Ad Bruni Mussolini memoriam - 1942

INTRODUCTION
The following text is taken from Tommaso Frosini, Ad Bruni Mussolini memoriam (Koper: Ex officina V. Foccardi, 1942).
VARIA

Omnia edictionis iura penes auctorem

TITLE PAGE

TOMMASO FROSINI

Preside del R. Liceo-Ginnasio di Capodistria

Iustinopoli

Ex officina V. Focardi

XX

1
Non equidem ignoro multos improviso tuo obitu vehementer commotos, Brune, soluta aut numeris adstricta oratione de te eo animo scripsisse ut acre tuum transvolandi maria et terras studium laudibus extollerent aut magnum illud opus a te susceptum ut Romam immortalem cum America coniungeres iusta admiratione prosequerentur. Quis enim - perexiguo virorum artis aviariae peritissimorum excepto - Europam, Africam, Americam aut saepius aut eadem animi firmitate transvolavit? Tu aliam post aliam Europae partem velivolo vectus, omni spreto labore et periculo, aligerum celeritate traiecisti; te sublimem aridae Africae solitudines obstupefactae ferri viderunt; tu ad Americae oras praeter omnium exspectationem appulisti novi generis naviculis usus, quas homines ad peregrinandum in infinitatem caeli invenerunt; tu, velivolorum agmen ducens, insulas, quae sunt inter Africam et Brasiliam, attigisti stationes in eis constituturus velivolis quae ex Italia in Americam et contrarie homines aut merces litterasque transportarent. Heu! qui fieri potuit ut nunquam meditareris quot quantisque periculis transvolantes premerentur? Num fabulam de Icaro nesciebas qui, uti sibi finxerunt, poetae, cum nova per caelum itinera ingrederetur, miserum in modum vitam amisit? An censebas ob animi tui fortitudinem aut ob eam civium utilitatem cui studeres omne discrimen a capite tuo Numen aversurum?
2
Non possum a me impetrare ut hoc credam; animus enim inclinat ut putem te nullius rei rationem dedita opera habuisse, modo ad effectum nobilissimum id, quod iamdiu tibi esset in animo, traduceres atque tua sociorumque virtute efficeres uti spatium inter Italiam et Brasiliam natura impositum, nullum foret, ordinario velivolorum per aera traiectu constituto.
3
Placet hic mihi cogitatione depingere adventum tuum, Brune, in Brasiliam.
4
Cum nondum esset in conspectu velivolorum agmen, cui praeeras, excelsis e domibus aut finitimis ex collibus aut ex aliis superioribus locis, unde facilius res omnis cerni posset, multi, geminis specularibus admotis oculis, caelum quoquo versus perscrutabantur. Alibi autem, primo diluculo, tanta multitudo hominum, mulierum, puerorum litora invaserat ut vix crederes ipsam loco, quo se congregasset, quamvis spatii amplitudine insigni, contineri posse: ibi aetate provecti quidam, seorsum a ceteris, de periculis quae transvolantibus impenderent aut de ventis qui aeriis itineribus 1 adversarentur aut de rebus vel minimis quae subito exorirentur ad morandum aut festinandum propositum cursum, disserendo tempus terebant.
5
Ecce improviso rumor ingens caelum 2 occupat statimque primum velivolum quo tu, Brune, vehebaris magna voce consalutatur a multitudine cuius in clamore haec potissimum verba deprehendebantur: "Bene tibi, Brune, sociisque tuis qui de spatiis quae inter Italiam et Brasiliam interiecta iacent, triumphum egistis! Interea velivolum - quod alia velivola modico intervallo sequebantur - alto de caelo gradatim descendens, avium ritu, litora petit et paulo post ex eo in terram una tecum, Brune, socii tui deinceps egrediuntur. Quibus conspectis, populus ingens tanquam repentinum in furorem gaudio conversus, quam maxima potest voce multiplicem dat plausum, statimque, strenui caeli nautae, validissimorum quorundam adulescentum humeris sublati, veluti per triumphum urbem ingrediuntur.
6
Quis universae civitatis laetitiam sermonibus aut versibus apte dicere possit? insignis ille quidem dies fuit atque dignus omnino qui inter fastos Brasilianae regionis merito referretur.
7
Verum postquam tu, Brune, et socii e civitatis praefecti domo ornata frondibus etiam atque etiam multitudini gratulandi causa in forum confluenti gratias hilari vultu egistis atque, vesperascente iam caelo, omnes domos discesserunt laeti quod viros tanta gloria insignes vidissent e quorum in terram suam appulsu prospera ominarentur, tunc vos quoque confecti itineris longo labore defessi, placidae quieti dedistis.
8
