fines iussu Italorum Ducis emissae, bellandi cupidissimae, cum Aethiopum copiae diu morarentur, id in usum suum vertentes, duobus simul itineribus celeriter progressae sunt et regione omni usque ad Macallè, Ghevà, Tacazzè sine proeliis occupata (Adigrat a. d. IV Nonas Octobres, Adua pridie Nonas Oct., Macallè a. d. VI Idus Novembres), magnam Tigrai partem in nostram potestatem redegerunt. Sed hic in bellico apparatu eas iterum et operosius occupatas hostes repente, tribus simul agminibus, quae a Tembien flumine ad regiones in dorso montium porrectas pertinebant, undique egressi acriter adorti sunt, eo videlicet consilio ut, impetu facto, aversas protererent, in coloniam penetrarent nostram eamque totam occuparent. At post proelia ad Dembeguinà (a. d. XVIII Kal. Jan.), in Tembien (a die XV ad diem XI ante Kal.Jan.), ad Af Gagà (a. d. VIII Kal. Jan.) longius progredi prohibiti, alia belli gerendi inita ratione hoc tantum, si nostras legiones ad flumen Tembien perrumpere possent, ut eas post tergum aggrederentur, conati sunt. Sed eorum consilia post proelium a nostris primum ad Tembien commissum, in quo a die XII ad diem VIII ante Kal. Februarias continenter pugnatum est, funditus corruerunt: nam celeritate a nostris superati omni belli diutius inferendi conatu consiliove prorsus destiterunt. In ipso huius pugnae discrimine dilucide quae ab hostium ducibus errari solerent perspeximus quamque ii neque bellum pluribus proeliis simul commissis et coniunctis gerere, neque ullam de re militari in animis formatam notionem habere, neque principibus perpetuo inter se dissidentibus imperare, neque ea, quae, rerum condicione neglecta, Europaei rei militaris periti admonuissent, omnino perficere possent.
4
Gravi igitur hostium impetu sustento et belli apparatu demum perfecto, cum res iam, si non prosperae, confirmatae quidem certe viderentur, tum fortes et strenuos Italorum milites ducesque armis gloriose cum Aethiopibus et celeriter decertaturos esse animo praecepimus. Et vero ingens in finibus Tigrai proelium ratione ac disciplina susceptum adeo acriter a die IV ante Idus Februarias ad diem VI ante Nonas Martias pugnatum est, ut tres Aethiopum exercitus omnino fusi ac dissipati sint.
5
Hanc nostri egregiam adepti victoriam et hostes in eas partes prosecuti, per quas proxima in intimum Imperium Aethiopicum itinera erant, propere Gondar, Debarech, Socotà, Mai ciò, Sardò oppida occupata validis munitionibus firmaverunt. Apud Mai ciò deinde, dum nostri in locis natura et opere munitis arma idcirco diligentissime parant, ut proelium cum Regum Rege committerent, qui, sui servandi causa, ultima uno tantum agmine ausurus esset, hostium impetum pridie Kalendas Apriles sustinuerunt: quos tamen a. d. IV Nonas Apriles summotos et reiectos 1 nostri, pridie Nonas Apriles infestis signis progressi, penitus profligaverunt.
6
Postremo a. d. XVII Kal. Maias pugnatum est acerrime et cruente ad Dessiè, unde in expeditionem, ut erat constitutum, eae copiae postea missae sunt, quae itinere illo, memoriae hominum iam commendato, ferrea voluntate confecto a. d. III Nonas Maias caput Imperii Aethiopici occupaverunt: quod deinde deinceps restituti Imperii Italici caput factum est.
7
In hoc bello, quod longe aliter ac superiora, coloniarum constituendarum causa suscepta, gestum est, immensae armatorum copiae, ratione ac disciplina dispositae et per regiones inopes et montibus altis ac fere inviis asperas tum solum ductae, cum ea, quae ad bellum essent necessaria, iam omnia parata erant, fortiter et impavide pugnaverunt.
(da «La Guerra d’Etiopa» di S. E. Pietro Badoglio).
Interpret. latina di Piero Donnini
Critical Notes
  • 1) reiectos : originally reictos , corrected by FLT editors.