A novo Romani imperii ortu ad postremum italici populi triumphum - 1938

INTRODUCTION
The following text is taken from Franciscus Lo Parco, A novo Romani imperii ortu ad postremum italici populi triumphum (Gratulatio et laetum omen) (Naples: Antigianelli, 1938).
TITLE PAGE

FRANCISCUS LO PARCO

R. Neapolitanae Studiorum Universitatis Docens



A NOVO ROMANI IMPERII ORTU
AD POSTREMUM ITALICI POPULI TRIUMPHUM

(GRATULATIO ET LAETUM OMEN)




Apud Pusiones operarios

vulgo "ARTIGIANELLI" appellatos

Neapoli - A. D. MCMXXXVIII

a Renov. Fasc. XVII - post cond. Imp. II

DEDICATION

AD BENITUM MUSSOLINI

INCLYTUM ROMANI IMPERII RESTAURATOREM

QUEM GENS ITALICA SPECTAT ET AMAT

1
Nunc vero - mihi libet ad colendum et extollendum novum Romani Imperii ortum, toto animi mei studio, haec pauca latine referre - si antiquas Romanorum res cum nostrorum gestis temporum comparamus, facile quandam congruentiam, ne dicam similitudinem, inter ea animadvertimus. Nam, quod iure meritoque inclytus novae Italiae Dux, Benitus Mussolini, eloquentissima illa oratione pronuntiavit, quam Romae (Postr. Kal. Oct. a D. MCMXXXV, a restitutis Fascibus XIII) habuit, luculento nunc gloriae fulgore apparet, “nunquam antea, ut his memoratu dignis temporibus, populus italicus animi virtutes et ingenii vim ac facultatem patefecit”.1
2
Quare gratias agimus plurimas Deo optimo maximo qui tantum Virum patriae donaverit, ut Itali, gaudentes ac laetantes, exclamare possint, his verbis, ad numerum conclusis:
3
Consule Te vigili, Roma sit orbis Amor.
4
Ideo, renovato Imperio, acri Regis Victoris sagacitate ac prudentia, Ducis dilectissimi praeclaris meritis, quindecim peractis saeculis, in sacris et “fatalibus Urbis collibus”, iure optimo asseverare possumus mirifice votum insignis tertiae Italiae poetae Iosue Carducci evasisse qui, in nobilissimo carmine, cui titulus est Cadore, Titiani Vecellii permagnum spiritum, novam pingentem Italiam, sideribus receptam, cecinit,
5
Nel Campidoglio di spoglie fulgido
Nel Campidoglio di leggi splendido. 2
6
Sed, tanta victoria accensi, consilio nos carentes praeberemus, nisi, reparata constanter acie, contra devictos et novos hostes, omnes prompti ac parati consisteremus: diuturni labores iidemque amplissimi triumphi irriti quidem erunt, pessimeque de rationibus nostris actum.
7
Idcirco fortes novae Italiae iuvenes ad meliora ac maiora, iisdem hortamur verbis, quibus, apud Lucanum, Caesar, ad instaurandum bellum, milites suos:
8
Tollite iampridem, victricia tollite signa,
Viribus utendum est, quas fecimus.3
9
Etenim non cum acrioribus, magisque infestis hostibus Caesari futura res erat, quam ac aetate nobis, contra Sarmatiae tristissimos et insanos populos, atque contra Judaeos pervicaciter subdolos et infestos, ut Cicero et Tacitus, iam antiquitus, gravi ignominia compunxerunt. Catholicae religionis et humanae societatis utrique impii et deterrimi eversores, infidorum et ingratorum sociorum armis, per sacrilegium, freti, minis ac terrore orbem, funditus, commovere ac prope delere conantur.
10
Sed - proh Dei hominumque fidem - sive adversus Matrem sanctorum, Christi Ecclesiam, sive adversus strenuum Italiae Ducem, firmum iustitiae ac pacis propugnatorem - ut Alagherius noster mire turrim adversus turbidos ventos, animo effinxit - nullo pacto, ad praesens, nec in omne tempus, praevalebunt.
11
Quae cum ita sint, ad praeclaram et honoratam novi Imperii palestram consurgimus, ac prisca virtute muniti, signa iam ventis victoriae elata prosequimur, ut adversus pervicacissimos hostes dulcissimae matris nostrae Italiae, quam effuse “Deo charam et sanctissimam” appellavit Franciscus Petrarcha,4 fortiter et impigri, viribus unitis, simul decernamus.
12
Quo igitur novo bello, nullum laborem, nullas vigilias, nullum periculum, nec denique vitae sacrificium recusabimus, ut ad postremum celebrandum Italici populi triumphum, “in aetatem nigram et immanem”: 5
13
Ma il tuo trionfo, popol d’Italia,
Su l’età nera, su l’età barbara,6
14
a clarissimo nostro vate Carducci praeclare divinatum, Imperii via, in fatalem Capitolii collem - praesentibus inclyto Rege Victorio Emmanuel III, Aethiopiae Imperatore, et mirifico nostro Duce, Benito Mussolini, Imperii restauratore - victores ovantesque, simul perveniamus.
Neapoli, a.d. V. Kal. Nov., a. D. MCMXXXVIII
Die novi rerum Ordinis XVI, post. Cond. Imp. II.
Original Footnotes
  • 1) Aliquantulum differt haec nostra, ad verbum expressa, a Nicolai Festa eiusdem loci translatione: «Nunquam antea sic ut hac aetate animi indolem et ingenii sui vim populus Italicus ostendit». - Cfr. La fondazione dell'Impero nei Discorsi del Duce, Napoli, Editrice Rispoli An., s.a. (1937), pp. 24-25.
  • 2) V. in Carmine , quod supra memoravimus, vv. 161-162.
  • 3) Haec fervida Lucani verba (Phars. I, 347-48) - quod nemo adhuc nihil animadvertit - recta fonte evidenter detracta, in tribus Ducis sermonibus, extant atque eminent: quorum primum ille Romae habuit (a.d. VII Id. Maj., a. D. MCMXXXV, a restitutis Fascibus XIV); alterum Racusiae, triumphali itinere fere peracto, per Siciliam insulam (Id. Aug. a. D. MCMXXXVII, a Renov. Fasc. XV, post Imperium conditum II), «medium novi Italici Imperii locum nuncupatam»; tertium vero Romae (a.d. V Kal. Nov., a. D. MCMXXXVII, Die novi rerum ordinis XV, post Imp. cond. II), in quo Vir magnificus et providens, populum permagnum, in amplissimo Foro, suo nomini dicato, «ad tollenda signa, in Romani solis gloria», invitavit atque excitavit.
  • 4) In salutatione, a Monte Gebenna: Ad Italiam
  • 5) Hoc adiectivo verbum «barbara» italici poetae transferre voluimus, quod - ut inter omnes constat- ipsum latine externum vel peregrinum sonat
  • 6) In carmine, cui titulus: Nell'annuale della Fondazione di Roma, vv. 41-42.
IMPRESSUM

HUIC OPUSCULO TYPIS EXSCRIBENDI FINEM FECIT

NEAOPLI - IDIBUS DECEMBRIBUS 

A. D. MCMXXXVIII - A RENOVATIS FASCIBUS XVII

POST IMPERIUM CONDITUM II

OFFICINA TYPOGRAFICA PONTIFICIA

PUSIONUM OPERARIORUM 

QUIBUS VULGO NUMEN «ARTIGIANELLA» INDITUM EST

IN VIA NUNCUPATA

«AMATO DI MONTECASSINO, 12»

IAM ANTEA DICTA

«S. RAFFAELE A MATERDEI».