Sed ut redeat illuc unde deflexit oratio, mea fert opinio ut credam neminem ex eis qui de te scripserunt, Brune, id ipsum consecutum esse quod nec consulto nec ullo praestituto consilio aut artificio, uti videmus evenire rebus quae naturalem cursum suum sequantur, consecutus esset pater tuus libro qui inscribitur “Loquor cum Bruno”, non ut res a te praeclare et fortiter gestas celebraret - quod si sibi proposuisset, nihil sane de iure detraxisset - sed ut exemplum vitae cui nihil defuisset quod esset cum virtute, cum animi constantia, itemque cum caritate patriae atque fascali ratione coniunctum ad id tantum assequendum quod, omni privato emolumento posthabito, ad civium utilitatem redundaret, adulescentibus proponeret ad imitandum. Quis autem librum, de quo loquimur, legere potest sine lacrimis? Ibi enim omnia quae ad te spectant, Brune, ex quo natus es usque ad ultimum tuae vitae diem, tanta veritate et simplicitate, omni orationis ornatu detracto, exponuntur ut eum nulla prorsus satietate adficiantur legentes tum ad immaturam mortem tuam illacrimandam ipsi sua sponte traducantur. Nam ingenium tuum, Brune, quod a commodis quibus adulescentes eiusdem aetatis inservire consueverunt, fuit in primis alienum; pertinax illud studium tuis tantum viribus, non auctoritatis paternae auxilio e vulgo exeundi et nomen aliquod assequendi non vulgare; firma illa quoque voluntas ut in regendis velivolis itineribusque per aera conficiendis post Balbum aliosque perpaucos viros aviaria arte insignes principatum teneres; timor ille tuus cum cruciatu moestitiaque coniunctus ne virtus haec tua amplificata videretur ineptis quod e Mussoliniana gente ortus esses; exercitationes periculorum et laborum plenae ad propositum attingendum nunquam intermissae; animi firmitas qua in Aethyopum silvis elephanto ingentis magnitudinis, inclita venatorum peritia, mortiferum vulnus intulisti; tua denique vita omnis, quamvis brevi temporis spatio conclusa, tamquam monumentum impigri laboris, obstinatae voluntatis, eximiae innocentiae, itemque animi fortissimi et admirandae probitatis aere perennius, ut Horatii verbis utar, monumentum apud Italos manebit. Quid enim tibi defuit ut in eorum numerum referreris qui bene de patria meriti essent? Ante omnia tota vita adeo lictoriae fidei deditus fuisti ut non absurda videretur multorum opinio te ab ortu, ut aiunt, lictorem fuisse: nam a nova rerum condicione quae commutationem illam a fascalibus hominibus instauratam secuta est - de qua etiam patruus tuus, vir summo ingenio consilioque, orationem illam “De conscientia cum officio coniuncta” habuit apud lictores Mediolanenses, anno XIII quo ludus ad fascalem doctrinam, mysticorum more tractandam, quae illuc spectabat ut Italiae cives, adulescentes praesertim, eis imbuerentur praeceptis quibus rem publicam 3 nobilitarent studio laborum officiorumque, summa universae civitatis approbatione apertus est - pro explorato habuisti fore ut Roma ad eam vitae normam Italos revocaret quae non abhorreret a novae huius aetatis necessitatibus quibus ipsi viam sibi munirent ad naturales progressus origini suae consentaneos. Neque falsum te ea opinio habuit: nemo enim non videt quantopere ad progressus eos faciendos nunc Itali contendant.
9
Quis autem nescit, ut pauca de animi tui liberalitate attingam, quam iniquo animo 4 tuleris miserorum aerumnas et quam saepe homines fortuna destitutos humi iacentes erexeris? tu, cum Guidoniam revertereris inopi cuidam seni calceis tuis donatis quibus pedes laceratos defenderet, excalceatus ad officium tuum explendum rediisti; tu mulierculae quae summa egestate premebatur, tabulam tuo sumptu in qua olera veno poneret et aliquid nummulorum quibus ea sibi compararet, largitus es: quibus rebus instructa mulier minus miseram vitam agere coepit. Sed quid haec commemoro cum neminem lateat bona, opes, divitias a te aut minimi facta esse aut ex utilitate quam alii assequerentur in pretio tantum habita?
10
Quid autem de moribus? Tu elegantiorum hominum conventus dedita opera fugisti, ne eorum mollitiae deliciisque indulgere assuesceres; tu laudes, quas ceteri summo studio consectantur, tamquam vana et futilia 5 sprevisti. Quod sane comprobatur ex eo quod, post praeclarum illud iter ab universis fere gentibus summa admiratione celebratum, e Brasilia discendes velivolum - qui unus testis fuit egregiae tuae sociorumque in transvolando virtutis - incolis donasti illius regionis, ut tuae liberalitatis omni tempore meminissent atque pro amicitiae pignore hospitalitatisque haberent: tuo autem Romam adventu, multitudinis, quae gratulandi causa tibi in forum profecta est, plausum multiplicem, nulla elatus superbia, sic accepisti ut videreris rem, quam iam pulchre virtute tua confecisses, magis fortunae quam peritiae laboribusque tuis tribuere.
11
Verum ut de modestia tua permulta alia silentio praeteream, quid tota vita cogitaveris testes sunt ipsi commilitones atque itinerum confectorum socii: nam inter eos convenit nihil tibi antiquius fuisse quam ut, novis a Duce temporibus instauratis, Italorum natio principatum in caelo teneret eique primae deferrentur in praetervolandis orbis terrarum partibus.
12
Ex his quae adhuc exposui haud dubiae gravitatis auctores secutus, colligi iam potest non modo qui tu fueris, Brune, sed etiam qui futurus sis apud cives1 tuos qui, quoties de re publica in disceptationem res quaevis gravissima venerit ad tumulum tuum, sacerdotibus praeeuntibus, venient sciscitatum quid in rem suam consilii capiendum sit ad Italiae gloriae augendam Recte Castellanius, aviariae legionis praefectus minor, negavit quemquam, ex eis qui de te scripserunt, qui mores tibi fuissent, qui animi affectus, quae patriae caritas, qui severae vitae cultus, quae mentis cogitata, quae familiae et parentum sollicita cura adhuc Italos docuisse.
13
Quae omnia satis explicata sunt eo libro quem pater tuus, trigesimo post obitum tuum, Brune, composuit ut, rebus tuis recolendis atque litteris tradendis, dolori, quem virilem in modum tulerat, solacium aliquod, si fieri posset, inveniret Tu enim, Brune, ferreo somno tempora religatus, madidas patris genas non vidisti; tu vocem deliram matris dolore fractae, quae, corpus inanimum tuum diu deosculata et amplexa, terque quaterque tremula te voce appellavit frustra responsum expectans, omnino non audivisti; tu non pectus anhelum tenerae uxoris pectori tuo adhaerens sensisti, a te expostulans ut uno saltem verbo gravem animi luctum levares; tu nec Marinae, candidae filiolae, nec Victorii, fratris suavissimi, vultum maestitia incompositum lacrimisque madentem aspexisti; tu denique dolorem quem prae se ferebant compluria centena milia hominum qui corpus tuum Pisis Predappium secuti sunt taciti non novisti, nec gemitum compressum mulierum tibi a Numine pacem in itinere precantium. Quisquis dicit sacrum esse tumulum tuum verum dicit. Sacer est enim patriae quam tu purissimo amore dilexisti; sacer est familiae cui vitae iactura gloriae sigillum impressisti; sacer est omnium qui, cum te saepenumero urbes transvolantem vidissent ut remotissimas orbis nostri regiones coniungeres velivolorum stabili traiectu, de repentino tuo vitae exitu certiores facti, dolore obmutuerunt.
14
Nam propter itinera paene innumerabilia quae nullo negotio confeceras et peritiam non vulgarem qua usus es in velivolis regendis, nunquam fieri posse videbatur ut in volando mortem invenires. Nunc vero te deflent omnes, nec quisquam collegarum tuorum memoriam potest deponere amissae tuae iuventutis et te saepe in transvolando invocabit, uti facere solebat si a te duce in itinere, adversa subito tempestate coorta, invitus discederet aut diversum iter ingredi cogeretur. At tu, Brune, non es mortuus: tu sempiterna vita frueris apud omnes Italos, qui victoriam ab hostibus, patrocinio tuo auxilioque quod a Numine impetrabis, certissimam reportabunt. Cum autem cruento hoc bello confecto et inter homines pace cum iustitia reconciliata, pacatorum boum mugitus novis in agris sanguine et virtute Italorum consecratis, rursus laeti audientur, aut velocissimae ipsorum naves maria nostra transilient ad merces ex uno in alium remotissimarum urbium portum merces deportandas; itemque cum anicula sollicitudine filii militis vacua in limine quodam fila columque trahet occidentem solem adversum intuens, et intemerata virgo, discriminatis in fronte capillis, se e fenestra porriget sponsum stipendio functum exspectans et longas enumerans horas, tunc arcana quaedam vox identidem maria terrasque implebit tuis, Brune, manibus et corum qui eundem vitae finem pro patria habuerunt, benedicens. Tunc quoque cum mortales ad quotidiana officia redibunt nullo timore affecti ne ab eis, omni patriae periculo remoto, abstrahantur, te amissum, Brune, gravius sentient memoriamque tuam sermonibus suis pie recolent.
15
Denique, cum velivolum aliquod, relicta Italia, ad eos portus cursum diriget quos tu, Brune, stationes constituisti velivolis necessarias, eamque ob causam rebus omnibus quae opus erant ornavisti, ex eo sublimis haec vox caeli silentia rumpet: “Tu, Brune, huic nostro itineri fave.!”
16
Excipient maria caelumque hanc vocem et veluti faustum omen Italiae fascibus decoratae longius propagabunt.
Critical Notes
  • 1) itineribus: originally itineribns, corrected by FLT editors.
  • 2) caelum: originally celum, corrected by FLT editors.
  • 3) publicam: originally pubblicam, corrected by FLT editors.
  • 4) iniquo animo: originally iniquoanimo, corrected by FLT editors.
  • 5) futilia: originally futtilia, corrected by FLT editors.
IMPRESSUM

Stampato con i tipi della

Scuola Tip. Edit. V. Focardi (Propr. Auria)

Capodistria, 22 Febbraio 1942-XX